<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0234e.stoa002.opp-lat1"><div n="10" subtype="book" type="textpart"><div n="136" type="textpart" subtype="section"><p> illud uero quod saeculi est quia contrarium deo ideo  <lb/>
            et a nobis inuenitur alienum, et illud renuntiamus, hoc credimus. <lb/>
            Sicque inter huiusmodi constitutis hinc diuinorum promissio <lb n="10"/>
            mandatorum, inde zabolicae temptationis instat intentio, hinc <lb/>
            fides Christi, inde saeculi perfidia persuadit, hinc pax patientia <lb/>
            longanimitas mansuetudo cetera quae huiusmodi <lb/>
            sunt, inde ira auaritiae germana, furnicatio amica tenebrarum, <lb/>
            ambitio fortunae suae nescia, diui infelicior cupiditate <lb n="15"/>
            custodia, furor inperitus deo, oblectatio uentris <lb/>
            et gutturis, gloria pudendorum, oculorum uoluntas <lb/>
            et zabolicae pompae uelut simplex in exspectaculorum deceptione <lb/>
            persuasio. In quae cum per diuersa homo rapitur, <lb/>
            uitae et mortis ante nos condicione proposita, tam diu <lb n="20"/>
            in nobis pugnas saeculi et bella nescimus, quamdiu conuersantes <lb/>
            in (deo), aliena redarguentes, domini uerba teneamus;  </p></div><div n="137" type="textpart" subtype="section"><p> nam si <lb/>
            quod corripimur agnoscimus et quae sunt aduersa uincamus,

<note type="footnote"> 2 Io. 14, 2. 3 omnesque] I. Tim. 2, 4. 5 Apoc. 2, 9; 3, 9. <lb/>
            6 cf. I. Cor. 14, 4; 7, 19 al. 12 Gal. 5, 22. 23. 14 ira, fornic.] cf. Gal. <lb/>
            5, 20. 19 (auar. Rom. 1, 29). 15 amb.] cf. Philipp. 2, 3. diu. cust.] cf. <lb/>
            Sirac. 34 (31), 1 (Graece: <foreign xml:lang="grc">αγρ</foreign>ʋ<foreign xml:lang="grc">πία πλσ</foreign>ʋ<foreign xml:lang="grc">́τΟ</foreign>ʋ). cup.] cf. I. Tim. 6, 10. <lb/>
            16 fur. inp. d.] cf. Rom. 10, 2. oblect., glor.] Philipp. 3, 19. 17 oculorum] <lb/>
            I. Io. 2, 16. 20 Sirac. 15,18. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 Uℇɭɭ<foreign xml:lang="grc">ιτ</foreign>] cf. supra 39, 2; 41, 13 al. 5 SY NAGOGAm, Y ex I corr. <lb/>
            7 hoc scripsi, cod. homo 9 <foreign xml:lang="grc">ι</foreign>llu<foreign xml:lang="grc">δ</foreign>] cf. Arch. f. lat. Lex. III, 318 <lb/>
            11 INStANt, N (in AN) lin. del. 12 PERSUAblt] cf. suprap. 30,18; <lb/>
            82, 16 14 AUARElTlAE, E (in REI) lin. del. et I impos. 17 UOlUNTAS] <lb/>
            cf. 94,17 18 pompe exepectaculorum uid. Arch. f. lat. Lex. <lb/>
            IH, 325 20 bAU, A lin. del. 22 b€0 deest 23 CORRUplmUR, U <lb/>
            (in RU) lin. del. UINCAMUS] nolui mutare in indicat. modum, cf. 82,18. </note>

<note type="footnote"> 7* </note> <lb/>
             
<pb n="100"/>
            necessario ambulantes in nouitate, sicut psalmi textus <lb/>
            ostendit, uino conpunctionis accepto arcum persequentis <lb/>
            zaboli et iacula uitamus, agnoscentes quia liberi a peccatis <lb/>
            esse non possumus, nisi remissione baptismatis et diuinae crucis <lb/>
            redemptione saluemur. In hac parte psalmidici sermonis, quos<lb n="5"/>
            fides constans ad studium ueritatis uocat, non tantum excipere <lb/>
            auditu, I sed introspicere sensu conuenit, qualiter ad omnem <lb/>
            se intellegentiae nostrae inbecillitatem psalmus adcommodet <lb/>
            et dispositione sermonis profetici operis modum temperans <lb/>
            arduum diuinae intellegentiae iter uelut cliuo molliens leniori<lb n="10"/>
            faciliori instituit ascensu, ut, quia conuersis ad fidem facilius <lb/>
            est peccatorum suorum mala nosse quam dispensationem diuinae <lb/>
            in se intellegere naturae promptiusque est homini peccatum <lb/>
            nolle quam uelle diuinum,</p></div></div></div></body></text></TEI>