<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0234e.stoa002.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="41" type="textpart" subtype="section"><p rend="script"><note type="margin">Wirceb. fol. <lb/>
            41 </note>
              Etsi catholica fides dati per deum symboli iter possidens . <lb/>
            credendi gloriam potius expetit quam loquendi, quoniam quae <lb/>
            ueritate sui enixa sunt interpraetandi ingenium non requirunt,<lb n="5"/>
            dicente apostolo: contentiones legis deuita, tamen temporis <lb/>
            necessitate cogente, quam nobis inrogata per Hydatium <lb/>
            episcopum inposuit iniuria, licet semper patientiae partes secuti <lb/>
            simus fueritque in studio sustinere potius aliquem quam mouere, <lb/>
            gratulamur sic rerum uenisse rationem, ut apud te, qui<lb n="10"/>
            senior omnium nostrum es et ad apostolicae sedis gloriam uitae I <lb/>
            experimentis nutritus beato Petro exhortatore uenisti, quod <lb/>
            credimus et loquamur, adinplentes apud te apostolici sermonis <lb/>
            fidem dicentis: corde creditur ad iustitiam, ore autem <lb/>
            confessio fit ad salutem. In quo et nos, baptizati in<lb n="15"/>
            Christo Christum induentes, et fidem ueri multiplici quidem <lb/>
            dispositione sublimem sed unita unius dei potestate uenerabilem, <lb/>
            sicut corde credimus, ita ad omnium salutem qui falsiloquio <lb/>
            sermonum in scandalum missi sunt confitemur. Nam cum <lb/>
            ante conplures annos uiui lauacri regeneratione reparati et

<note type="footnote"> 6 Tit. 3, 9; cf. Prisco can. XXVII. 12 cf. II. Cor. 4,13. 14 Rom. <lb/>
            10,10. 15 Gal. 3, 27. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 Uid. subscriptionem tractatus primi. — De eis quae in hoc tractatu <lb/>
            occurrunt nominibus propriis, uelut de Damaso Hydatio Caesaraugusta <lb/>
            Hygino Sympliosio Hemeretensibus Ambrosio uid. uel potius opp. <hi rend="italic">Sulp. <lb/>
             Seuerutn, chron. II, 47 sqq</hi>. et libellum nostrum, quem supra ad p. 17, 29 <lb/>
            commemorauimus. In margine superiore folii 41a manu saec. VIII satis <lb/>
            rudi haec inscripta sunt: \'pro elimosina eccone\'; uid. praef. cap. II <lb/>
            3 pibfS, E cx I corr. 7 qUAODUis, syll. UIS erasa et punctis super-, <lb/>
            positis del. </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="35"/>
            sordentes saecularium </p></div><div n="42" type="textpart" subtype="section"><p>    actuum tenebras respuentes totos nos dedissemus  <lb/>
            deo, legentes quod qui quemquam amplius quam deum <lb/>
            diligeret discipulus eius esse non posset, alii nostrum iam <lb/>
            in eclesiis electi deo, alii uita elaborantes ut eligeremur, catholicae <lb/>
            pacis sequebamur quietem; uerum cum repente siue necessaria <lb n="5"/>
            redargutione siue aemulatione uitae seu nouissimi temporis <lb/>
            \' potestate orirentur contentiones, nos caritatem Christi dei <lb/>
            optantes et pacem etsi conscientia confidebamus, timebamus <lb/>
            tamen, ne quid, sicut factum est, contentio animorum faceret <lb/>
            quod pax eclesiastica non teneret. Deo tamen qui I unus et in <lb n="10"/>
            omnibus uerus est inter haec gratias, quod nullus e nostris <lb/>
            qui libellum tradidimus usque in hoc tempus uel accusatorem <lb/>
            reprehensibilis adhuc uitae potuit habere uel iudicem, licet obtrectari <lb/>
            non semper nocentium sit, sed sit aliquotiens quietorum. <lb/>
            Denique in conuentu episcopali qui Caesaraugustae fuit <lb n="15"/>
            nemo e nostris reus factus tenetur, nemo accusatus, nemo <lb/>
            conuictus, nemo damnatus est, nullum nomini nostro uel proposito <lb/>
            uel uitae crimen obiectum est, nemo ut euocaretur non <lb/>
            dicam necessitatem sed nec sollicitudinem habuit. </p></div><div n="43" type="textpart" subtype="section"><p>  Datum <lb/>
            nescio quod ab Hy ibi commonitorium est quod uelut  <lb n="20"/>
            agendae uitae poneret disciplinam: nemo illic nostrum inter <lb/>
            illa repraehensus tua potissimum epistula contra inprobos praeualente, <lb/>
            in qua iuxta euangelica iussa praeceperas, ne quid <lb/>
            in absentes et inauditos decerneretur. Nos tamen, etsi absentes <lb/>
            ibi fuimus, semper hoc in eclesiis et admonuimus et admonemus, <lb n="25"/>
            ut inprobi mores et indecentia instituta uiuendi uel quae contra <lb/>
            Christi dei fidem pugnant probabilis et Christianae uitae

<note type="footnote"> 3 cf. Luc. 14, 26. 23 sq. cf. I. Tim. 5, 20. 21. </note>

<note type="footnote"> 24 cf. <hi rend="italic">Lucifer Cal</hi>. p. 66 not. ed. Hartel.: quia. absentem nemo <lb/>
            debet iudicare nec damnare. </note>

<note rend="script" type="footnote"> p <lb/>
            4 eleqecDUR 14 seo)eR, R ex N corr. pro sitsebsiT <lb/>
            conicias sit seb Et 15 CAeSARIAUGUSlè 19 SolliCItubINern, <lb/>
            (Y) falso erasum 24 b€C€RN€TUR, cf. supra lin. 4 26 INpROBOS<lb/>
             27 UITAelAmOaRejLbAmNeNTlfjNec; post UItAE una littera <lb/>
            erasa est, syll. R€ in margine exstat in rasura. </note>

<note type="footnote"> 3* </note> <lb/>
             
<pb n="36"/>
            amore damnentur, nec prohibere si quis contemptis parentibus <lb/>
            liberis facultatibus dignitate et adhuc et anima sua deum : <lb/>
            malluerit amare quam saeculum, nec spem ueniae tollere <lb/>
            his, qui, si ea quae prima sunt non quaeunt, uel in mediis <lb/>
            tertiisque consistunt, quoniam multis mansionibus apud<lb n="5"/>
            deum patrem positis, si fides symboli incorrupta teneatur, <lb/>
            teneri debere propositam nobis in Christo spem, etiamsi adinplendi <lb/>
            perfecti operis non habeant facultatem, sequentes <lb/>
            apostolum Paulum, qui aliis secundum imperium praecipere, <lb/>
            alios secundum ueniam admonere, alios sine<lb n="10"/>
            auctoritate praecepti consilio informare se dixit, ut <lb/>
            omnes lucrifaceret qui ad Christi fidem diuersa misericordiae  <lb/>
              uocatione uenissent.</p></div><div n="44" type="textpart" subtype="section"><p>  Fidem uero sicut accepimus, ita et <lb/>
            tenemus et tradimus, credentes <hi rend="italic">unum deum patrem omnipotentem,<lb/>
             </hi> sicut scribtum est: ex quo omnia et nos per ipsum,<lb n="15"/>
            <hi rend="italic">et unum dominum Iesum Christum,</hi> sicut scribtum est: per <lb/>
            quem omnia et nos per ipsum, <hi rend="italic">natum ex Maria uirgine <lb/>
            ex spiritu sancto,</hi> sicut scribtum est: ecce uirgo accipiet <lb/>
            in utero et pariet filium et uocabitis nomen eius Emmanuel <lb/>
            quod interpraetatur nobiscum deus, et iterum<lb n="20"/>
            de eo: spiritus sanctus ueniet in te et uirtus altissimi <lb/>
            obumbrauit te ideoque et quod nascetur sanctum uocabitur <lb/>
            filius dei, <hi rend="italic">passum sub Pontio Pilato, crucifixum,</hi> <lb/>
            sicut scribtum est: I et inter iniquos deputabitur, <hi rend="italic">sepul-</hi>

<note type="footnote"> 5 cf. Io. 14, 2. 7 cf. Rom. 7, 18. 9 cf. I. Cor. 7, 6 et 9, 19; <lb/>
            I. Tim. 1, 1; Prisco can. XLI. 15 I. Cor. 8, 6; cf. Prisco can. XXV. <lb/>
            16 I. Cor. 8, 6. 18 Es. 7, 14; Matth. 1, 23. 21 Luc. 1, 35. <lb/>
            24 Es. 53, 12; Luc. 22, 37. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">4 Cicero, orator 1, 4:</hi> prima enim sequentem honestum est in secundis <lb/>
            tertiisque consistere. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 pR0bl6 £ R€] infinitiuum nolui mutare in coniunctiuum; cf. quae dixi <lb/>
            in Arch. f. lat. Lexik. III, 320 sq. 3 CDAllU6RIT] nolui scribere <lb/>
            (DAIUGRIT 4 qUAEUNt) nolui mutare in qUAEKUNl 14 UMUCY) <lb/>
            etc.] uide quae de hoc Priscilliani symbolo dixi in libello ad p. 17, 29 <lb/>
            citato, p. 20 not. 22 OftUCDBRAUIT] cf. Arch. f. lat. Lex. III, 318 <lb/>
            NASCEtUR\'] post hoc uerbum excidisse censeo: EX tE 23 SU6t, I <lb/>
            linea et puncto del. </note> <lb/>
             
<pb n="37"/>
            <hi rend="italic">tum, tertia die resurrexisse,</hi> sicut scribtum est in profetis: <lb/>
            sustinete me in diem resurrectionis meae, <hi rend="italic">ascendisse in <lb/>
            caelos, sedere ad dexteram dei patris omnipotentis,</hi> sicut scriptum <lb/>
            est: ecce uidi caelos apertos et filium hominis <lb/>
            sedentem ad dexteram dei, <hi rend="italic">inde uenturum et iudicaturum<lb n="5"/>
             de uiuis et mortuis,</hi> sicut scribtum est: sic ueniet quemadmodum <lb/>
            uidistis illum euntem in caelum, <hi rend="italic">credentes <lb/>
            in sanctam eclesiam, sanctum spiritum, baptismum salutare,</hi> <lb/>
            sicut scribtum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et <lb/>
    spiritu sancto, non ascendet in regna caelorum,</p></div><div n="45" type="textpart" subtype="section"><p><hi rend="italic">credentes  <lb n="10"/>
            remissionem peccatorum,</hi> sicut scribtum est: dico uobis, <lb/>
            filioli, quia remittuntur uobis peccata propter nomen <lb/>
            <hi rend="italic">eius, credentes in resurrectionem carnis,</hi> sicut scribtum est: <lb/>
            resurrectionem autem futuram etiam Moyses adnuntiauit <lb/>
            dicente domino \'ego sum deus Abraham, deus <lb n="15"/>
            Isac, deus Iacob\'; non est deus mortuorum, sed uiuentium; <lb/>
            omnes enim illi uiuunt. 
</p><p rend="script">Cuius symboli iter custodientes omnes hereses doctrinas instituta <lb/>
            uel dogmata, quae sibi altercationem non ingenia, sed <lb/>
            studia fecerunt, catholico ore damnamus, bapti, sicut <lb n="20"/>
            scribtum est, in nomine patris et fili et spiritus sancti; <lb/>
            non dicit autem \'in nominibus\' tamquam in multis, sed in <lb/>
            uno, quia unus deus trina potestate uenerabilis omnia et in <lb/>
            omnibus Christus est, sicut scribtum est: Abrahae dictae <lb/>
            sunt repromissiones et semini eius; non dicit \'et seminibus\' <lb n="25"/>
            tamquam in multis, sed quasi in uno \'et semini <lb/>
            tuo\' quod est Christus; de qua re loquens profeta ait: hic <lb/>
            est deus noster nec reputabitur alius absque eo qui

<note type="footnote"> 2 Sophon. 3, 8. 4 Act. 7, 55. 6 Act. 1, 11. 9 Io. 3, 5. <lb/>
            11 I. Io. 2, 12. 14 cf. Matth. 22, 31. 32; Luc. 20, 38; Exod. 3, 6. <lb/>
            20 Matth. 28, 19. 23 Col. 3, 11. 24 Gal. 3, 16. 27 Bar. 3, 36-38. </note>

<note type="footnote"> 21 Cf. p. 39, 15; 49, 2 al. De particula Et in hac formula a Priscillianistis <lb/>
            consulto omissa opp. infra <hi rend="italic">Orosii commonitorium, c. 2</hi> sub <lb/>
            fin., et quae Luebkert (p. 25 sq.) et Mandernach (p. 17) afferunt in libellis <lb/>
            a nobis in praef. cap. I laudatis. </note>

<note rend="script" type="footnote">19 NONQeNIA 20 cAtbolhcoSORe, de litt. S parasitica uide <lb/>
            quae in praefationis cap. II diximus </note> <lb/>
             
<pb n="38"/>
            accepit legem et dedit eam Iacob puero suo et Istrahel <lb/>
            dilecto suo; posthaec in terris uisus est et cum  <lb/>
            hominibus conuersatus est.  </p></div></div></div></body></text></TEI>