<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0227b.stoa001.opp-lat1"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub"><hi rend="italic">Bedae c. IIII a uerbis: Aliud quoque aliquanto maius linteum\' usque ad finem, c. V, c. VL</hi></title></ab><p><hi rend="italic">Anonymus:</hi> Trans torrentem Cedron est spelunca et super <lb/>
            eam ecclesia in eo loco, ubi quinta feria post cenam Saluatorem <lb/>
            ludaei comprehenderunt, qui locus est in capite uallis Iosaphat. <lb/>
            In eadem uero ualle stetit palma unde pueri ramos tulerunt, <lb/>
            quando clamauerunt Hosanna. Item in monte Oliueti est spelunca <lb n="15"/>
            et in ea altarium, bene lucida, in qua solebat Dominus <lb/>
            docere discipulos suos, supra quam speluncam est <lb/>
            sancta ecclesia grandis et non longe est martyrium sancti <lb/>
            Stephani. Inde non longe est locus, ubi orauit dominus, quando <lb/>
            factus est sudor eius sicut guttae sanguinis. In itinere autem <lb n="20"/>
            Bethaniae uicus est, de quo adducta est asina. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub"><hi rend="italic">Bedae c. VII exceptis ultimis uerbis: Titulo nominis eius usque hodie designatum.\'</hi></title></ab><p><hi rend="italic">Anonymus:</hi> Piscina uero, ubi exprobrauit Rabsaces, iuxta <lb/>
            Bethleem est. Iuxta ostium autem speluncae puteus est, unde <lb n="25"/>
            aquam concupiuit Dauid. In ualle etiam, quae in Bethleem <lb/>
            est, sunt memoriae regum Iuda. Non longe autem inde est <lb/>
            ecclesia, quae appellatur Ad Pastores, ubi nunc est uiridarium <lb/>
            grande, clausum parietibus diligenter per girum et est ibi

<note type="footnote"> 7 et sanguis eius <hi rend="italic">om. Gamurrini</hi> 16 lucidum <hi rend="italic">C</hi> lucida <hi rend="italic">scripei coli,<lb/>
             110, 1; 112, 16 18 martirium C 19 orauerit C 21 betanie C</hi> <lb/>
            29 grandem <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="110"/>
            spelunca lucidissima habens altarium in eo loco, ubi pastoribus, <lb/>
            cum uigilias haberent, apparens angelus annunciauit eis <lb/>
            Christi natiuitatem. 
</p><p>In Anatho autem est turris, in qua lamentauit Ieremias <lb/>
            propheta, distat autem ab Hierusalem miliario quarto. Miliario <lb n="5"/>
            uero ab Hierusalem duodecimo est sepulcrum sancti Amos <lb/>
            prophetae, qui locus appellatur Thecue. In quo itinere contra <lb/>
            mons est, quem excauauit Erodes et fecit sibi palatium super <lb/>
            heremum contra mare mortuum. In Thamnatsare est sepulcrum <lb/>
            sancti Iesu filii Naue; ibi sunt et gladii petrini, unde circumcisi<lb n="10"/>
            sunt filii Israel secundo; ecclesia uero ibi constructa est, <lb/>
            distat autem ab Hierusalem miliariis uiginti. In alio autem <lb/>
            monte ad miliarium secundum est ecclesia, ubi requiescunt <lb/>
            corpora sanctorum Eleazari et Finees. Miliario uero nono ab <lb/>
            Hierusalem in loco, qui dicitur Cariathiarim, ubi fuit archa<lb n="15"/>
            domini, ecclesia illuc constructa est. 
</p></div></div></body></text></TEI>