Beda c. II a uerbis: (In uicinia templi Bethsaida piscina) usque ad uerba: 1 Unde putant ibi mediam esse terram.\' Anonymus: In ecclesia uero, quae dicitur sancta Syon, est thronus Iacobi fratris domini, qui iuxta templum sepultus est; in eo autem loco fundata est, ubi cenantibus apostolis post passionem hostiis clausis abparuit dominus. Prope uero illic est porta, de qua angelus Petrum eduxit. De templo uero, quem Salomon aedificauit, duae tantum pinnae permanent, quarum una, quae altior ualde est, ipsa est, in qua dominus temptatus est a diabolo, reliqua autem destructa sunt. In area uero Orne Iebusei templum constructum fuit. Prope autem portam effusus est sanguis Zachariae, filii Barachiae. 3 tabernaculum apertum Riant 9 abitauit C 11 quinque Gamurrini, cum Riant disertis uerbis dicat duo (non duas) in codice legi 28 hostiis] secundum Siant in codice est: poatiis 27 dyabolo C Bedae c. III et IIII usque ad uerba: Habebat autem longi- tudinis octo pedes.\' Anonymus: Sudarium uero, cum quo Christus faciem suam extersit, quae ab aliis Veronyca dicitur, tempore Tiberii Caesaris Romae delatum est. Arundo uero, cum qua caput eius percussum est, et sandalia eius et lora, cum quibus ligatus est, et circumcisio eius et sanguis eius in basilica Constantiniana Romae uenerabiliter honorantur.