Et quamuis longum sit ire per singula et aspernabile sit Christianis sensibus talium miseriarum uel repetere doctrinas, tamen haec ideo apud uenerabilem coronam tuam dicimus, ut, si in ea quae damnamus incurrimus, ipsa libelli nostri professione damnemur. Quis enim potest catholicis auribus Arrianae heresis nefas credere, qui diuidentes quod unum est et plures uolentes deos profetici sermonis lumen incestant, non legentes dicente Moyse: audi, Istrahel, dominus deus tuus deus unus est; cui testimonium in euangelio tulit dominus dicens: Moyses quae scribsit, de me I scribsit. Cuius tamen infelicitatis Fotinus adfinis non uult tenere quod lectum est: maledictus homo qui in homine spem suam ponit; de quo ipse etiam deus noster loquens ad eum quem ex infirmitate sanauerat, quem se credi uellet ostendit dicens: uade et dicito quanta tibi fecerit deus, et testimonium hoc uerum est. Quis Patripassianos hereticos ferat dicente scribtura: qui credit in filio habet uitam, qui non credit in filio non habet uitam? Quorum tanta infelicitas est, ut etiam daemoniaca confessione damnentur dicente ad deum in euangelio daemone: quid nobis et tibi est, Iesu fili dei uiui, quid uenisti ante tempus perdere nos? Quis Ofitas uel insipiens incidat uolens deum habere serpentem, cum scribtum sit: ego sum dominus deus tuus qui eduxi te de domo seruitutis; non erunt tibi dii alii praeter me; non facies tibi idolum nec ullam similitudinem ex his quae in caelo susum 10 Deut. 6, 4. 12 Io. 5, 46. 14 Hierem. 17, 5. 17 Marc. 5, 19. 18 testimonium] Tit. 1, 13. 19 Io. 3, 36; I. Io. 5, 12. 22 Matth. 8, 29; Marc. 1, 24; Luc. 4, 34. 25 Exod. 20, 2-4; Deut. 5, 6-8. 21 Hilarius, de trin. VI, 49: Dignum enim est haereticos non iam apostolicis doctrinis, sed daemonum ore conuinci. Clamant enim et saepe clamant: quid mihi (cod. Uat. \'nobis\') et tibi est, Iesu fili Dei altissimi? S 5 bOctRINAe, e ras. del. 10 MONleqeNTesbiceNTeoDoYse] uide quae de hoc ablatiuo dixi in Arch. f. lat. Lex. III, 322 neque quae in terra deorsum neque (quae) sub aquis neque quae sub terra. Quis uellit Nouatianorum baptismata repetita, cum scribtum sit: una fides unum baptisma unus deus. Quarum tamen sectarum infelicitatem teste deo Christo quia ex fabulis uulgi, non ex aliqua contentionis conlatione cogno, quia cum his uel contendisse peccare est, unum hoc scientes quod qui sibi sectarum nomen inponunt Christiani nomen amittunt: inter quae tamen omnia Manicaeos, iam non hereticos, sed idololatras et maleficos seruos Solis et Lunae, inuictiacos daemones cum omnibus auctoribus sectis moribus institutis libris doctoribus discipulisque damnamus, quia de his scribtum est: cum tali nec quidem cibum sumere. Nobis enim Christus deus dei filius passus in carnem secundum fidem symboli baptizatis et electis ad sacerdotium in nomine patris et fili et spiritus sancti tota fides, tota uita, tota ueneratio est. In hac ergo ueritate fidei et in hac simplicitate uiuentibus nobis a Caesaraugustana synhodo Hydatius redit, nihil contra nos referens, quippe quos et ipse in eclesiis nostris secum etiam communicantes demiserat et quos nemo nec absentes quidem praesumpta accusatione damnauerat. Sed ut sciat corona uenerabilitatis tuae, unde excandescentiae eius dolor, unde debaccans toto orbe etiam in eclesias furor fuerit: reuersus e synhodo et in media eclesia sedens reus a presbytero suo actis eclesiasticis petitur; datur etiam post I dies paruos in eclesiis nostris a quibusdam libellus et deteriora quam prius a praesbytero obiecta fuerant obponuntur; segregant se de clericis ipsius plurimi, profitentes non nisi purgato sacerdoti se communicaturos. 3 Eph. 4, 5. 6 cf. Prouerb. 24,19. 12 I. Cor. 5, 11. 24 cf. Hilarius, de trin. IV, 12: media in ecclesia et in consessu fratrum, uid. etiam 13 et VI, 5. 6 . 1 qUAE (ante SUB) deest in codice, sed exstat antecedens uox NE qUE in uersus fine 2 UELLIt] scribere uellT non placet 10 IN UICtlACOSJ legendumne INU6CTICI0S? 13 CARINEmJ uid. quae de litt. M parasitica dixi in praefationis capite II 24 F. Loofs in Theol. Literaturzeitung\' (ed. Harnack) 1886, col. 395 coniecit \'presbyterio\' Hinc nos conuenti damus ad Hyginum et Symposium episcopos quorum uitam ipse nouisti huiusmodi litteras: omnia subito fuisse turbata; prouideri oportere, qualiter eclesiarum pax conposita duraret. Rescribtum est, ut uerbis ipsis loquamur: quantum ad laicos pertineret, si illis suspectus Hydatius esset, sufficeret apud nos sola de catholica professione testatio; de reliquo dandum pro eclesiarum pace concilium; nullum autem in Caesaraugustana synhodo fuisse damnatum. Quis non consacerdotibus crederet, praesertim cum in eadem synhodo uir religiosus qui haec scribebat Symposius adfuisset? Capimus tamen inter ista consilium, ut euntes ad Hemeretensium ciuitatem praesentes ipsi uideremus Hydatium, I pacis potius deo teste quam contentionis auctores. Si enim iniuria et non obsequium fuit consulere potius praesentem tamquam fratrem uelle quam uelut reum euocare, rei sumus; sin uero uenientes et ingredientes in eclesiam turbis et populis concitatis non solum in praesbyterium non admissi, sed etiam adflicti uerberibus sumus, putamus caedentem potius iniuriam fecisse, non caesos. Nos tamen quibus cordi pax erat accipientes professionem laicorum, quam reprobare, quia esset catholica, non poteramus, ad omnes prope coepiscopos nostros, quid sacerdotalis reuerentia passa fuisset, scribsimus mittentes etiam gesta rerum et fidem professionum nec hoc tacentes, quod multi ex his post professionem ad sacerdotium peterentur. Rescribitur ad nos dandum super ista concilium; credendum habitae professioni et sicut dedicationem sacerdotis in sacer I dote, sic electionem consistere petitionis (in) plebe. Hinc ille plus quam oportebat timens concinnat preces falso et rei gestae fabulam texens dissimulatis nominibus nostris rescribtum contra pseudoepiscopos et Manichaeos petit et necessario inpetrat, 6 SUpfl\'c £ R £ T] infinitiui loco posuit coniunctiuum 14 TACJUAOD RC B 15 eUOCARei 17 UeRUeRIBUS, U (in ueRI) lin. pertenui del. 26 SACER()otES 27 IN deest in codice; a uerbo plEBE incipit nouus uersus 29 tE\'ÇENS (sed cf. e. g. August., c. Prisco et Orig., c. 1: neque isti inueniunt unde suas fabulas texant; Oros., adu. pag. I, 10, 19 quia nemo non, qui pseudoepiscopos et Manichaeos audiret, odisset. Uiro etiam spectabili fratri tuo Ambrosio episcopo tota mentitur et, cum relato sibi rescribto sub specie sectae quam nostrum nemo non damnat in