Bedae c. XIII . Anonymus: Duo autem miliaria ecclesia ista distat ab eadem uilla, quae olim dicta est Sychem. A longe uero ab eadem ecclesia passus quingentos est ecclesia, in qua requiescit sanctus Ioseph. Bedae c. XV . Anonymus: Spelunca uero, in qua habitauit, magna est et lucidissima, ubi est positum altarium, et ibi intra ipsam speluncam est locus, unde aquam tollebat. In eadem autem ciuitate, ubi fuit synagoga, nunc est ecclesia, ubi dominus legit librum Ysaiae. Foris autem castellum fons est, unde aquam sumebat Maria.