<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0234e.stoa002.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="46" type="textpart" subtype="section"><p>  Et quamuis longum sit ire <lb/>
            per singula et aspernabile sit Christianis sensibus talium miseriarum <lb/>
            uel repetere doctrinas, tamen haec ideo apud uenerabilem<lb n="5"/>
            coronam tuam dicimus, ut, si in ea quae damnamus <lb/>
            incurrimus, ipsa libelli nostri professione damnemur. Quis enim <lb/>
            potest catholicis auribus Arrianae heresis nefas credere, qui <lb/>
            diuidentes quod unum est et plures uolentes deos profetici <lb/>
            sermonis lumen incestant, non legentes dicente Moyse: audi,<lb n="10"/>
            Istrahel, dominus deus tuus deus unus est; cui testimonium <lb/>
            in euangelio tulit dominus dicens: Moyses quae scribsit, <lb/>
            de me I scribsit. Cuius tamen infelicitatis Fotinus adfinis <lb/>
            non uult tenere quod lectum est: maledictus homo <lb/>
            qui in homine spem suam ponit; de quo ipse etiam deus<lb n="15"/>
            noster loquens ad eum quem ex infirmitate sanauerat, quem <lb/>
            se credi uellet ostendit dicens: uade et dicito quanta tibi <lb/>
            fecerit deus, et testimonium hoc uerum est. Quis Patripassianos <lb/>
            hereticos ferat dicente scribtura: qui credit in filio <lb/>
            habet uitam, qui non credit in filio non habet uitam? <lb n="20"/>
            Quorum tanta infelicitas est, ut etiam daemoniaca confessione <lb/>
            damnentur dicente ad deum in euangelio daemone: quid nobis  <lb/>
    et tibi est,</p></div><div n="47" type="textpart" subtype="section"><p>   Iesu fili dei uiui, quid uenisti ante <lb/>
            tempus perdere nos? Quis Ofitas uel insipiens incidat uolens <lb/>
            deum habere serpentem, cum scribtum sit: ego sum dominus<lb n="25"/>
            deus tuus qui eduxi te de domo seruitutis; non erunt <lb/>
            tibi dii alii praeter me; non facies tibi idolum nec <lb/>
            ullam similitudinem ex his quae in caelo susum

<note type="footnote"> 10 Deut. 6, 4. 12 Io. 5, 46. 14 Hierem. 17, 5. 17 Marc. 5, 19. <lb/>
            18 testimonium] Tit. 1, 13. 19 Io. 3, 36; I. Io. 5, 12. 22 Matth. 8, 29; <lb/>
            Marc. 1, 24; Luc. 4, 34. 25 Exod. 20, 2-4; Deut. 5, 6-8. </note>

<note type="footnote"> 21 <hi rend="italic">Hilarius, de trin. VI, 49:</hi> Dignum enim est haereticos non iam <lb/>
            apostolicis doctrinis, sed daemonum ore conuinci. Clamant enim et saepe <lb/>
            clamant: quid mihi (cod. Uat. \'nobis\') et tibi est, Iesu fili Dei altissimi? </note>

<note rend="script" type="footnote"> S <lb/>
            5 bOctRINAe, e ras. del. 10 MONleqeNTesbiceNTeoDoYse] <lb/>
            uide quae de hoc ablatiuo dixi in Arch. f. lat. Lex. III, 322 </note> <lb/>
             
<pb n="39"/>
            neque quae in terra deorsum neque (quae) sub aquis neque <lb/>
            quae sub terra. Quis uellit Nouatianorum baptismata <lb/>
            repetita, cum scribtum sit: una fides unum baptisma <lb/>
            unus deus. Quarum tamen sectarum infelicitatem teste deo <lb/>
            Christo quia ex fabulis uulgi, non ex aliqua contentionis conlatione <lb n="5"/>
            cogno, quia cum his uel contendisse peccare <lb/>
            est, unum hoc scientes quod qui sibi sectarum nomen inponunt <lb/>
            Christiani nomen amittunt: inter quae tamen omnia Manicaeos, <lb/>
            iam non hereticos, sed idololatras et maleficos seruos Solis et <lb/>
            Lunae, inuictiacos daemones cum omnibus auctoribus sectis <lb n="10"/>
            moribus institutis libris doctoribus discipulisque damnamus, <lb/>
            quia de his scribtum est: cum tali nec quidem cibum <lb/>
            sumere. Nobis enim Christus deus dei filius passus in carnem <lb/>
            secundum fidem symboli baptizatis et electis ad sacerdotium <lb/>
            in nomine patris et fili et spiritus sancti tota fides, </p></div><div n="48" type="textpart" subtype="section"><p>  tota uita,  <lb n="15"/>
            tota ueneratio est. 
</p><p rend="script">In hac ergo ueritate fidei et in hac simplicitate uiuentibus <lb/>
            nobis a Caesaraugustana synhodo Hydatius redit, nihil contra <lb/>
            nos referens, quippe quos et ipse in eclesiis nostris secum etiam <lb/>
            communicantes demiserat et quos nemo nec absentes quidem <lb n="20"/>
            praesumpta accusatione damnauerat. Sed ut sciat corona uenerabilitatis <lb/>
            tuae, unde excandescentiae eius dolor, unde debaccans <lb/>
            toto orbe etiam in eclesias furor fuerit: reuersus e synhodo <lb/>
            et in media eclesia sedens reus a presbytero suo actis eclesiasticis <lb/>
            petitur; datur etiam post I dies paruos in eclesiis nostris <lb n="25"/>
            a quibusdam libellus et deteriora quam prius a praesbytero obiecta <lb/>
            fuerant obponuntur; segregant se de clericis ipsius plurimi, <lb/>
            profitentes non nisi purgato sacerdoti se communicaturos.

<note type="footnote"> 3 Eph. 4, 5. 6 cf. Prouerb. 24,19. 12 I. Cor. 5, 11. </note>

<note type="footnote"> 24 <hi rend="italic">cf. Hilarius, de trin. IV, 12:</hi> media in ecclesia et in consessu <lb/>
            fratrum, uid. etiam 13 et <hi rend="italic">VI,</hi> 5. <hi rend="italic">6</hi>. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 qUAE (ante SUB) deest in codice, sed exstat antecedens uox NE <lb/>
            qUE in uersus fine 2 UELLIt] scribere uellT non placet 10 IN <lb/>
            UICtlACOSJ legendumne INU6CTICI0S? 13 CARINEmJ uid. quae <lb/>
            de litt. M parasitica dixi in praefationis capite II 24 F. Loofs in Theol. <lb/>
            Literaturzeitung\' (ed. Harnack) 1886, col. 395 coniecit \'presbyterio\' </note> <lb/>
             
<pb n="40"/>
            Hinc nos conuenti damus ad Hyginum et Symposium episcopos <lb/>
            quorum uitam ipse nouisti huiusmodi litteras: omnia subito <lb/>
            fuisse turbata; prouideri oportere, qualiter eclesiarum pax conposita <lb/>
            duraret. Rescribtum est, ut uerbis ipsis loquamur: quantum  <lb/>
            ad laicos pertineret,</p></div><div n="49" type="textpart" subtype="section"><p>si illis suspectus Hydatius esset,<lb n="5"/>
            sufficeret apud nos sola de catholica professione testatio; de <lb/>
            reliquo dandum pro eclesiarum pace concilium; nullum autem <lb/>
            in Caesaraugustana synhodo fuisse damnatum. Quis non consacerdotibus <lb/>
            crederet, praesertim cum in eadem synhodo uir <lb/>
            religiosus qui haec scribebat Symposius adfuisset? Capimus<lb n="10"/>
            tamen inter ista consilium, ut euntes ad Hemeretensium ciuitatem <lb/>
            praesentes ipsi uideremus Hydatium, I pacis potius deo <lb/>
            teste quam contentionis auctores. Si enim iniuria et non obsequium <lb/>
            fuit consulere potius praesentem tamquam fratrem <lb/>
            uelle quam uelut reum euocare, rei sumus; sin uero uenientes<lb n="15"/>
            et ingredientes in eclesiam turbis et populis concitatis non <lb/>
            solum in praesbyterium non admissi, sed etiam adflicti uerberibus <lb/>
            sumus, putamus caedentem potius iniuriam fecisse, non  <lb/>
            caesos.   </p></div><div n="50" type="textpart" subtype="section"><p>Nos tamen quibus cordi pax erat accipientes professionem <lb/>
            laicorum, quam reprobare, quia esset catholica,<lb n="20"/>
            non poteramus, ad omnes prope coepiscopos nostros, quid <lb/>
            sacerdotalis reuerentia passa fuisset, scribsimus mittentes etiam <lb/>
            gesta rerum et fidem professionum nec hoc tacentes, quod <lb/>
            multi ex his post professionem ad sacerdotium peterentur. Rescribitur <lb/>
            ad nos dandum super ista concilium; credendum habitae<lb n="25"/>
            professioni et sicut dedicationem sacerdotis in sacer I dote, <lb/>
            sic electionem consistere petitionis (in) plebe. Hinc ille plus <lb/>
            quam oportebat timens concinnat preces falso et rei gestae <lb/>
            fabulam texens dissimulatis nominibus nostris rescribtum contra <lb/>
            pseudoepiscopos et Manichaeos petit et necessario inpetrat,

<note rend="script" type="footnote"> 6 SUpfl\'c £ R £ T] infinitiui loco posuit coniunctiuum 14 TACJUAOD <lb/>
            RC B <lb/>
            15 eUOCARei 17 UeRUeRIBUS, U (in ueRI) lin. pertenui del. <lb/>
            26 SACER()otES 27 IN deest in codice; a uerbo plEBE incipit nouus <lb/>
            uersus 29 tE\'ÇENS (sed cf. e. g. <hi rend="italic">August., c. Prisco et Orig., c. 1:</hi> neque <lb/>
            isti inueniunt unde suas fabulas texant; <hi rend="italic">Oros., adu. pag. I, 10, 19</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="41"/>
            quia nemo non, qui pseudoepiscopos et Manichaeos audiret, <lb/>
            odisset. Uiro etiam spectabili fratri tuo Ambrosio episcopo tota <lb/>
            mentitur et, cum relato sibi rescribto sub specie sectae quam <lb/>
            nostrum nemo non damnat in </p></div></div></div></body></text></TEI>