illud uero quod saeculi est quia contrarium deo ideo et a nobis inuenitur alienum, et illud renuntiamus, hoc credimus. Sicque inter huiusmodi constitutis hinc diuinorum promissio mandatorum, inde zabolicae temptationis instat intentio, hinc fides Christi, inde saeculi perfidia persuadit, hinc pax patientia longanimitas mansuetudo cetera quae huiusmodi sunt, inde ira auaritiae germana, furnicatio amica tenebrarum, ambitio fortunae suae nescia, diui infelicior cupiditate custodia, furor inperitus deo, oblectatio uentris et gutturis, gloria pudendorum, oculorum uoluntas et zabolicae pompae uelut simplex in exspectaculorum deceptione persuasio. In quae cum per diuersa homo rapitur, uitae et mortis ante nos condicione proposita, tam diu in nobis pugnas saeculi et bella nescimus, quamdiu conuersantes in (deo), aliena redarguentes, domini uerba teneamus; nam si quod corripimur agnoscimus et quae sunt aduersa uincamus, 2 Io. 14, 2. 3 omnesque] I. Tim. 2, 4. 5 Apoc. 2, 9; 3, 9. 6 cf. I. Cor. 14, 4; 7, 19 al. 12 Gal. 5, 22. 23. 14 ira, fornic.] cf. Gal. 5, 20. 19 (auar. Rom. 1, 29). 15 amb.] cf. Philipp. 2, 3. diu. cust.] cf. Sirac. 34 (31), 1 (Graece: αγρ ʋ πία πλσ ʋ ́τΟ ʋ). cup.] cf. I. Tim. 6, 10. 16 fur. inp. d.] cf. Rom. 10, 2. oblect., glor.] Philipp. 3, 19. 17 oculorum] I. Io. 2, 16. 20 Sirac. 15,18. 3 Uℇɭɭ ιτ ] cf. supra 39, 2; 41, 13 al. 5 SY NAGOGAm, Y ex I corr. 7 hoc scripsi, cod. homo 9 ι llu δ ] cf. Arch. f. lat. Lex. III, 318 11 INStANt, N (in AN) lin. del. 12 PERSUAblt] cf. suprap. 30,18; 82, 16 14 AUARElTlAE, E (in REI) lin. del. et I impos. 17 UOlUNTAS] cf. 94,17 18 pompe exepectaculorum uid. Arch. f. lat. Lex. IH, 325 20 bAU, A lin. del. 22 b€0 deest 23 CORRUplmUR, U (in RU) lin. del. UINCAMUS] nolui mutare in indicat. modum, cf. 82,18. 7* necessario ambulantes in nouitate, sicut psalmi textus ostendit, uino conpunctionis accepto arcum persequentis zaboli et iacula uitamus, agnoscentes quia liberi a peccatis esse non possumus, nisi remissione baptismatis et diuinae crucis redemptione saluemur. In hac parte psalmidici sermonis, quos fides constans ad studium ueritatis uocat, non tantum excipere auditu, I sed introspicere sensu conuenit, qualiter ad omnem se intellegentiae nostrae inbecillitatem psalmus adcommodet et dispositione sermonis profetici operis modum temperans arduum diuinae intellegentiae iter uelut cliuo molliens leniori faciliori instituit ascensu, ut, quia conuersis ad fidem facilius est peccatorum suorum mala nosse quam dispensationem diuinae in se intellegere naturae promptiusque est homini peccatum nolle quam uelle diuinum,