Bedae c. VII exceptis ultimis uerbis: Titulo nominis eius usque hodie designatum.\' Anonymus: Piscina uero, ubi exprobrauit Rabsaces, iuxta Bethleem est. Iuxta ostium autem speluncae puteus est, unde aquam concupiuit Dauid. In ualle etiam, quae in Bethleem est, sunt memoriae regum Iuda. Non longe autem inde est ecclesia, quae appellatur Ad Pastores, ubi nunc est uiridarium grande, clausum parietibus diligenter per girum et est ibi 7 et sanguis eius om. Gamurrini 16 lucidum C lucida scripei coli, 110, 1; 112, 16 18 martirium C 19 orauerit C 21 betanie C 29 grandem C spelunca lucidissima habens altarium in eo loco, ubi pastoribus, cum uigilias haberent, apparens angelus annunciauit eis Christi natiuitatem. In Anatho autem est turris, in qua lamentauit Ieremias propheta, distat autem ab Hierusalem miliario quarto. Miliario uero ab Hierusalem duodecimo est sepulcrum sancti Amos prophetae, qui locus appellatur Thecue. In quo itinere contra mons est, quem excauauit Erodes et fecit sibi palatium super heremum contra mare mortuum. In Thamnatsare est sepulcrum sancti Iesu filii Naue; ibi sunt et gladii petrini, unde circumcisi sunt filii Israel secundo; ecclesia uero ibi constructa est, distat autem ab Hierusalem miliariis uiginti. In alio autem monte ad miliarium secundum est ecclesia, ubi requiescunt corpora sanctorum Eleazari et Finees. Miliario uero nono ab Hierusalem in loco, qui dicitur Cariathiarim, ubi fuit archa domini, ecclesia illuc constructa est. Bedae c. VIII . Anonymus: In uicesimo autem quarto miliario ab Hierusalem iuxta Ebron est fons, in quo baptizauit Philippus apostolus et euangelista eunuchum Candacis reginae. In loco uero, qui appellatur Terebinthus, ubi apparuerunt tres angeli Abrahae, est puteus Abrahae optimus et speluncae duae lucidissimae, ubi habitauit; nam et altarium ibi positum est et ante se ecclesiam habet. Non longe autem inde mons est, usque quo deduxit Abraham angelos euntes in Sodomis. Intus uero in Ebron domus consistit Dauid, unde adhuc aliqua pars stat; nam cubiculum, ubi mansit, usque hodie ibi ad orationem curritur. Non longe autem ab Ebron ad passus trecentos in loco, qui dicitur Abramiri, est domus Iacobi, ubi ecclesia sine tecto constructa est. Inde uero ad passus quinquaginta est sepulchrum sancti Chaleph. Item Abramiri uinea est, in qua 8 supra Oamurrini 9 thamnalsare C 11 filii Israel. Secunda perperam Riant, correxit Gamurrini secando C 12 miliari C 23 abiunit C 21 abet C 27 odie C 28 ante longe om . non Gamurrini est spelunca, ubi requiescunt corpora undecim filiorum Iacob; ossa autem Ioseph separatim sepulta in sua ecclesia sunt. Non longe uero ab Ebron est sepulchrum Abner filii Ner. Bedae c. VIIII, X, XI, XII, XIII . Anonymus: Qui autem ad Iordanem ire ab Hierusalem desiderat, per montem Oliueti descendit. A monte Oliueti Christus ascendit ad celum et ibi fecit Pater noster. Mons autem Syon a meridie est; ibi obiit sancta Maria et ibi dominus coenauit cum discipulis suis et ibi misit spiritum sanctum super discipulos. In ecclesia uero, quae est in Bethleem, est mensa, in qua comedit sancta Maria cum tribus regibus Christum dei filium requirentibus. Columpnae sunt intus ipsam ecclesiam sexaginta quadtuor; ibi requiescunt pueri pro Christo ab Erode interfecti. Fundamenta uero murorum urbis Iericho, quos subuertit Iesus filius Naue adhuc ex parte parent. Arbor uero sycomori, in qua ascendit Zacheus, stat iuxta domum Raab. Non longe autem ab Iericho est locus, unde Helias raptus est in celum. Trans Iordanem uero sunt montes excelsi ualde, inter quos est altior unus, qui uocatur Nabau, in quo ascendit Moyses, quando uidit terram repromissionis, et mortuus est. Gabaon non longe est ab Hierusalem, quam expugnauit Iesus. Emmaus autem, ubi dominus cum discipulis suis post resurrectionem comedit, sexaginta stadiis ab Hierusolimis distat. In turre autem Cades domus fuit Iacob, cuius fundamenta usque hodie parent. In Galilea autem est uilla Some, de qua fuit Abisac Sunamitis et mulier, in cuius domo mansit Elyseus, quae domus usque hodie permanet. A monte uero Hermon, qui excelsus ualde est, omnis Galilea uidetur, * in quibus nichil pulchrius est; nam cum sit planities grandis, aliud nichil est nisi uineae et oliueta. Ibi autem ager est, in quo Dominus cum discipulis suis 16 sicomori C 27 elizeus Riant 30 pulcrius C comedit; ibi lapis est, in quo cubitum fixit Dominus, qui usque hodie uidetur. Non longe uero ab eodem monte fons est, quem Saluator benedixit, qui fons ad omnes infirmitates ualet. In uilla uero Naym in domo uiduae, cuius filius resuscitatus est, nunc ecclesia est; sepultura autem, in qua ponere eum uolebant, usque hodie est. In Nazara uero est hortus, ubi Dominus fuit, postquam reuersus est de Egypto. Bedae c. XIII . Anonymus: Duo autem miliaria ecclesia ista distat ab eadem uilla, quae olim dicta est Sychem. A longe uero ab eadem ecclesia passus quingentos est ecclesia, in qua requiescit sanctus Ioseph. Bedae c. XV . Anonymus: Spelunca uero, in qua habitauit, magna est et lucidissima, ubi est positum altarium, et ibi intra ipsam speluncam est locus, unde aquam tollebat. In eadem autem ciuitate, ubi fuit synagoga, nunc est ecclesia, ubi dominus legit librum Ysaiae. Foris autem castellum fons est, unde aquam sumebat Maria.