Wirceb. fol. 41 Etsi catholica fides dati per deum symboli iter possidens . credendi gloriam potius expetit quam loquendi, quoniam quae ueritate sui enixa sunt interpraetandi ingenium non requirunt, dicente apostolo: contentiones legis deuita, tamen temporis necessitate cogente, quam nobis inrogata per Hydatium episcopum inposuit iniuria, licet semper patientiae partes secuti simus fueritque in studio sustinere potius aliquem quam mouere, gratulamur sic rerum uenisse rationem, ut apud te, qui senior omnium nostrum es et ad apostolicae sedis gloriam uitae I experimentis nutritus beato Petro exhortatore uenisti, quod credimus et loquamur, adinplentes apud te apostolici sermonis fidem dicentis: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. In quo et nos, baptizati in Christo Christum induentes, et fidem ueri multiplici quidem dispositione sublimem sed unita unius dei potestate uenerabilem, sicut corde credimus, ita ad omnium salutem qui falsiloquio sermonum in scandalum missi sunt confitemur. Nam cum ante conplures annos uiui lauacri regeneratione reparati et 6 Tit. 3, 9; cf. Prisco can. XXVII. 12 cf. II. Cor. 4,13. 14 Rom. 10,10. 15 Gal. 3, 27. 1 Uid. subscriptionem tractatus primi. — De eis quae in hoc tractatu occurrunt nominibus propriis, uelut de Damaso Hydatio Caesaraugusta Hygino Sympliosio Hemeretensibus Ambrosio uid. uel potius opp. Sulp. Seuerutn, chron. II, 47 sqq . et libellum nostrum, quem supra ad p. 17, 29 commemorauimus. In margine superiore folii 41a manu saec. VIII satis rudi haec inscripta sunt: \'pro elimosina eccone\'; uid. praef. cap. II 3 pibfS, E cx I corr. 7 qUAODUis, syll. UIS erasa et punctis super-, positis del. sordentes saecularium actuum tenebras respuentes totos nos dedissemus deo, legentes quod qui quemquam amplius quam deum diligeret discipulus eius esse non posset, alii nostrum iam in eclesiis electi deo, alii uita elaborantes ut eligeremur, catholicae pacis sequebamur quietem; uerum cum repente siue necessaria redargutione siue aemulatione uitae seu nouissimi temporis \' potestate orirentur contentiones, nos caritatem Christi dei optantes et pacem etsi conscientia confidebamus, timebamus tamen, ne quid, sicut factum est, contentio animorum faceret quod pax eclesiastica non teneret. Deo tamen qui I unus et in omnibus uerus est inter haec gratias, quod nullus e nostris qui libellum tradidimus usque in hoc tempus uel accusatorem reprehensibilis adhuc uitae potuit habere uel iudicem, licet obtrectari non semper nocentium sit, sed sit aliquotiens quietorum. Denique in conuentu episcopali qui Caesaraugustae fuit nemo e nostris reus factus tenetur, nemo accusatus, nemo conuictus, nemo damnatus est, nullum nomini nostro uel proposito uel uitae crimen obiectum est, nemo ut euocaretur non dicam necessitatem sed nec sollicitudinem habuit. Datum nescio quod ab Hy ibi commonitorium est quod uelut agendae uitae poneret disciplinam: nemo illic nostrum inter illa repraehensus tua potissimum epistula contra inprobos praeualente, in qua iuxta euangelica iussa praeceperas, ne quid in absentes et inauditos decerneretur. Nos tamen, etsi absentes ibi fuimus, semper hoc in eclesiis et admonuimus et admonemus, ut inprobi mores et indecentia instituta uiuendi uel quae contra Christi dei fidem pugnant probabilis et Christianae uitae 3 cf. Luc. 14, 26. 23 sq. cf. I. Tim. 5, 20. 21. 24 cf. Lucifer Cal . p. 66 not. ed. Hartel.: quia. absentem nemo debet iudicare nec damnare. p 4 eleqecDUR 14 seo)eR, R ex N corr. pro sitsebsiT conicias sit seb Et 15 CAeSARIAUGUSlè 19 SolliCItubINern, (Y) falso erasum 24 b€C€RN€TUR, cf. supra lin. 4 26 INpROBOS 27 UITAelAmOaRejLbAmNeNTlfjNec; post UItAE una littera erasa est, syll. R€ in margine exstat in rasura. 3* amore damnentur, nec prohibere si quis contemptis parentibus liberis facultatibus dignitate et adhuc et anima sua deum : malluerit amare quam saeculum, nec spem ueniae tollere his, qui, si ea quae prima sunt non quaeunt, uel in mediis tertiisque consistunt, quoniam multis mansionibus apud deum patrem positis, si fides symboli incorrupta teneatur, teneri debere propositam nobis in Christo spem, etiamsi adinplendi perfecti operis non habeant facultatem, sequentes apostolum Paulum, qui aliis secundum imperium praecipere, alios secundum ueniam admonere, alios sine auctoritate praecepti consilio informare se dixit, ut omnes lucrifaceret qui ad Christi fidem diuersa misericordiae uocatione uenissent. Fidem uero sicut accepimus, ita et tenemus et tradimus, credentes unum deum patrem omnipotentem, sicut scribtum est: ex quo omnia et nos per ipsum, et unum dominum Iesum Christum, sicut scribtum est: per quem omnia et nos per ipsum, natum ex Maria uirgine ex spiritu sancto, sicut scribtum est: ecce uirgo accipiet in utero et pariet filium et uocabitis nomen eius Emmanuel quod interpraetatur nobiscum deus, et iterum de eo: spiritus sanctus ueniet in te et uirtus altissimi obumbrauit te ideoque et quod nascetur sanctum uocabitur filius dei, passum sub Pontio Pilato, crucifixum, sicut scribtum est: I et inter iniquos deputabitur, sepul- 5 cf. Io. 14, 2. 7 cf. Rom. 7, 18. 9 cf. I. Cor. 7, 6 et 9, 19; I. Tim. 1, 1; Prisco can. XLI. 15 I. Cor. 8, 6; cf. Prisco can. XXV. 16 I. Cor. 8, 6. 18 Es. 7, 14; Matth. 1, 23. 21 Luc. 1, 35. 24 Es. 53, 12; Luc. 22, 37. 4 Cicero, orator 1, 4: prima enim sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere. 1 pR0bl6 £ R€] infinitiuum nolui mutare in coniunctiuum; cf. quae dixi in Arch. f. lat. Lexik. III, 320 sq. 3 CDAllU6RIT] nolui scribere (DAIUGRIT 4 qUAEUNt) nolui mutare in qUAEKUNl 14 UMUCY) etc.] uide quae de hoc Priscilliani symbolo dixi in libello ad p. 17, 29 citato, p. 20 not. 22 OftUCDBRAUIT] cf. Arch. f. lat. Lex. III, 318 NASCEtUR\'] post hoc uerbum excidisse censeo: EX tE 23 SU6t, I linea et puncto del. tum, tertia die resurrexisse, sicut scribtum est in profetis: sustinete me in diem resurrectionis meae, ascendisse in caelos, sedere ad dexteram dei patris omnipotentis, sicut scriptum est: ecce uidi caelos apertos et filium hominis sedentem ad dexteram dei, inde uenturum et iudicaturum de uiuis et mortuis, sicut scribtum est: sic ueniet quemadmodum uidistis illum euntem in caelum, credentes in sanctam eclesiam, sanctum spiritum, baptismum salutare, sicut scribtum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non ascendet in regna caelorum, credentes remissionem peccatorum, sicut scribtum est: dico uobis, filioli, quia remittuntur uobis peccata propter nomen eius, credentes in resurrectionem carnis, sicut scribtum est: resurrectionem autem futuram etiam Moyses adnuntiauit dicente domino \'ego sum deus Abraham, deus Isac, deus Iacob\'; non est deus mortuorum, sed uiuentium; omnes enim illi uiuunt. Cuius symboli iter custodientes omnes hereses doctrinas instituta uel dogmata, quae sibi altercationem non ingenia, sed studia fecerunt, catholico ore damnamus, bapti, sicut scribtum est, in nomine patris et fili et spiritus sancti; non dicit autem \'in nominibus\' tamquam in multis, sed in uno, quia unus deus trina potestate uenerabilis omnia et in omnibus Christus est, sicut scribtum est: Abrahae dictae sunt repromissiones et semini eius; non dicit \'et seminibus\' tamquam in multis, sed quasi in uno \'et semini tuo\' quod est Christus; de qua re loquens profeta ait: hic est deus noster nec reputabitur alius absque eo qui 2 Sophon. 3, 8. 4 Act. 7, 55. 6 Act. 1, 11. 9 Io. 3, 5. 11 I. Io. 2, 12. 14 cf. Matth. 22, 31. 32; Luc. 20, 38; Exod. 3, 6. 20 Matth. 28, 19. 23 Col. 3, 11. 24 Gal. 3, 16. 27 Bar. 3, 36-38. 21 Cf. p. 39, 15; 49, 2 al. De particula Et in hac formula a Priscillianistis consulto omissa opp. infra Orosii commonitorium, c. 2 sub fin., et quae Luebkert (p. 25 sq.) et Mandernach (p. 17) afferunt in libellis a nobis in praef. cap. I laudatis. 19 NONQeNIA 20 cAtbolhcoSORe, de litt. S parasitica uide quae in praefationis cap. II diximus accepit legem et dedit eam Iacob puero suo et Istrahel dilecto suo; posthaec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est.