Wirceb. fol. 142 Sancte pater, omnipotens deus, qui multiformis gratiae tuae templum et dispositae in te ecclesiae tabernaculum formans inmensurabilis gloriae extendens mensuras Christo in te auctore docuisti, ut in te uno et inuisibilitatis plenitudo, quod pater filio, et uisibilitas agnoscentiae, quod filius patri in operatione sancti spiritus deberet, ageretur, sic in te omni definitae rei terminum et infinitorum receptaculum ponens, ut ex te uno uenientibus I nobis unum profectum et reuertentibus ad te unum aditum in ortum fili in te orientis aperires, et quamuis ex diuersis uocationum uiis in tabernaculum tuum tenderent, omnes tamen uno ingressu ad te Christi operantis intrarent, ut, cui se ille clausisset, accessum ad te, quia patrem fili in filio et filium patris in patre ignorauerat, non haberet. Tu enim es deus, qui cum in omnibus originibus uirtutum intra extraque et supereminens et internus et circumfusus et infusus in omnia unus deus crederis, inuisibilis in patre, uisibilis in filio et unitus in opus duorum sanctus spiritus in- 20 ueniris, quia tu tibi ad id quod es auctor es et nihil extra 3 Hilarius, de trin. XII, 52: Sancte pater, omnipotens deus. 16 Hilarius, de trin. I, 6: ut in his cunctis originibus creaturarum deus intra extraque et supereminens et internus idest circumfusus et infusus in omnia nosceretur. 2 Uid. subscriptionem tractatus decimi. 3 Uerba SANCTEPATER- TUAETEM tres lineas complentia rubro colore exarata sunt 8 btpl NltAE, E ex I fact. 10 ALbJ 11 ORIENTES, E (in TES) lin. del. ApCRIRIS 12 TENdERET 13 OPERANtls, E (in tES) lin. del. 19 TUORUO) te quod praestantius tibi uideatur ostendis, et quamuis mens nostra inexplicabilis intellegentiae opus moliens intra humanae inbecillitatis claudatur errore, unicum tamen de te religiosae sententiae modum I profeticis uocibus adpraehendit, quod sic te unum deum in omnibus nouimus, ut nullum non in te neque ullum extra te locum et facti et operantis habeamus; sicque cum habes adque haberis neque extra totum in aliquo neque non in omnibus inueniris. In te enim et per te processuum tota procuratio: tu animarum pater, tu frater filiis, tu filius fratribus, tu electis amicus, tu propinquantibus proximus, tu operatio spirituum,