<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0234e.stoa002.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="51" type="textpart" subtype="section"><p>omnes rueret Christianos,  <lb/>
            hereticum etiam Hyginum nobiscum uocans, sicut epistulae <lb n="5"/>
            ipsius missae ad eclesias prolocuntur, agens scilicet, ne iudices <lb/>
            haberet, si omnes diuersis obtrectationibus infamasset, eclesias <lb/>
            nostras commendauimus deo, quarum communicatorias ad te <lb/>
            epistulas detulimus totius cleri et plebis suscribtione transmissas, <lb/>
            et ad te qui potuimus uenientes uoluimus quidem absentes <lb n="10"/>
            supplicare, ut si haberet quod Hydatius obiceret sacerdo I tum <lb/>
            audientiam postulantes nec refugientes tamen iudicium publicum, <lb/>
            si ipse malluisset. De nullo autem metuit audiri qui <lb/>
            optat probari; sed studio factum fuerit an malo uoto, deus <lb/>
            iudicabit, ut quaestor, cum iustas praeces diceret, respondere <lb n="15"/>
            tardaret. Nos tamen, non omittentes in causa fidei sanctorum <lb/>
            iudicium malle quam saeculi, uenimus Romam, nulli graues, <lb/>
            hoc solum desiderantes, ut te primum adiremus, ne taciturnitas <lb/>
    metus conscientiae iudicaretur,</p></div><div n="52" type="textpart" subtype="section"><p>sed magis libellum tradentes  <lb/>
            rei gestae ordinem et, quod omnibus maius est, fidem catholicam <lb n="20"/>
            in qua uiuimus panderemus. Nam si et de scribturis <lb/>
            quibusdam, quas Hydatius de armario suo proferens in calumniosas <lb/>
            fabulas misit, quaeritur de nobis sententia, id nobis cordi <lb/>
            est et semper fuit, ut omnia in scribturis sub cuiuslibet apostoli <lb/>
            profetae episcopi auctoritate prolatis, quae Christum deum <lb n="25"/>
            dei filium profetant aut praedicant et consentiunt canoni

<note type="footnote"> 18 <hi rend="italic">Hilarius, de trin. VII, 1:</hi> ne .. rea in nobis sit.. taciturnitas. <lb/>
            22 <hi rend="italic">Augustinus, contr. Faust. II, 3:</hi> profertis nobis ex armario uestro nescio <lb/>
            quem primum hominem. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 9 SUSCR16TI0N6] ita cod. 10 Af&gt;SENtES] ab hoc uocab. incipit <lb/>
            nouus uersus; fortasse scribendum est pRAESENtES 11 UT] desideratur <lb/>
            uerbum finitum; an leg. Et pro UT? Of&gt;ICEREt] fuit 06JEEREt <lb/>
            13 mALLuISISEt] ita cod. 15 luhlCABlt, U (in Ult) lin. del. <lb/>
            20 OOIMIBUSAIUS1 (deficiente litt. (D) 23 qUERltUR NOBIS <lb/>
            (ante SENltENtIA) ex NUBIS corr. </note><lb/>
            
<pb n="42"/>
            euangeliis I uel profetis, non posse damnari; quae autem contra <lb/>
            canonem et contra fidem catholicam sentiunt uel loquuntur, <lb/>
            cum omnibus doctoribus discipulisque damnanda, quia scribtum <lb/>
            est: omnis spiritus qui confitetur Christum de deo <lb/>
            est, qui autem non confitetur de deo non est, et alibi:<lb n="5"/>
            nemo loquens in spiritu sancto dicit anathema Iesu et <lb/>
            nemo nisi in spiritu sancto loquitur dominum Iesum. <lb/>
            Nec enim nos damnari debemus qui catholici sumus, si scibturas  <lb/>
    de deo loquentes secundum se haeretici falsauerunt;<lb/></p></div><div n="53" type="textpart" subtype="section"><p> 
            de quibus et ipse Hydatius, qui se minus purgans infamari<lb n="10"/>
            per haec mauult quos metuit audiri, in concilio Caesaraugustano <lb/>
            sic ait: \'damnanda damnentur, superflua non legantur\'. <lb/>
            In quo corona tua perspicit moris illius esse, non nostri criminis, <lb/>
            si quorum una sententia est fides dicatur esse diuersa. <lb/>
            Propter quod uenerabiles sensus tuos petimus, ut, si fides professionis<lb n="15"/>
            nostrae, secundum quod tu relictam tibi de apostolis <lb/>
            tradis, in I deo constat, si eclesiarum nostrarum testimonia <lb/>
            pacificis epistulis scribta non desunt, si de scribturis aliud nec <lb/>
            sentire possumus nec debemus, si nemo nostrum reus factus, <lb/>
            nemo auditus, nemo in concilio depositus, nemo etiam cum<lb n="20"/>
            esset laicus, obiecti criminis probatione damnatus est, licet <lb/>
            noxio sacerdotium nihil prosit et possit sacerdos deponi qui <lb/>
            laicus meruit ante damnari, praestes audientiam, depraecamur,  <lb/>
    quia omnibus senior et primus es;</p></div><div n="54" type="textpart" subtype="section"><p>Hydatium facias conueniri <lb/>
            ac si confidet aliquid probare de nobis, coronam aeterni<lb n="25"/>
            sacerdotii non omittat, si zelum domini usque ad finem <lb/>
            fuerit persecutus. Uel si insitae tibi benignitatis adfectu nulli <lb/>
            uis iniuriam quam ille nobis inposuit inrogare, des ad fratres

<note type="footnote"> 4 I. Io. 4, 2. 3. 6 I. Cor. 12, 3. 26 cf. Es. 9, 7. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 pOSSE] ita cod., quamuis 1)1 praecedat 4 OroNES 5 NON<lb/>
             NONCONIFItITETUR 10 blY\'}ÒATIUS, 1 (ante b) lin. del., fuit <lb/>
            bAlb. 11 qmmmum, I (in qUI) lin. del. 12 INSUPERFluA, <lb/>
            IN lin. del. 14 piblS blCATUR ex buc. corr. 15 U€N€ <lb/>
            Ra\'biIiS piblSpROf€SSIOlN€S,cf.suprap.l4,13. 22 SAC€RboTUtt&gt; </note> <lb/>
             
<pb n="43"/>
            tuos Hispanienses episcopos litteras depraecamur. Omnes enim <lb/>
            petimus, ne cui iniuriam fecerimus, ut concilio constituto et <lb/>
            Hydatio euocato quos reos factos inpraesen I tes legerint non <lb/>
            audiant inauditos. Tamen nemo condemnet ita, ut omnia Hydatius <lb/>
            quae epistulis missis intulit probet, et solam probandae <lb n="5"/>
            accusationis neccessitatem habeat; timorem reatus omittat, quoniam <lb/>
            illum de nobis nullus accusat; nam et peccatum in nos <lb/>
            facile ignoscimus, si probamur, quoniam nouimus et ex nobis <lb/>
            discimus, quid deceat sacerdotes, tantum ut probata fide et <lb/>
    uita nostra scribto quod contra Manichaeos datum est,</p></div><div n="55" type="textpart" subtype="section"><p>dato  <lb n="10"/>
            testimonio sacerdotum qui interfuerint concilio, repugnemus, <lb/>
            ne sub nomine noxiorum in diebus uestris, quod nefas scitis, <lb/>
            aut eclesiae catholicis uiduentur sacerdotibus aut eclesiis sacerdotes. <lb/>
            <note rend="script" type="footnote"><lb/>
            1 <hi rend="intraline">S</hi>blSpANiervJteS, T lin. del. 3 FACltoS, 0 ex U corr. 1N <lb/>
            PRAESENltES] uid. Arch. f. lat. Lex. III, 325 5 Et] recte conicias <lb/>
            seb 6 NECCESS.] ita cod. 8 pRo\'BA(T)US, S lin. del. et litt. <lb/>
            R ad U alligata NO\'u,mUL.$J 9 quob, 0 lin. del. 14 expllClt <lb/>
            AbbAfDASUCY)1 INCipiT LIB. beflbe.1 beApOCRYf IS1. ! fol. 55b scriptura <lb/>
            uacat. </note> 
<pb n="44"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>