Incipit prologus Petri diaconi Casinensis ad Guibaldum Casinensem et Stabulensem abbatem in libro de locis sanctis. Domino suo ac patri in Christo uenerabili. Guibaldo, dei gratia sacri Casini montis abbati, Petrus Casinensis diaconus debitae obedientiae famulatum. Quanto cupiditatis igne, pater in Christo uenerande, exarserim ac quali quantoue desiderio, ut uos omnipotens deus de aduersis eriperet, exoptauerim, ipsum deum inuoco testem, quem mentis abdita, quem conscientiae occulta non fallunt, qui et de ipsis animi motibus generis arbiter creditur futurus humani. Sed quia iuxta prophetae elogium in manu hominum non est uia eius, nec ab homine, sed a domino gressus hominis diriguntur, nostris id facinoribus exigentibus non est factum, quod humana auiditas concupiuit, sed quae deus arbiter meritis humanis competere iudicauit; nam cum omnium prauorum grassante impietate ecclesiae dei status cotidie labefactari cernatur et fere, ut ita dicam, nullus aduersus eos insurgit pro domo Israhel partim amore, partim timore saecularium potestatum: idcirco augustae memoriae dominus noster imperator Lotharius uestram beatitudinem in Casinensi cenobio abbatem instituit, ut ea, quae ad correctionem malorum et salutem bonorum attinent, sollicite ac diligenter pertractares et effrenatos refrenares ac superbos humiliares, quatenus recuperata iustitia et restaurata religione coetus ecclesiasticus sibi iuste ac misericorditer seruire ac pro Romani imperii statu dei omnipotentis clementiam exorare queat. Unde non immerito ab omnibus probis ac sapientibus 11 Ierem. 10, 23 12 Prouerb. 20, 24. 1 dyaconi C 3 Criato C sic semper 4 dyaconus C 16 crassante C grassante Gamurrini , diligeris ac ueneraris. Nam quis tanti uiri familiaritatem spernat, affabilitatem contempnat, industriam fugiat? Nam ut omittam cetera maxima et egregia uestri ingenii monumenta insignia, cunctos praecellentes Romani imperii sapientes Tulliana eloquentia superas et antecessorum uestrorum largam munificentiam omnibus horis momentisque praecellis. Tantis, inquam, et talibus uos cernens sertis redimitum et laureis decoratum itinerarium de locis sanctis a nobis utcunque exaratum et ex omnibus, ut ita dicam, libris collectum uestrae paternitati destinare curaui poscens id a uestra eminentia roborari; in quo rogo non dictantis ignauiam, sed materiam adtendatis utillimam, nec noui uos et incogniti hactenus aliquid in hoc itinerario ediscituros, sed ea quae iam uiua uoce illis referentibus, qui ad sepulchrum Domini perrexerunt, edidicistis, uel ea, quae per uolumina diuersa librorum legistis, nos hic noueritis collegisse. Quae autem indeclinabilia et immania impedimenta a perfidis et scelestis utroque genu claudicantibus nobis obstiterint, non iam deum, uerum uos ipsos conscios, uos ipsos fideles inde clamauerim testes. Ceterum ad tantillum spatii, quod e largitate diuinae indulgentiae relictum est, istud opusculum caelesti munificentia edidi confidens nichilominus de deo de nostris aemulis quandoque nobis uictoriam collaturum. Sicut enim nunquam fit opus solidum, si artifex omnia, prout ratio poscit, non aptet, sic omnis scriptor manans multimoda uerbositate nullam habebit ualentiam edendi scripturam dulcedine refertam, prout Oratius strenuissimus orator in scriptis suis reliquid dicens: Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci, si postquam scribere conetur, materiam non rimetur. Iam uero Christo auspice huius proemii iste sit finis. Explicit prologus. Incipit liber de locis sanctis. 27 Hor. Ars. Poet. 343 4 praecellentis edd . 12 actenus C 18 deum uerum, uoa ipsos edd.; interpunctionem mutaui nos ipsos fideles Riant 25 fertam C, refertam scripsi 29 prohemii C Bedae de locis sanctis libri cap. 1 et II usque ad uerba: Per- paucae illic cisternae sunt.\' Anonymus: Sepulcrum uero Domini, de quo supra retulimus, est fabricatum in medio templi, templum uero in media ciuitate contra aquilonem non longe a porta Dauid. Post resurrectionem autem est ortus, in qua sancta Maria cum domino locuta est. Foris ecclesiam retro est medietas orbis, < de> quo loco dicit Dauid: \'Operatus es salutem in medio terrae\'. Alius etiam propheta dicit: \'Haec dicit dominus: ista est Hierusalem in medio gentium posui eam\'. .In Golgotha autem est pars ligni salutiferae crucis, in qua confixus est dominus, et titulum, quod est repositum in locello argenteo. Est illic et cornu, unde ungebantur reges, et annulum Salomonis. Non longe autem a medietate mundi est carcer; ibi uero est alligatio, ibi prope et flagellatio ibique prope et spinis coronatio, ibi prope est dispolatio et uestimenti diuisio. In Caluaria autem, ubi crucifixus est Dominus, est mons scissus, et in ipso monte Caluariae ascenditur per gradus decem et septem, et ibi pendent lampades nouem cum singulis nappis argenteis. Subtus uero est Golgotha, ubi cecidit sanguis Christi super petram scissam. Subtus autem monte Caluariae contra orientem est templum Domini ex alia parte ciuitatis, quem Salomon aedificauit. Quattuor portas habet: prima ab oriente, secunda ab occidente, tertia a meridie, quarta ab aquilone, quae habent significationem quattuor partium mundi, de foris uero octo angulos habet, per unumquodque angulum duodecim passus uoluitur. In medium templi est mons magnus circumdatus parietibus, in quo tabernaculum, illic et archa testamenti fuit, quae a Vespasiano imperatore destructo templo Romae delata est. A latere uero sinistro tabernaculi super saxum posuit dominus 8 Psalra. 73, 12 9 Ezech. 5, 5 7 de addidi 11 et 21 golgota C Balntipherae C 21 nbi] ibi 1iiant Iesus pedem suum, quando eum Symeon accepit in ulnis, et ita remansit pes sculptus, ac si in cera positus esset. Ab alio uero latere saxi est tabernaculus apertus, in quo per gradus uiginti duo descendunt. Ibi Dominus orabat, ibi et Zacharias sacrificabat. Extra templum locus est, ubi Zacharias filius Barachiae interfectus est. Super saxum in medio templi pendet candela aurea, in qua est sanguis Christi, qui per petram scissam descendit. Contra meridiem autem non longe templum Salomonis, in quo habitauit, constructum est, in quo sunt portae uiginti quinque; intus habet columpnas trecentas sexaginta duo, et subtus non longe cunabula Christi et balneum eius et lectum sanctae dei genitricis. Subtus templum Domini ab oriente est porta speciosa, unde Dominus intrauit sedens super pullum asinae. Ibi et Petrus claudum sanauit. Contra aquilonem est ecclesia sanctae Annae, ubi tribus annis beata Maria nutrita fuit. Prope uero est probatica piscina, quae . quinque porticus habet. Beda c. II a uerbis: (In uicinia templi Bethsaida piscina) usque ad uerba: 1 Unde putant ibi mediam esse terram.\' Anonymus: In ecclesia uero, quae dicitur sancta Syon, est thronus Iacobi fratris domini, qui iuxta templum sepultus est; in eo autem loco fundata est, ubi cenantibus apostolis post passionem hostiis clausis abparuit dominus. Prope uero illic est porta, de qua angelus Petrum eduxit. De templo uero, quem Salomon aedificauit, duae tantum pinnae permanent, quarum una, quae altior ualde est, ipsa est, in qua dominus temptatus est a diabolo, reliqua autem destructa sunt. In area uero Orne Iebusei templum constructum fuit. Prope autem portam effusus est sanguis Zachariae, filii Barachiae. 3 tabernaculum apertum Riant 9 abitauit C 11 quinque Gamurrini, cum Riant disertis uerbis dicat duo (non duas) in codice legi 28 hostiis] secundum Siant in codice est: poatiis 27 dyabolo C Bedae c. III et IIII usque ad uerba: Habebat autem longi- tudinis octo pedes.\' Anonymus: Sudarium uero, cum quo Christus faciem suam extersit, quae ab aliis Veronyca dicitur, tempore Tiberii Caesaris Romae delatum est. Arundo uero, cum qua caput eius percussum est, et sandalia eius et lora, cum quibus ligatus est, et circumcisio eius et sanguis eius in basilica Constantiniana Romae uenerabiliter honorantur. Bedae c. IIII a uerbis: Aliud quoque aliquanto maius linteum\' usque ad finem, c. V, c. VL Anonymus: Trans torrentem Cedron est spelunca et super eam ecclesia in eo loco, ubi quinta feria post cenam Saluatorem ludaei comprehenderunt, qui locus est in capite uallis Iosaphat. In eadem uero ualle stetit palma unde pueri ramos tulerunt, quando clamauerunt Hosanna. Item in monte Oliueti est spelunca et in ea altarium, bene lucida, in qua solebat Dominus docere discipulos suos, supra quam speluncam est sancta ecclesia grandis et non longe est martyrium sancti Stephani. Inde non longe est locus, ubi orauit dominus, quando factus est sudor eius sicut guttae sanguinis. In itinere autem Bethaniae uicus est, de quo adducta est asina.