Bedae c. IIII a uerbis: Aliud quoque aliquanto maius linteum\' usque ad finem, c. V, c. VL Anonymus: Trans torrentem Cedron est spelunca et super eam ecclesia in eo loco, ubi quinta feria post cenam Saluatorem ludaei comprehenderunt, qui locus est in capite uallis Iosaphat. In eadem uero ualle stetit palma unde pueri ramos tulerunt, quando clamauerunt Hosanna. Item in monte Oliueti est spelunca et in ea altarium, bene lucida, in qua solebat Dominus docere discipulos suos, supra quam speluncam est sancta ecclesia grandis et non longe est martyrium sancti Stephani. Inde non longe est locus, ubi orauit dominus, quando factus est sudor eius sicut guttae sanguinis. In itinere autem Bethaniae uicus est, de quo adducta est asina. Bedae c. VII exceptis ultimis uerbis: Titulo nominis eius usque hodie designatum.\' Anonymus: Piscina uero, ubi exprobrauit Rabsaces, iuxta Bethleem est. Iuxta ostium autem speluncae puteus est, unde aquam concupiuit Dauid. In ualle etiam, quae in Bethleem est, sunt memoriae regum Iuda. Non longe autem inde est ecclesia, quae appellatur Ad Pastores, ubi nunc est uiridarium grande, clausum parietibus diligenter per girum et est ibi 7 et sanguis eius om. Gamurrini 16 lucidum C lucida scripei coli, 110, 1; 112, 16 18 martirium C 19 orauerit C 21 betanie C 29 grandem C spelunca lucidissima habens altarium in eo loco, ubi pastoribus, cum uigilias haberent, apparens angelus annunciauit eis Christi natiuitatem. In Anatho autem est turris, in qua lamentauit Ieremias propheta, distat autem ab Hierusalem miliario quarto. Miliario uero ab Hierusalem duodecimo est sepulcrum sancti Amos prophetae, qui locus appellatur Thecue. In quo itinere contra mons est, quem excauauit Erodes et fecit sibi palatium super heremum contra mare mortuum. In Thamnatsare est sepulcrum sancti Iesu filii Naue; ibi sunt et gladii petrini, unde circumcisi sunt filii Israel secundo; ecclesia uero ibi constructa est, distat autem ab Hierusalem miliariis uiginti. In alio autem monte ad miliarium secundum est ecclesia, ubi requiescunt corpora sanctorum Eleazari et Finees. Miliario uero nono ab Hierusalem in loco, qui dicitur Cariathiarim, ubi fuit archa domini, ecclesia illuc constructa est.