<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0227b.stoa001.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub"><hi rend="italic">Bedae c. XVI</hi>. </title></ab><p><hi rend="italic">Anonymus:</hi> Valde autem est excelsior et altior quam <lb/>
            Hermon; nam et Galilea omnis et mare Tyberiadis inde apparet; <lb/>
            contra se uero positi sunt montes utrique. 
</p><p>In Endor est domus pythonissae, ad quam fuit Saul nocte,<lb n="25"/>
            de qua domo adhuc fundamenta parent. In Tyberiadis in eo <lb/>
            loco nunc ecclesia est, in qua domus fuit apostolorum Iacobi <lb/>
            et Iohannis. Ibi etiam iuxta mare Tyberiadis est, super quam <lb/>
            dominus pedibus ambulauit. In Capharnaum autem ex domo

<note type="footnote"> 1 fecit <hi rend="italic">perperam Gamurrini</hi> 7 ortns <hi rend="italic">C</hi> 15 abitauit <hi rend="italic">C</hi> 16 altare <lb/>
            <hi rend="italic">Riant</hi> 18 sinagoga <hi rend="italic">C</hi> 25 faul <hi rend="italic">C</hi> 28 quem <hi rend="italic">Gamurrini</hi> 29 pedibus <lb/>
            <hi rend="italic">om. Gamurrini</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="113"/>
            apostolorum principis ecclesia facta est, cuius parietes usque <lb/>
            hodie ita stant, sicut fuerunt. Ibi paraliticum Dominus curauit. <lb/>
            Illuc est et synagoga, in qua Dominus daemoniacum curauit, <lb/>
            ad quam per gradus multos ascenditur; quae synagoga ei <lb/>
            lapidibus quadratis est facta. Non longe autem inde cernuntur <lb n="5"/>
            gradus lapidei, super quos Dominus stetit. 
</p><p>Ibidem uero super mare est campus herbosus, habens foenum <lb/>
            satis et arbores palmarum multas et iuxta eas septem fontes, <lb/>
            qui singuli infinitam aquam emittunt, in quo campo Dominus <lb/>
            de quinque -Į&gt;panibus et duobus piscibus populum satiauit. <lb n="10"/>
            Sane lapis, super quem Dominus panem posuit, est factum <lb/>
            altarium, de quo lapide nunc frustra tollunt uenientes pro <lb/>
            salute sibi et prodest omnibus. Iuxta cuius ecclesiae parietes <lb/>
            uia publica transit, ubi Mattheus apostolus theloneum habuit. <lb/>
            Inde in montem, qui iuxta est, est specula, in qua ascendens <lb n="15"/>
            beatitudines dixit Saluator. Non longe autem inde est synagoga, <lb/>
            quam Saluator maledixit; nam cum transiret Saluator et illam <lb/>
            ludaei fabricarent, interrogauit eos dicens: \'Quid facitis?\' et <lb/>
            illi: \'Nihil\'. Et Dominus: (Ergo si nihil est, quod facitis, nihil <lb/>
            erit semper\\ Quod usque hodie ita permanet. Postmodum <lb n="20"/>
            enim, quotiens uoluerunt illam Iudaei fabricare, quidquid per <lb/>
            diem faciebant, per noctem diruebatur et mane semper in ea <lb/>
            mensura inueniebatur fabrica eius, in qua fuerat tunc, quando <lb/>
            maledicta est. Inde autem non longe sunt montes Gelboe, ubi <lb/>
            est et uicus Gebus, ubi mortui sunt Saul et Ionathas. In Iezrael <lb n="25"/>
            autem uinea, quae fuit Naboth, nunc puteus tantum est; ibi et <lb/>
            fundamenta turris usque hodie apparent. Sepulchrum uero Iezabel <lb/>
            usque hodie ab omnibus lapidatur. Non longe autem a ciuitate <lb/>
            est mons, in quo sedit Helias propheta, quando eum persequebatur <lb/>
            Iezabel. A longe autem est pars montis Carmeli; est locus, <lb n="30"/>
            ubi Helias altarium Domini consecrauit. Sebastia, quae olim <lb/>
            Samaria dicta est, continet ecclesiam, in qua requiescit corpus

<note type="footnote"> 1 qui <hi rend="italic">Gamurrini</hi> cuius <hi rend="italic">Riant</hi> 11 <hi rend="italic">fortasse:</hi> de lapide 12 frustra = <lb/>
            frusta <hi rend="italic">cf. Krit, Bem, zu Siluia p. 11</hi> non frustra <hi rend="italic">Riant et Gamurrini<lb/>
             eum apographo Neapolitano</hi> 15 spelunca <hi rend="italic">C</hi> specula <hi rend="italic">ipse conieci</hi> 31 altare <lb/>
            <hi rend="italic">Gamwrrini</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXVIUI ltin. Hlerosol. </note>

<note type="footnote"> 8 </note> <lb/>
             
<pb n="114"/>
            sancti Iohannis baptistae et Helisei et Abdiae. In secundo <lb/>
            autem miliario mons est altissimus, in quo sunt duae speluncae <lb/>
            lucidissimae, in quarum una absconditi sunt prophetae sub <lb/>
            Iezabel, in altera autem sedit sanctus Helias. Miliario autem <lb/>
            uigesimo a Sychem est templum destructum in Silo, ubi est et<lb n="5"/>
            sepulchrum Heli sacerdotis. In Bethel autem, ubi constructa est <lb/>
            ecclesia in eo loco, ubi Iacob, dum iret in Mesopotamiam, uidit <lb/>
            scalam in celum usque tendentem, ibi est etiam et sepulchrum <lb/>
            prophetae, qui prophetauit aduersus Ieroboam. Miliario autem <lb/>
            uicesimo secundo ab Hierusolimis inter Socchot Iudaeae et<lb n="10"/>
            inter Zecara Mahel occidit Dauid Goliam Philisteum. In Eleutheropoli <lb/>
            autem loco Bycoyca, in qua est sepulchrum Abacuc <lb/>
            prophetae. Ab Eleutheropoli autem quintodecimo miliario est <lb/>
            sepulchrum sancti Hesdrae prophetae in loco, qui dicitur Asoa, <lb/>
            et in miliario tertio in loco, qui dicitur Chariassati, quod ante<lb n="15"/>
            dictum est autem Morastites, est sepulchrum sancti Micheae <lb/>
            prophetae. 
</p><p>Taphnis est posita super ripam fluminis Nili; ibi est palatium <lb/>
            Pharaonis, ubi sanctus Moyses pro filio filiae Pharaonis <lb/>
            habebatur; ibi etiam et capitanei sunt, ubi sanctus Moyses <lb n="20"/>
            coram Pharaone mirabilia fecit. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub"><hi rend="italic">Bedae c. XVIII</hi>. </title></ab><p>Anonymus: Memphis uero adhuc palatium continet, ubi <lb/>
            sanctus Ioseph frequenter ingrediebatur. Inde ad miliarium <lb/>
            sextum contra ripam fluminis Nili est thronus Moysi et Aaron; <lb n="25"/>
            sunt autem praedicti throni in monte excelso, ubi sunt duae <lb/>
            turriculae, quae per gradus plurimos ascenduntur; una earum <lb/>
            habuit tectum, alia autem sine tecto est. Ibi ascendebat Moyses, <lb/>
            quando loquebatur filiis Israhel, cum deprimerentur, in alia <lb/>
            uero orabat. Subtus autem in circuitu campus est, ubi filii <lb n="30"/>
            Israhel lateres faciebant. Inde autem ad mille passus uilla est

<note type="footnote"> 2 in quibus <hi rend="italic">C</hi> 10 zochchot <hi rend="italic">C</hi> 11 phylisteum <hi rend="italic">C</hi> elenteropoli <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            13 eleuteropoli <hi rend="italic">C</hi> 19 pro filio-sanctus MOJses <hi rend="italic">om. Gamurrini</hi> 28 <hi rend="italic">fortasse <lb/>
            </hi> habet </note> <lb/>
             
<pb n="115"/>
            supra ripam fluminis, ubi sancta Maria cum Domino fuit, <lb/>
            quando in Egyptum perrexit. Inter Memphis uero et Babilonia <lb/>
            milia sunt duodecim, ubi sunt pyramides plurimae, quas fecit <lb/>
            Ioseph ad frumenta recondenda. Eliopolis distat a Babilonia <lb/>
            milia duodecim. In medio autem huius ciuitatis est campus <lb n="5"/>
            ingens. in quo est templum Solis, et ibi est domus Petefrae. <lb/>
            Inter domum autem Petefrae et templum est domus Asennec. <lb/>
            Murus autem interior intra ciuitatem est antiquior lapideusque <lb/>
            * tantummodo templum cum domo Asennec et domo Petefrae. <lb/>
            Ibi uero est et uiridarium Solis, ubi columna est grandis, <lb n="10"/>
            quae appellatur Bomon, in qua Phoenix post quingentos annos <lb/>
            residere consueuit. 
</p><p>Egyptus autem cum sit ubertissima, loca tamen, quae <lb/>
            tenuerunt filii Israhel, sunt meliora. Pars Arabiae, quae iungitur <lb/>
            Palestinae, inaccessibile iter habet; nam licet mansionibus <lb n="15"/>
            quindecim a... eat, loca tamen ipsa sine aqua sunt. 
</p><p>Ab Hierusalem autem usque ad montem sanctum Syna <lb/>
            sunt mansiones uiginti duo. Pelusius uero metropolis est <lb/>
            prouinciae Augustamnicae, Augustamnica autem prouincia in <lb/>
            Egypto est. A Pelusio autem usque ad montem Syna sunt <lb n="20"/>
            mansiones duodecim. Antequam uero peruenias ad\' montem <lb/>
            sanctum Syna, occurrit castrum Clesma super mare rubrum, <lb/>
            ubi filii Israhel sicco pede transierunt mare. Vestigia autem <lb/>
            currus Pharaonis in mediis arenis parent usque in sempiternum. <lb/>
            Rotae autem ipsae inter se multo plus habent quam currus <lb n="25"/>
            temporis nostri, qui nunc in Romano imperio fiunt; nam inter <lb/>
            rotam et rotam uiginti et quatuor pedes seu amplius fuerunt, <lb/>
            orbitae autem ipsae habent binos pedes in lato. Vestigia uero <lb/>
            currus Pharaonis usque ad mare accedunt, ubi tamen ingressus <lb/>
            est in mare, dum uult filios Israhel comprehendere. In

<note type="footnote">2 memphys <hi rend="italic">C</hi> 4 elyopolis <hi rend="italic">C</hi> 10 ibi <hi rend="italic">Riant ubi Oamurrini</hi> 11 fenix <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            13 aegypti autem cum sint ubertissima loca <hi rend="italic">Gamurrini</hi> 16 interiaceat <lb/>
            <hi rend="italic">Riant</hi> 19 Auguste <hi rend="italic">Niceeperperam Itiant</hi> augusta nycaaim <hi rend="italic">C</hi> 22 sanctum <lb/>
            <hi rend="italic">om. Gamurrini</hi> 24hodiernum <hi rend="italic">conieci cf. p. 116, 2</hi> 25 abent <hi rend="italic">C</hi> distant <lb/>
            coni. <hi rend="italic">Riant,</hi> parent <hi rend="italic">Gamurrini</hi> 27 eo <hi rend="italic">C</hi> seu <hi rend="italic">conieci</hi> 28 abent <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            29 accedit <hi rend="italic">C</hi> acceduut <hi rend="italic">Gamurrini</hi> autem <hi rend="italic">C</hi> tamen <hi rend="italic">scripsi</hi> </note>

<note type="footnote"> 8* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="116"/>
            eo autem loco, in quo ingressi sunt filii Israhel in mare, id <lb/>
            est, quousque Pharaonis orbitae parent in hodie, duo signa <lb/>
            posita sunt, unum in dextro et aliud in sinistro, item ac si <lb/>
            columellae factae sunt. Locus autem ipse non longe a castro <lb/>
            est, id est de Clesma. <lb n="5"/>
            
</p><p>Clesma autem ipsa in ripa est, id est super mare; nam <lb/>
            portus est ibi clausus, qui intro castro ingreditur mare, qui <lb/>
            portus mittit ad Indiam uel excipit uenientes naues de India; <lb/>
            alibi enim nusquam in Romano solo accessum habent naues <lb/>
            de India nisi ibi. Naues autem ibi et multae et ingentes sunt;<lb n="10"/>
            quare portus famosus est pro aduenientibus ibi mercatoribus <lb/>
            de India. Nam et ille agens in rebus, quem logotetem appellant, <lb/>
            id est, qui singulis annis legatus ad Indiam uadit iussu <lb/>
            imperatoris Romani, ibi ergo sedes habet, et naues ipsius ibi <lb/>
            stant. Hic est locus, ubi peruenerunt filii Israhel fugientes a<lb n="15"/>
            Faraone, quando de Egypto profecti sunt; hoc autem castrum <lb/>
            postmodum ibi positum est pro defensione et disciplina pro <lb/>
            incursione Saracenorum. 
</p><p>Locus autem ipse talis est, ubi totum heremi sint, id est campi <lb/>
            arenosi, excepto monte illo uno, qui incumbit in mari, in cuius<lb n="20"/>
            montis latere ex aduerso conligitur marmor porphyreticum; nam <lb/>
            ex eo dicitur appellari mare rubrum, quod hic mons, qui per <lb/>
            spatium grande super mare rubrum iacet, rosseum lapidem habeat <lb/>
            uel porphyreticum, nam et ipse mons quasi rosseo colore <lb/>
            est. Qui tamen mons fuit in dextro filiis Israhel fugientibus de<lb n="25"/>
            Egypto, ubi tamen coeperunt se ad mare appropinquare; nam <lb/>
            uenientibus de Egypto ad dexteram partem ipse mons est erectus <lb/>
            ualde et excelsus satis ac si paries, quem putes manu hominum <lb/>
            excisum esse. Ipse autem mons aridus est penitus, ita ut nec <lb/>
            fruticem in se habeat. Filii autem Israhel exeuntes de Ramesse <lb n="30"/>
            primum per medias arenas errando ambulauerunt; cum uero

<note type="footnote"> 1 mari <hi rend="italic">C</hi> 3 idem C item <hi rend="italic">scripsi</hi> 7 qui-mare <hi rend="italic">om. Gamurrini</hi> <lb/>
            12 logotetema <hi rend="italic">C</hi> 13 ligatus <hi rend="italic">C</hi> 14 ibi stant ipsius <hi rend="italic">Gamwrrini</hi> <lb/>
            19 totus heremi hesint <hi rend="italic">C</hi> totum heremum hesit in campo arenoso <hi rend="italic">mutat<lb/>
             Siant</hi> 22 quia <hi rend="italic">Gamurrini</hi> 29 excissum <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="117"/>
            ad mare rubrum appropiauerunt, tunc mons, de dextro illis <lb/>
            qui apparebat, in proximo factus est; et iungentes se ipsi <lb/>
            monti perueniunt ad mare, latus autem montis illius excelsi <lb/>
            de dextro illis ueniebat et mare de sinistro; tunc subito <lb/>
            euntibus eis ante ipsos apparuit locus ipse, ubi mons in mare <lb n="5"/>
            iungebat, immo ingrediebatur, ut promontoria faciunt. Campus <lb/>
            autem ipse, ubi filii Israhel nocte illa manserunt cum Moyse. <lb/>
            infinitus est et planities eius ingens. Distat uero locus, ubi <lb/>
            incumbit mons in mare, a castro Clesma passus quingentos. <lb/>
            Inter castrum autem et ipsum montem medius est locus a <lb n="10"/>
            promontorio montis, ubi ingressi sunt filii Israhel in mare et <lb/>
            Pharao post eos. Traiectus autem, ubi transierunt sicco pede <lb/>
            mare rubrum, habet octo milia passus in lato. 
</p><p>Mare autem rubrum non ob hoc habet nomen, quia rubra est <lb/>
            aqua aut turbulenta, sed adeo est limpidus et perlustris et frigidus <lb n="15"/>
            ac si mare Oceanus. Ibi elecesse nimii saporis et suauitatis <lb/>
            sunt. Omne autem genus piscium in eodem mare sunt tanti <lb/>
            saporis ut pisces maris Italici. Deinde omnia, quaecunque de <lb/>
            mare desiderari solent, illic ad cibum habundant. Ibi sunt <lb/>
            bucchinae et conchylii diuersa genera, sfondili uero et cocleae <lb n="20"/>
            diuersae et ingentes; per litus autem eius diuersae res iacent, <lb/>
            sed maiores et pulchriores quam in nullo mari. Corallum <lb/>
            uero in eodem littore plurimum est, ipse autem mare rubrum <lb/>
            pars Oceani est. 
</p><p>Desertum uero Sur heremus est infinitae magnitudinis, quantum <lb n="25"/>
            potest unquam homo conspicere, et arena solitudinis illius <lb/>
            inaestimabilis, ubi triduo ambulauerunt sine aqua. A deserto <lb/>
            autem Sur usque ad Maran est mansio una per ripas maris. <lb/>
            In Maran uero arbores palmarum paucissimi sunt; sunt illic <lb/>
            et duo fontes, quos indulcauit sanctus Moyses. Inde autem <lb n="30"/>
            per triduum de sinistro heremus est infinitus usque in locum,

<note type="footnote"> 6 inngebat] fortaase incumbebat ubi promontoria <hi rend="italic">perperam Gamurrini</hi> <lb/>
            12 cum eis <hi rend="italic">Gamurrini</hi> 13 abet <hi rend="italic">C</hi> 15 prelustris <hi rend="italic">C</hi> 16 miri <hi rend="italic">Gamurrini<lb/>
             </hi> . 18 ytalici <hi rend="italic">C</hi> 20 fondili <hi rend="italic">C</hi> 22 pulcriores <hi rend="italic">C</hi> 26 unquam <hi rend="italic">om. <lb/>
             Gamurrini</hi> 28 ripam <hi rend="italic">Gamurrini</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="118"/>
            qui dicitur Arandara; Arandara autem est locus, qui appellatus <lb/>
            est Helim. Ibi fluuius currit, qui tamen tempore aliquo siccatur, <lb/>
            sed per ipsius alueum siue iuxta ripam ipsius inueniuntur <lb/>
            aquae. Herba uero illic satis habundat, arbores autem <lb/>
            palmarum illic plurimae sunt. A transitu autem maris rubri,<lb n="5"/>
            id est Sur, non inuenitur tam amoenus locus cum tanta <lb/>
            et tali aqua et tam habundante nisi istum. Inde ergo media <lb/>
            mansio iuxta mare est. 
</p><p>Demum uero apparent duo montes excelsi ualde, a parte uero <lb/>
            sinistra, antequam ad montes uenias, locus est, ubi pluit Dominus<lb n="10"/>
            manna filiis Israhel; montes uero ipsi excelsi et erecti ualde <lb/>
            sunt. Ab alia uero parte montium uallis planissima est ac si <lb/>
            porticus, ducentos passus uallis ipsa in latitudine habens. Ab <lb/>
            utroque autem latere uallis montes ipsi excelsi et erecti sunt. <lb/>
            Ubi autem montes aperti sunt, est uallis sex milibus passibus<lb n="15"/>
            lata, longitudinis autem satis plus habet. Montes uero toti <lb/>
            per girum excauati sunt, taliter autem factae sunt criptae illae, <lb/>
            ut, si suspendere uolueris uela, cubicula pulcherrima sint; <lb/>
            unumquodque autem cubiculum est descriptum litteris hebraeis. <lb/>
            Aquae etiam ibi bonae et habundantes satis in extrema ualle <lb n="20"/>
            sunt, sed non quales in Helim. Locus uero ipse uocatur <lb/>
            desertus Pharan, unde missi sunt exploratores a Moyse, qui <lb/>
            considerarent terram; ab utrisque uero partibus locus ille <lb/>
            munitus est montibus. Non fert autem locus ille agros aut <lb/>
            uineas nichilque aliud illic est nisi aqua et arbores palmarum. <lb n="25"/>
            
</p><p>Prope uero ad uicum Faram ad mille quingentos passus <lb/>
            coangustantur montes illi, ut uix triginta passibus lata ibi <lb/>
            sit uallis illa. Ibi appellatur locus ille Raphidin, ubi Amalech <lb/>
            occurrit filiis Israhel, et ubi murmurauit populus pro aqua, <lb/>
            et ubi lethro socer Moysi ei occurrit. Locus uero, ubi orauit <lb n="30"/>
            Moyses, quando Iesus expugnauit Amalech, mons excelsus <lb/>
            est ualde et erectus, imminens super Faran; ubi autem orauit <lb/>
            Moyses, ecclesia nunc constructa est. Locus autem ipse,

<note type="footnote"> 10 est <hi rend="italic">om. Gamwrrini</hi> 22 Pharon <hi rend="italic">Miant cum codice, ut uidetur</hi> <lb/>
            28 Amalech <hi rend="italic">Riant</hi> Hamalech <hi rend="italic">Gamurrini</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="119"/>
            quemadmodum sedit et quemadmodum lapides sub cubitum habuit, <lb/>
            hodie paret. Ibi etiam Moyses deuicto Amalech altare Domino <lb/>
            aedificauit. In tantum autem locus iste [quo]usque ad quingentos <lb/>
            passus erectus est, ac si per parietem subeas. De Faran uero <lb/>
            usque ad montem sanctum Syna milia triginta quinque. Porro <lb n="5"/>
            in Aseroth adhuc apparet, quemadmodum fuit de lapide uallum <lb/>
            ipsum, ubi habitauerunt filii Israhel, cum reuerterentur a monte <lb/>
            dei. Throni etiam tres ibi sunt de lapidibus facti modice in <lb/>
            editiori loco, unus Moysi, reliqui uero Aaron et Iethro. Cella <lb/>
            autem, ubi separata fuit Maria Moysi soror, usque hodie super <lb n="10"/>
            terram duos pedes eminet. 
</p><p>Ab Aseroth autem usque ad montem sanctum Syna inter montes <lb/>
            ad dexteram et sinistram totum per uallem ipsam monumentis <lb/>
            plenum est. Prope uero montem sanctum in loco, qui appellatur <lb/>
            sepulcra concupiscentiae, totum sepulcris plenum est. Antequam <lb n="15"/>
            uero peruenias ad montem Syna, sunt sex montes, qui faciunt <lb/>
            uallem infinitam, planissimam et ualde pulchram. Trans uallem <lb/>
            uero ipsam apparet mons sanctus Syna. Locus autem, ubi se <lb/>
            montes aperiunt, iunctus est cum eo loco, ubi sunt sepulcra <lb/>
            concupiscentiae. A loco autem, unde uidetur, usque ad montem <lb n="20"/>
            Syna sunt per uallem ipsam quatuor milia passuum. Vallis <lb/>
            autem ipsa ingens ualde est, iacens sub pedibus montis dei, <lb/>
            quae habet in longitudine passus sedecim milia, in latitudine <lb/>
            autem quatuor milia. Qui uult ergo ad montem sanctum <lb/>
            pergere, per transuersum ad uallem illam deambulat. Haec <lb n="25"/>
            est autem uallis ingens et planissima, in qua filii Israhel <lb/>
            commorati sunt, quando Moyses fuit in montem quadraginta <lb/>
            diebus et quadraginta noctibus. Locus autem, ubi factus est uitulus, usque <lb/>
            hodie ostenditur, nam lapis grandis ibi fixus stat. Haec <lb/>
            ergo uallis ipsa est, in cuius capite ille locus est, ubi sancto <lb n="30"/>
            Moysi locutus est deus in rubo de igne. Ab uno autem latere <lb/>
            optimus est ascensus in montem et ab alio descensus; per

<note type="footnote"> 2 parent <hi rend="italic">Siant</hi> Hamalech <hi rend="italic">Gamurrini</hi> 3 ipse usque <hi rend="italic">Gamurrini</hi> <lb/>
            7 abitauerunt <hi rend="italic">C</hi> 8 ibi <hi rend="italic">om. Gamurrini</hi> 24 ad <hi rend="italic">om. Gamuqrini</hi> <lb/>
            25 ipsam <hi rend="italic">Gamurrini</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="120"/>
            medium autem uallis transuersatur et sic ad montem dei <lb/>
            peruenitur. Mons uero ipse in giro quidem unus esse uidetur, <lb/>
            intus autem plurimi sunt, sed omnes illi unus mons Syna <lb/>
            appellatur. Specialis autem ille mons est, in cuius summitate <lb/>
            est ille locus, ubi descendit maiestas dei, qui mons in medio<lb n="5"/>
            omnium montium est. Et cum omnes, qui per girum sunt, <lb/>
            excelsissimi sint, tamen ipse ille medianus. in quo descendit <lb/>
            maiestas dei, tanto altior est omnibus illis, ut, cum quis <lb/>
            ascenderit in illo, prorsus omnes illi montes, quos excelsissimos <lb/>
            uiderit, ita sub monte uidentur Syna ac si colliculi. <lb n="10"/>
            Mons autem cum omnibus altior sit ille medianus, qui specialiter <lb/>
            Syna dicitur, tamen uideri non potest, nisi ad propriam <lb/>
            radicem illius ueneris, ante tamen quam eum subeas; nam <lb/>
            posteaquam ex eo descenderis, inde et de contra illum uides, <lb/>
            quod, anteaquam in eum ascendat, facere non poterit. Montes<lb n="15"/>
            uero, qui in circuitu sunt, cum maximo labore ascenduntur, <lb/>
            quoniam non ascenduntur per girum in cocleis, sed directe <lb/>
            ascenduntur ac si per parietem et directe descenduntur. In <lb/>
            uertice autem montis Sina, ubi lex Moysi data est, ecclesia <lb/>
            parua constructa est. In summitate uero montis illius nullus <lb n="20"/>
            habitat, nichil est enim ibi aliud nisi sola ecclesia et <lb/>
            spelunca, in qua habitauit sanctus Moyses. Mons uero ipse <lb/>
            totus petrinus est, ita ut nec fruticem habeat. De summitate <lb/>
            uero montis mediani ita subtus uidentur esse illi <lb/>
            montes excelsissimi quasi colliculi. A uertice autem montis <lb n="25"/>
            Syna Egyptus, Palestina, mare rubrum, mare parthenicum, quod <lb/>
            mittit Alexandriam, nec non et fines Saracenorum uidentur. 
</p><p>In monte uero Choreb, qui eidem monti coniunctus est, <lb/>
            est ecclesia et ante ecclesiam spelunca, in qua latuit sanctus <lb/>
            Helias sub Achab. Ostenditur ibi etiam altarium lapideum, <lb n="30"/>
            quem posuit ipse sanctus Helias ad offerendum deo. Non <lb/>
            longe autem inde est locus, ubi stetit sanctus Aaron cum <lb/>
            septuaginta senioribus. In eo loco tectum non est, petra tamen

<note type="footnote"> 5, qui mons-maiestas dei <hi rend="italic">om. Oamurrini</hi> 13 eum <hi rend="italic">om</hi>. Gamurrini <lb/>
            20 uero <hi rend="italic">Gamurrini</hi> autem <hi rend="italic">Riant</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="121"/>
            ingens per girum habens planitiem supra se, ubi illi steterunt; <lb/>
            in medio autem lapideum altarium est. In capite uero uallis, <lb/>
            quae monti subiacet, ibi ecclesia est in eo loco, ubi locutus est <lb/>
            Dominus Moysi in rubo, qui rubus usque hodie uiuit et mittit <lb/>
            uirgulta; ibi ergo aqua est optima. Ostenditur etiam in ipsa <lb n="5"/>
            ualle, qualiter unusquisque habitationes habuerant, de quibus <lb/>
            habitationibus usque in hodiernum diem fundamenta parent, <lb/>
            quemadmodum fuerunt lapidibus circumdata. Ibi etiam est <lb/>
            locus, ubi tabernaculum foederis primitus fixum est. Ab <lb/>
            alia uero parte inter montes exitur et incipitur iam iuxta <lb n="10"/>
            mare ambulari, ita ut subito per aquam maris ambules, subito <lb/>
            etiam in quingentos passus per arenam ambulatur heremi; <lb/>
            uia enim illic penitus non est, sed qui ibidem ambulant, in <lb/>
            locis et locis signa ponunt, ad quae signa per diem ambulant, <lb/>
            nocte autem signa cameli attendunt. <lb n="15"/>
            
</p><p>A mare autem rubro usque ad Arabiae ciuitatem mansiones <lb/>
            quatuor sunt. Filii autem Israhel, quando egressi sunt de <lb/>
            Egypto, quantum ibant dextra, tantum redibant sinistra; quantum <lb/>
            denuo in ante ibant, tantum denuo retro reuertebantur, <lb/>
            et sic fecerunt ipsi .....

<note type="footnote"> 1 ingens est <hi rend="italic">Gamurrini</hi> 6 habuerat <hi rend="italic">Gamurrini</hi> 11 <hi rend="italic">ambulare Riant</hi> <lb/>
            14 ad quod signum <hi rend="italic">C</hi> 16 autem <hi rend="italic">om. Riant</hi> 19 in ante] sinistra <lb/>
            <hi rend="italic">perperam Gamurrini</hi> 20 <hi rend="italic">Riant adnotat: C pauca addit, quae abraso<lb/>
             codice legi non possunt</hi>. </note> 
<pb n="122"/>
             <lb n="20"/>
            
<pb n="123"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>