<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0233d.stoa002.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Imperatore Valeriano quartum et Gallieno tertium consulibus <lb/>
            tertio kalendarum Septembrium Carthagine in secretario <sic n="poss">Paternus</sic> <lb/>
            proconsul <sic n="poss">Cypriano</sic> episcopo dixit: sacratissimi imperatores <lb n="5"/>
            <sic n="poss">Yalerianus</sic> et Gallienus litteras ad me dare dignati sunt, quibus <lb/>
            praeceperunt eos qui Romanam religionem non colunt, debere <lb/>
            Romanas caeremonias recognoscere. exquisiui ergo de nomine <lb/>
            tuo, quid mihi respondes? Cyprianus episcopus dixit: Christianus <lb/>
            sum et episcopus. nullos alios deos noui, nisi <lb n="10"/>
            unum et uerum Deum, qui fecit caelum et terram, <lb/>
            mare et quae sunt in eis omnia. huic Deo nos Christiani <lb/>
            deseruimus: hunc deprecamur diebus ac noctibus <lb/>
            pro nobis et pro omnibus hominibus et pro incolumitate <lb/>
            ipsorum imperatorum. <sic n="poss">Patemus</sic> proconsul <lb n="15"/>
            dixit: in hac ergo uoluntate perseueras? Cyprianus episcopus <lb/>
            respondit: bona uoluntas, quae Deum nouit, immutari <lb/>
            non potest. <sic n="poss">Paternus</sic> proconsul dixit: poteris ergo secundum <lb/>
            praeceptum <sic n="poss">Valeriani</sic> et Gallieni exsul ad urbem <sic n="poss">Curubitanam</sic> <lb/>
            proficisci? Cyprianus episcopus dixit: proficiscor. <sic n="poss">Paternus</sic> <lb n="20"/>
            proconsul dixit: non solum de episcopis, uerum etiam de presbyteris <lb/>
            mihi scribere dignati sunt. uolo ergo scire ex te, qui sint <lb/>
            presbyteri qui in hac ciuitate consistunt. Cyprianus episcopus <lb/>
            respondit: legibus uestris bene atque utiliter

<note type="footnote"> 1 dolebo] docebo to 5 de <hi rend="italic">to 8.1. m. 2</hi>. — </note>

<note type="footnote"> Incipit passio eiusdem (eiusdem pasaio E) Cypriani ex die qua martyrium <lb/>
            Cyprianus tulit: ordo autem martyrii (martyrum <hi rend="italic">M)</hi> hac lectione <lb/>
            demonstratur et declaratur: Cum Cyprianus sanctus martyr electus <lb/>
            a Deo de ciuitate Curubitana <hi rend="italic">(cf</hi>. c. 2) <hi rend="italic">etc. EM</hi>. — </note> <lb/>


<pb n="CXI"/>
            <sic n="poss">censaistis</sic> delatores non esse. itaque detegi et deferri <lb/>
            a me non possunt. in ciuitatibus autem suis inuenientur. <lb/>
            <sic n="poss">Patemus</sic> proconsul dixit: ego hodie in hoc loco <lb/>
            exquiro. Cyprianus dixit: cum disciplina <sic n="poss">probibeat</sic>, ut <lb/>
             quis se ultro offerat et tuae quoque censurae hoc <lb n="5"/>
            displiceat, nec offerre se ipsi possunt, sed a te exquisiti <lb/>
            inuenientur. <sic n="poss">Paternus</sic> proconsul dixit: a me inuenientur. <lb/>
            et adiecit: praeceperunt etiam, ne in aliquibus locis <lb/>
            conciliabula fiant nec <sic n="poss">coemeteria</sic> ingrediantur. si quis itaque hoc <lb/>
            tam salubre praeceptum non obseruauerit, <sic n="poss">capiteplectetur</sic>. <sic n="poss">Cyprianos</sic> <lb n="10"/>
            episcopos respondit: fac quod tibi praeceptum est. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Tunc Paternus proconsul iussit beatum Cyprianum episcopum  <lb/>
            in exilium deportari. cumque diu ibidem moraretur, successit <lb/>
            <sic n="poss">Aspasio</sic> Paterno proconsuli Galerius Maximus proconsul, qui <lb/>
             sanctum Cyprianum episcopum ab exsilio reuocatum sibi iussit <lb n="15"/>
            praesentari. cumque Cyprianus sanctus martyr electus a Deo de <lb/>
            ciuitate <sic n="poss">Curubitana</sic>, in qua exsilio ex praecepto <sic n="poss">Aspasii</sic> <sic n="poss">Paterni</sic> <lb/>
            tunc proconsulis datus fuerat, regressus esset, ex sacro praecepto <lb/>
            in suis hortis manebat et inde quotidie sperabat ueniri ad se, <lb/>
             sicut illi ostensum fuerat: et cum illic demoraretur, repente <lb n="20"/>
            idibus Septembris Tusco et Basso consulibus uenerunt ad eum <lb/>
            principes duo, unus strator officii Galeri Maximi proconsulis qui <lb/>
            <sic n="poss">Aspasio</sic> Paterno successerat et alius <sic n="poss">equistrator</sic> a custodiis eiusdem <lb/>
            officii. qui et in curriculum eum leuauerunt in medioque <lb/>
             posuerunt et in Sexti perduxerunt, ubi idem Galerius Maximus <lb n="25"/>
            proconsul bonae ualitudinis recuperandae gratia secesserat. et ita

<note type="footnote"> 13 exilium] <hi rend="italic">cf. Augustini serm. 309</hi> 17 curnbitan <hi rend="italic">M,</hi> cucurbi* <lb/>
            tana <hi rend="italic">E</hi> in] an <hi rend="italic">E,</hi> ex <hi rend="italic">M</hi> ex <hi rend="italic">om. v</hi> aapasii] passi <hi rend="italic">EM</hi> <lb/>
            18 proconsulis] clarissimi uiri <hi rend="italic">add. EM</hi> fuerat regressus esset] esset <lb/>
            regressus <hi rend="italic">EM</hi> sacro rescripto specialiter hoc et personaliter remisso <lb/>
            <hi rend="italic">E31</hi> 19 suis suis <hi rend="italic">E</hi> et <hi rend="italic">EM et Augustinus l. c. n. 2, om. v</hi> <lb/>
            inde quotidie sperabat ueniri ad se sicut ostensum illi erat <hi rend="italic">Augustinu3,</hi> ad <lb/>
            diem omnibus ueniri sicut ei ostensum erat sperabat <hi rend="italic">EM</hi> 20 et] idem <lb/>
            <hi rend="italic">EM</hi> derepente <hi rend="italic">EM</hi> 21 septembribus <hi rend="italic">EM</hi> thusco <hi rend="italic">E,</hi> <lb/>
            Fusco <hi rend="italic">Baronius</hi> 22 galerii v proconsulis clarissimi uiri <hi rend="italic">EM</hi> <lb/>
            qui ... officii qui <hi rend="italic">om. EM</hi> 24 leuauerunt <hi rend="italic">Apgust. I. c. n. 3,</hi> inposuerunt <lb/>
            <hi rend="italic">EM</hi> in medioque posuerunt] ambo eum teguerunt <hi rend="italic">EM</hi> 25 perduxerunt] <lb/>
            tulerunt <hi rend="italic">EM</hi> 26 prbconsule bono <hi rend="italic">M</hi> et ita] eundemque <lb/>
            <hi rend="italic">EM</hi> </note> <lb/>


<pb n="CXII"/>
            idem Galerius Maximus proconsul in aliam diem Cyprianum sibi <lb/>
            reseruari praecepit. et eo tempore beatus Cyprianus ductus ad <lb/>
            principem et <sic n="poss">stratorem</sic> eiusdem officii <sic n="poss">GaleriiMaximi</sic> proconsulis <lb/>
            clarissimi uiri secessit, et in hospitio eius cum eo in uico qui <lb/>
            dicitur Saturni inter <sic n="poss">Veneream</sic> et <sic n="poss">Salutariam</sic> mansit. illuc uniuersus<lb n="5"/>
            populus fratrum conuenit. et cum hoc sanctus Cyprianus <lb/>
            comperisset, <sic n="poss">cnstodiri</sic> puellas praecepit, quoniam omnes in uico <lb/>
            ante ianuam hospitii principis manserant. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> Et ita altera die octaua decima kalendarum Octobrium mane <lb/>
            multa turba conuenit ad Sexti secundum praeceptum Galeri<lb n="10"/>
            Maximi proconsulis. et ita idem Galerius Maximus proconsul <lb/>
            eadem die Cyprianum sibi offerri praecepit in atrio <sic n="poss">Sauciolo</sic> <lb/>
            sedenti. cumque oblatus fuisset, Galerius Maximus proconsul <lb/>
            <sic n="poss">Cypriano</sic> episcopo dixit: tu es Thascius Cyprianus? Cyprianus <lb/>
            episcopus respondit: ego sum. Galerius Maximus proconsul <lb n="15"/>
            dixit: tu papam te sacrilegae mentis hominibus praebuisti? <lb/>
            Cyprianus episcopus respondit. ego. Galerius Maximus proconsul <lb/>
            dixit: iusserunt te sacratissimi imperatores <sic n="poss">caeremoniari</sic>. Cyprianus <lb/>
            episcopus dixit: non facio. Galerius Maximus ait: consule <lb/>
            tibi. Cyprianus episcopus respondit: fac quod tibi praeceptum<lb n="20"/>
            est. in re tam iusta nulla est consultatio. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p> Galerius Maximus collocutus cum concilio sententiam uix et <lb/>
            aegre dixit uerbis huiusmodi: diu sacrilega mente uixisti et

<note type="footnote"> 1 proconsule <hi rend="italic">M;</hi> uir clarissimus <hi rend="italic">add. EM</hi> alia die id est (idem <hi rend="italic">M)</hi> <lb/>
            crastina afferri sibi praecepit (praecipit <hi rend="italic">M)</hi> et ita idem Ciprianus cum principe <lb/>
            et stratore officii maximi <hi rend="italic">EM</hi> 4 eo uico saturni inter uenariam <lb/>
            (uenaria <hi rend="italic">ex</hi> ueneria <hi rend="italic">E)</hi> et salutaria <hi rend="italic">EM</hi> 5 illucj illic anto ianuam <lb/>
            <hi rend="italic">EM</hi> 6 conuenitj mansit <hi rend="italic">EM</hi> sanctus <hi rend="italic">om. EM</hi> 7 custodiri <lb/>
             <hi rend="italic">August. I. c. n. 4 et Fulgent. serm. 6,</hi> castigari <hi rend="italic">M,</hi> et castigari <hi rend="italic">E</hi> in <lb/>
            uico omnes ante ianuas hospicio principis iacebant <hi rend="italic">EM</hi> 9 die] die id <lb/>
            est <hi rend="italic">EM</hi> 10 turba conuenit <hi rend="italic">om. EM</hi> galleri <hi rend="italic">M</hi> 11 proconsulis <lb/>
            clarissimi uiri <hi rend="italic">EM</hi> et ita ... praecepit <hi rend="italic">om. EM</hi> 12 in <lb/>
            atrio Sauciolo] in atrio sedentis. obuoluto (obuoluato <hi rend="italic">M)</hi> et sauciolo oblatus <lb/>
            est <hi rend="italic">EM; cf. Conc. Matiscon. II c. 19:</hi> ut ad locum examinationis reorum <lb/>
            nullus clericus accedat neque intersft atrio Sauciolo 13 cumque o. <lb/>
            fuisset] quo obolato idem <hi rend="italic">EM</hi> -proconsul clarissimus\'uir\' <hi rend="italic">E,</hi> proconsule <lb/>
            durissimus <hi rend="italic">uirM</hi> 14tu es ... <hi rend="italic">1.16 dixitotn. EM 16 papatem EM</hi> <lb/>
            hominibus <hi rend="italic">E,</hi> omnibus <hi rend="italic">M</hi> 17 cyprianus dixit ego <hi rend="italic">EM</hi> galerins ... <lb/>
            <hi rend="italic">I. 21</hi> consultatio <hi rend="italic">om. EM</hi> 22 proconsul locutus <hi rend="italic">E,</hi> proconsule conlocutus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> et om. <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>


<pb n="CXIII"/>
            i plurimos nefariae tibi conspirationis homines <sic n="poss">adgregasti</sic> et <sic n="poss">inimicrnn</sic> <lb/>
            te diis Romanis et religionibus sacris constituisti, nec te <lb/>
            <sic n="poss">Ipii</sic> et sacratissimi principes <sic n="poss">Yalerianus</sic> et <sic n="poss">Gallienas</sic> Augusti et <lb/>
            <sic n="poss">Yalerianus</sic> nobilissimus Caesar ad sectam caeremoniarum suarum <lb/>
             reuocare potuerunt. et ideo cum sis nequissimorum criminum <lb n="5"/>
            auctor et signifer deprehensus, eris ipse documento his quos <lb/>
            scelere tuo tecum <sic n="poss">adgregasti</sic>: sanguine tuo <sic n="poss">sancietur</sic> disciplina. <lb/>
            et his dictis decretum ex tabella <sic n="poss">recitanit</sic>: <sic n="poss">Thascium</sic> Cyprianum <lb/>
            gladio animaduerti placet. Cyprianus episcopus dixit: Deo <lb/>
            «gratias.. <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">Post hanc uero sententiam turba fratrum dicebat: et nos cum <note type="section"> S </note> <lb/>
            ipso <sic n="poss">decollemur</sic>. propter hoc tumultus fratrum exortus est et <lb/>
            multa turba eum prosecuta est. et ita idem Cyprianus in agrum <lb/>
            Sexti productus est et ibi se lacerna <sic n="poss">byrro</sic> expoliauit et genu in <lb/>
             terra flexit et in orationem se Domino prostrauit. et cum ae <sic n="poss">dalmatica</sic> <lb n="15"/>
            <sic n="poss">exspoliasset</sic> et <sic n="poss">diaconibus</sic> tradidisset, in linea stetit et <lb/>
            coepit <sic n="poss">spiculatorem</sic> sustinere. cum uenisset autem <sic n="poss">spiculator</sic>, <lb/>
            <sic n="poss">inssit</sic> suis ut eidem <sic n="poss">spiculatori</sic> uiginti quinque aureos darent. <lb/>
            linteamina uero et manualia a fratribus ante eum mittebantur. <lb/>
             postea. uero beatus <sic n="poss">Cyprianjis</sic> manu <sic n="poss">sna</sic> oculos sibi texit. qui cum <lb n="20"/>
            lacinias <sic n="poss">manuales</sic> ligare sibi non potuisset, Iulianus presbyter et <lb/>
            Iulianus subdiaconus ei ligauerunt. ita beatus Cyprianus passus <lb/>
            est, eiusque corpus propter gentilium curiositatem in proximo <lb/>
            positum est. inde per noctem sublatum cum cereis et <sic n="poss">scolacibus</sic> <lb/>
             ad areas Macrobii <sic n="poss">Candidiani</sic> procuratoris, quae sunt in uia <lb n="25"/>
            <sic n="poss">Mappaliensi</sic> iuxta piscinas, cum uoto et triumpho magno <sic n="poss">dedoctum</sic> <lb/>
            est. post paucos autem dies Galerius Maximus proconsul <lb/>
            decessit.

<note rend="script" type="footnote"> 1 tibi nefariae <hi rend="italic">EM 2 post</hi> inimicum te <hi rend="italic">praecipit EM:</hi> coristituisti<lb/>
             religionibus sacris <hi rend="italic">EM,</hi> sacris legibus <hi rend="italic">v</hi> nec te] te <hi rend="italic">M,</hi> recte <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            3 et scissimi principes nostri <hi rend="italic">EM</hi> 4 caesar secta felicissimorom tem <lb/>
            porum suorum obdurati fnroris ad cerimonias percolendas bonamque mentem <lb/>
            habendam tanto tempore (non <hi rend="italic">add. E)</hi> potuerunt te (te om. M) reuocare <lb/>
            et ideo quod nequissimi criminis auctor et signifer deprehensus es quo <lb/>
            (quos <hi rend="italic">M)</hi> tu scelere docuisti ipso documento ut quoniam tuo adnitu (adinitu <lb/>
            <hi rend="italic">M)</hi> durauit sacrilega contnmacio tuo sanguine sancietur (sangietur M) <lb/>
            disciplina et decretum ex tabella recitauit: Thasciam Cyprianum gladio <lb/>
            animaduerti placet EXPLICIT PASSIO CYPRIANI <hi rend="italic">EM. —</hi> </note>

<note type="footnote"> m. </note>

<note type="footnote"> h </note>

<pb n="CXIV"/>
            
</p><p><note type="section"> i </note> Passus est autem beatissimus Cyprianus martyr die octaua <lb/>
            decima kalendarum Octobrium sub <sic n="poss">Yaleriano</sic> et Gallieno imperatoribus <lb/>
            regnante uero Domino nostro Iesu Christo, cui est honor <lb/>
            et gloria in saecula saeculorum. amen. 
</p></div></div></body></text></TEI>