sic Rebecca, felicis mater uteri et diuinae promissionis decreta parturiens, conluctantia inter se mundi et dei in nobis opera demonstrans, dum pugnantiam uiscerum inpatienter acciperet, in profetiam liberi doloris erupit dicens: quo mihi ista, si sic sunt? Cui uox domini respondit et docuit: duo populi sunt et duae gentes in utero tuo. De quo et apostolus Paulus manifestans enarrans ait: uideo aliam legem repugnantem in membris meis legi mentis meae et captiuum ducentem me in I legem peccati, et, ut in duabus gentibus et duobus populis, quid populus et gens dei, quid uitiorum populus esset, ostenderet, ueterem a nobis hominem exui cum omnibus actibus et concupiscentiis suis et in nouum nos uoluit reformari dicens: sicut portauimus imaginem eius qui est de limo, portemus imaginem eius qui est de caelo, ut qui se diuinum genus crederet ea quae sunt terrena despiciens sequens Christum in caelestes se glorias consecraret. Sic duo testamenta ad fidem posita, unum seruitutis iugum soluens, aliut gratiae opus diuidens, ueteris et noui nomen habuerunt, ut in utrisque unus homo positus diuinae in se naturae et terrenae carnis opus possidens, quia nulla societas luci cum tenebris, Christo et Beliae est, id quod erat carnis disciplinae lege cohiberet et se deo cuius imago et similitudo apparuit non negaret. Sic, 6 Gen. 25, 22. 7 ibid. u. 23. 8 Rom. 7, 23. 12 Col. 3, 9. 10; Gal. 5, 24. 14 I. Cor. 15, 49. 16 Act. 17, 28. 19 cf. Gal. 5,1. 22 II. Cor. 6, 14. 15; cf. Datnasi epist . ap. Migne 13, col. 366 B. 24 cf. Gen. 1, 26. 2 PARABOLIS erat SI\'CRE6ECCA, sed man. I in uersus fine C addidit et in u. proximi initio C del.; cf. 65,24; 104,26 4 δ ℇMONSTANS PUGNANTIA.] legendumne PUGNANTIA (neutr. pl.)? uid. etiam Arch. f. lat. Lex. III, 326 5 I ACCℇPℇRℇT, E (in CE) lin. del. bo ĮORES 6 ISTA, estne O) eras.? 8 MANIFESTANSE NARRANS, NS in margine; facile cogitare possis de MANlFESTA ENARRANS, an ENARRANS glossa uetus est? 17 bESpICIIENS, E ex I fact. 20 UE tERES 23 Et ante uersum praefix. 6ElIA, uid. tamen supra p. 8, 21 intellege, ex alia parte maledic disciplina, ex alia benedictionum gratia constituta est, ut, quamuis diuersae mansiones sint apud deum nostrum omnesque uellit saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire, uestrum tamen nullus ignoret quod inter duo regna, inter sinagogam satanae et ecclesiam mandatorum dei, idest saeculi opera et dei uerba, conuersatio uitae nostrae est et hoc quod dei est nostrum dicitur,