quae sint, quae fuerint, quae mox uentura trahantur. his etenim. signis atque haec exempla secuti esse animas partem diuinae mentis et haustus aetherios dixere, I quia sit diuinitus illis ingenium. I quamuis angusti terminus aeui terrenique hebetant artus moribundaque membra, at genus immortale manet: I ne quaere doceri. igneus est ollis uigor et caelestis origo, et, cum frigida mors anima seduxerit artus, has omnis, ubi mille rotam uoluere per annos, tempora dinumerans I deus euocat agmine magno. reddunt se totidem facies I terraeque dehiscunt. sed reuocare gradum superasque euadere ad auras, hoc uirtutis opus, I terras temptare repostas sideream in sedem I atque alto succedere caelo. MEL. Tityre, J tamne aliquas ad caelum hinc ire putandum est sublimis animas iterumque ad tarda reuerti corpora? I nos alia ex aliis in fata uocamur? immortalis ego? I pertemptant gaudia pectus, 50 si modo quod memoras factum I contingere possit. 27] A. XII, 429. 28] A. YI, 846 (restituis). 29] G. IIII, 215. A. XII, 829. 30] G. III, 42 (te mut. in quo). A. XII, 843. 31] G. IIII, 393. 32] G. IIII, 219 (quidam mut. in etenim). 33] G. IIII, 220 (apibus mut. in animas). 34] G. IIII, 221. I, 415. 35] G. I, 416. IIII, 206. 36] A. VI, 732. 37] G. IIII, 208. A. VI, 614. 38] A. VI, 730. 39] A. IIII, 385. 40] A. VI, 748. 41] A. VI, 691. 749. 42] A. VIII!, 122. G. I, 479. 43] A. VI, 128. 44] A. X, 469. III, 364. 45] A. X, 3. G. IIII, 227. 46] E. I, 1 (VIIII, 23). A. VI, 719 (anne). 47] A. VI, 720. 48] A. VI, 721. III, 494. 49] A. XII, 882. I, 502.. 50] A. IIII, 109. I, 413 (posset). 32 De hominibus dicit in marg. n 33 austus n 34 Aethereos π , fort . dixere aetherios 38 De inferis dicit in marg. π 39 anima seduxerit ego animas eduxerit n 44 De superis in marg. n 46 iamne Petschenig a 47 De resurrectione in marg. n 48 Corpore n 39* Ne dubita I nulla fati quod lege tenetur: TIT. crede deo — nam uera uides —, I sine posse parentem. quam minime re(ris) I fato prudentia maior.. MEL. Credo equidem, nec uana fides; I quis talia demens abnuat? I et me uictusque uolensque remitto: stultus ego I paruis componere magna solebam; nec mea iam mutata loco sententia cedit. unum oro: I doceas iter, et sacra ostia pandas, quidue sequens tantos possim superare labores. (TIT.) Dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo,