Bedae c. XVI . Anonymus: Valde autem est excelsior et altior quam Hermon; nam et Galilea omnis et mare Tyberiadis inde apparet; contra se uero positi sunt montes utrique. In Endor est domus pythonissae, ad quam fuit Saul nocte, de qua domo adhuc fundamenta parent. In Tyberiadis in eo loco nunc ecclesia est, in qua domus fuit apostolorum Iacobi et Iohannis. Ibi etiam iuxta mare Tyberiadis est, super quam dominus pedibus ambulauit. In Capharnaum autem ex domo 1 fecit perperam Gamurrini 7 ortns C 15 abitauit C 16 altare Riant 18 sinagoga C 25 faul C 28 quem Gamurrini 29 pedibus om. Gamurrini apostolorum principis ecclesia facta est, cuius parietes usque hodie ita stant, sicut fuerunt. Ibi paraliticum Dominus curauit. Illuc est et synagoga, in qua Dominus daemoniacum curauit, ad quam per gradus multos ascenditur; quae synagoga ei lapidibus quadratis est facta. Non longe autem inde cernuntur gradus lapidei, super quos Dominus stetit. Ibidem uero super mare est campus herbosus, habens foenum satis et arbores palmarum multas et iuxta eas septem fontes, qui singuli infinitam aquam emittunt, in quo campo Dominus de quinque -Į>panibus et duobus piscibus populum satiauit. Sane lapis, super quem Dominus panem posuit, est factum altarium, de quo lapide nunc frustra tollunt uenientes pro salute sibi et prodest omnibus. Iuxta cuius ecclesiae parietes uia publica transit, ubi Mattheus apostolus theloneum habuit. Inde in montem, qui iuxta est, est specula, in qua ascendens beatitudines dixit Saluator. Non longe autem inde est synagoga, quam Saluator maledixit; nam cum transiret Saluator et illam ludaei fabricarent, interrogauit eos dicens: \'Quid facitis?\' et illi: \'Nihil\'. Et Dominus: (Ergo si nihil est, quod facitis, nihil erit semper\\ Quod usque hodie ita permanet. Postmodum enim, quotiens uoluerunt illam Iudaei fabricare, quidquid per diem faciebant, per noctem diruebatur et mane semper in ea mensura inueniebatur fabrica eius, in qua fuerat tunc, quando maledicta est. Inde autem non longe sunt montes Gelboe, ubi est et uicus Gebus, ubi mortui sunt Saul et Ionathas. In Iezrael autem uinea, quae fuit Naboth, nunc puteus tantum est; ibi et fundamenta turris usque hodie apparent. Sepulchrum uero Iezabel usque hodie ab omnibus lapidatur. Non longe autem a ciuitate est mons, in quo sedit Helias propheta, quando eum persequebatur Iezabel. A longe autem est pars montis Carmeli; est locus, ubi Helias altarium Domini consecrauit. Sebastia, quae olim Samaria dicta est, continet ecclesiam, in qua requiescit corpus 1 qui Gamurrini cuius Riant 11 fortasse: de lapide 12 frustra = frusta cf. Krit, Bem, zu Siluia p. 11 non frustra Riant et Gamurrini eum apographo Neapolitano 15 spelunca C specula ipse conieci 31 altare Gamwrrini XXXVIUI ltin. Hlerosol. 8 sancti Iohannis baptistae et Helisei et Abdiae. In secundo autem miliario mons est altissimus, in quo sunt duae speluncae lucidissimae, in quarum una absconditi sunt prophetae sub Iezabel, in altera autem sedit sanctus Helias. Miliario autem uigesimo a Sychem est templum destructum in Silo, ubi est et sepulchrum Heli sacerdotis. In Bethel autem, ubi constructa est ecclesia in eo loco, ubi Iacob, dum iret in Mesopotamiam, uidit scalam in celum usque tendentem, ibi est etiam et sepulchrum prophetae, qui prophetauit aduersus Ieroboam. Miliario autem uicesimo secundo ab Hierusolimis inter Socchot Iudaeae et inter Zecara Mahel occidit Dauid Goliam Philisteum. In Eleutheropoli autem loco Bycoyca, in qua est sepulchrum Abacuc prophetae. Ab Eleutheropoli autem quintodecimo miliario est sepulchrum sancti Hesdrae prophetae in loco, qui dicitur Asoa, et in miliario tertio in loco, qui dicitur Chariassati, quod ante dictum est autem Morastites, est sepulchrum sancti Micheae prophetae. Taphnis est posita super ripam fluminis Nili; ibi est palatium Pharaonis, ubi sanctus Moyses pro filio filiae Pharaonis habebatur; ibi etiam et capitanei sunt, ubi sanctus Moyses coram Pharaone mirabilia fecit. Bedae c. XVIII . Anonymus: Memphis uero adhuc palatium continet, ubi sanctus Ioseph frequenter ingrediebatur. Inde ad miliarium sextum contra ripam fluminis Nili est thronus Moysi et Aaron; sunt autem praedicti throni in monte excelso, ubi sunt duae turriculae, quae per gradus plurimos ascenduntur; una earum habuit tectum, alia autem sine tecto est. Ibi ascendebat Moyses, quando loquebatur filiis Israhel, cum deprimerentur, in alia uero orabat. Subtus autem in circuitu campus est, ubi filii Israhel lateres faciebant. Inde autem ad mille passus uilla est 2 in quibus C 10 zochchot C 11 phylisteum C elenteropoli C 13 eleuteropoli C 19 pro filio-sanctus MOJses om. Gamurrini 28 fortasse habet supra ripam fluminis, ubi sancta Maria cum Domino fuit, quando in Egyptum perrexit. Inter Memphis uero et Babilonia milia sunt duodecim, ubi sunt pyramides plurimae, quas fecit Ioseph ad frumenta recondenda. Eliopolis distat a Babilonia milia duodecim. In medio autem huius ciuitatis est campus ingens. in quo est templum Solis, et ibi est domus Petefrae. Inter domum autem Petefrae et templum est domus Asennec. Murus autem interior intra ciuitatem est antiquior lapideusque * tantummodo templum cum domo Asennec et domo Petefrae. Ibi uero est et uiridarium Solis, ubi columna est grandis, quae appellatur Bomon, in qua Phoenix post quingentos annos residere consueuit. Egyptus autem cum sit ubertissima, loca tamen, quae tenuerunt filii Israhel, sunt meliora. Pars Arabiae, quae iungitur Palestinae, inaccessibile iter habet; nam licet mansionibus quindecim a... eat, loca tamen ipsa sine aqua sunt. Ab Hierusalem autem usque ad montem sanctum Syna sunt mansiones uiginti duo. Pelusius uero metropolis est prouinciae Augustamnicae, Augustamnica autem prouincia in Egypto est. A Pelusio autem usque ad montem Syna sunt mansiones duodecim. Antequam uero peruenias ad\' montem sanctum Syna, occurrit castrum Clesma super mare rubrum, ubi filii Israhel sicco pede transierunt mare. Vestigia autem currus Pharaonis in mediis arenis parent usque in sempiternum. Rotae autem ipsae inter se multo plus habent quam currus temporis nostri, qui nunc in Romano imperio fiunt; nam inter rotam et rotam uiginti et quatuor pedes seu amplius fuerunt, orbitae autem ipsae habent binos pedes in lato. Vestigia uero currus Pharaonis usque ad mare accedunt, ubi tamen ingressus est in mare, dum uult filios Israhel comprehendere. In 2 memphys C 4 elyopolis C 10 ibi Riant ubi Oamurrini 11 fenix C 13 aegypti autem cum sint ubertissima loca Gamurrini 16 interiaceat Riant 19 Auguste Niceeperperam Itiant augusta nycaaim C 22 sanctum om. Gamurrini 24hodiernum conieci cf. p. 116, 2 25 abent C distant coni. Riant, parent Gamurrini 27 eo C seu conieci 28 abent C 29 accedit C acceduut Gamurrini autem C tamen scripsi 8* eo autem loco, in quo ingressi sunt filii Israhel in mare, id est, quousque Pharaonis orbitae parent in hodie, duo signa posita sunt, unum in dextro et aliud in sinistro, item ac si columellae factae sunt. Locus autem ipse non longe a castro est, id est de Clesma. Clesma autem ipsa in ripa est, id est super mare; nam portus est ibi clausus, qui intro castro ingreditur mare, qui portus mittit ad Indiam uel excipit uenientes naues de India; alibi enim nusquam in Romano solo accessum habent naues de India nisi ibi. Naues autem ibi et multae et ingentes sunt; quare portus famosus est pro aduenientibus ibi mercatoribus de India. Nam et ille agens in rebus, quem logotetem appellant, id est, qui singulis annis legatus ad Indiam uadit iussu imperatoris Romani, ibi ergo sedes habet, et naues ipsius ibi stant. Hic est locus, ubi peruenerunt filii Israhel fugientes a Faraone, quando de Egypto profecti sunt; hoc autem castrum postmodum ibi positum est pro defensione et disciplina pro incursione Saracenorum. Locus autem ipse talis est, ubi totum heremi sint, id est campi arenosi, excepto monte illo uno, qui incumbit in mari, in cuius montis latere ex aduerso conligitur marmor porphyreticum; nam ex eo dicitur appellari mare rubrum, quod hic mons, qui per spatium grande super mare rubrum iacet, rosseum lapidem habeat uel porphyreticum, nam et ipse mons quasi rosseo colore est. Qui tamen mons fuit in dextro filiis Israhel fugientibus de Egypto, ubi tamen coeperunt se ad mare appropinquare; nam uenientibus de Egypto ad dexteram partem ipse mons est erectus ualde et excelsus satis ac si paries, quem putes manu hominum excisum esse. Ipse autem mons aridus est penitus, ita ut nec fruticem in se habeat. Filii autem Israhel exeuntes de Ramesse primum per medias arenas errando ambulauerunt; cum uero 1 mari C 3 idem C item scripsi 7 qui-mare om. Gamurrini 12 logotetema C 13 ligatus C 14 ibi stant ipsius Gamwrrini 19 totus heremi hesint C totum heremum hesit in campo arenoso mutat Siant 22 quia Gamurrini 29 excissum C ad mare rubrum appropiauerunt, tunc mons, de dextro illis qui apparebat, in proximo factus est; et iungentes se ipsi monti perueniunt ad mare, latus autem montis illius excelsi de dextro illis ueniebat et mare de sinistro; tunc subito euntibus eis ante ipsos apparuit locus ipse, ubi mons in mare iungebat, immo ingrediebatur, ut promontoria faciunt. Campus autem ipse, ubi filii Israhel nocte illa manserunt cum Moyse. infinitus est et planities eius ingens. Distat uero locus, ubi incumbit mons in mare, a castro Clesma passus quingentos. Inter castrum autem et ipsum montem medius est locus a promontorio montis, ubi ingressi sunt filii Israhel in mare et Pharao post eos. Traiectus autem, ubi transierunt sicco pede mare rubrum, habet octo milia passus in lato. Mare autem rubrum non ob hoc habet nomen, quia rubra est aqua aut turbulenta, sed adeo est limpidus et perlustris et frigidus ac si mare Oceanus. Ibi elecesse nimii saporis et suauitatis sunt. Omne autem genus piscium in eodem mare sunt tanti saporis ut pisces maris Italici. Deinde omnia, quaecunque de mare desiderari solent, illic ad cibum habundant. Ibi sunt bucchinae et conchylii diuersa genera, sfondili uero et cocleae diuersae et ingentes; per litus autem eius diuersae res iacent, sed maiores et pulchriores quam in nullo mari. Corallum uero in eodem littore plurimum est, ipse autem mare rubrum pars Oceani est. Desertum uero Sur heremus est infinitae magnitudinis, quantum potest unquam homo conspicere, et arena solitudinis illius inaestimabilis, ubi triduo ambulauerunt sine aqua. A deserto autem Sur usque ad Maran est mansio una per ripas maris. In Maran uero arbores palmarum paucissimi sunt; sunt illic et duo fontes, quos indulcauit sanctus Moyses. Inde autem per triduum de sinistro heremus est infinitus usque in locum, 6 inngebat] fortaase incumbebat ubi promontoria perperam Gamurrini 12 cum eis Gamurrini 13 abet C 15 prelustris C 16 miri Gamurrini . 18 ytalici C 20 fondili C 22 pulcriores C 26 unquam om. Gamurrini 28 ripam Gamurrini qui dicitur Arandara; Arandara autem est locus, qui appellatus est Helim. Ibi fluuius currit, qui tamen tempore aliquo siccatur, sed per ipsius alueum siue iuxta ripam ipsius inueniuntur aquae. Herba uero illic satis habundat, arbores autem palmarum illic plurimae sunt. A transitu autem maris rubri, id est Sur, non inuenitur tam amoenus locus cum tanta et tali aqua et tam habundante nisi istum. Inde ergo media mansio iuxta mare est. Demum uero apparent duo montes excelsi ualde, a parte uero sinistra, antequam ad montes uenias, locus est, ubi pluit Dominus manna filiis Israhel; montes uero ipsi excelsi et erecti ualde sunt. Ab alia uero parte montium uallis planissima est ac si porticus, ducentos passus uallis ipsa in latitudine habens. Ab utroque autem latere uallis montes ipsi excelsi et erecti sunt. Ubi autem montes aperti sunt, est uallis sex milibus passibus lata, longitudinis autem satis plus habet. Montes uero toti per girum excauati sunt, taliter autem factae sunt criptae illae, ut, si suspendere uolueris uela, cubicula pulcherrima sint; unumquodque autem cubiculum est descriptum litteris hebraeis. Aquae etiam ibi bonae et habundantes satis in extrema ualle sunt, sed non quales in Helim. Locus uero ipse uocatur desertus Pharan, unde missi sunt exploratores a Moyse, qui considerarent terram; ab utrisque uero partibus locus ille munitus est montibus. Non fert autem locus ille agros aut uineas nichilque aliud illic est nisi aqua et arbores palmarum. Prope uero ad uicum Faram ad mille quingentos passus coangustantur montes illi, ut uix triginta passibus lata ibi sit uallis illa. Ibi appellatur locus ille Raphidin, ubi Amalech occurrit filiis Israhel, et ubi murmurauit populus pro aqua, et ubi lethro socer Moysi ei occurrit. Locus uero, ubi orauit Moyses, quando Iesus expugnauit Amalech, mons excelsus est ualde et erectus, imminens super Faran; ubi autem orauit Moyses, ecclesia nunc constructa est. Locus autem ipse, 10 est om. Gamwrrini 22 Pharon Miant cum codice, ut uidetur 28 Amalech Riant Hamalech Gamurrini quemadmodum sedit et quemadmodum lapides sub cubitum habuit, hodie paret. Ibi etiam Moyses deuicto Amalech altare Domino aedificauit. In tantum autem locus iste [quo]usque ad quingentos passus erectus est, ac si per parietem subeas. De Faran uero usque ad montem sanctum Syna milia triginta quinque. Porro in Aseroth adhuc apparet, quemadmodum fuit de lapide uallum ipsum, ubi habitauerunt filii Israhel, cum reuerterentur a monte dei. Throni etiam tres ibi sunt de lapidibus facti modice in editiori loco, unus Moysi, reliqui uero Aaron et Iethro. Cella autem, ubi separata fuit Maria Moysi soror, usque hodie super terram duos pedes eminet. Ab Aseroth autem usque ad montem sanctum Syna inter montes ad dexteram et sinistram totum per uallem ipsam monumentis plenum est. Prope uero montem sanctum in loco, qui appellatur sepulcra concupiscentiae, totum sepulcris plenum est. Antequam uero peruenias ad montem Syna, sunt sex montes, qui faciunt uallem infinitam, planissimam et ualde pulchram. Trans uallem uero ipsam apparet mons sanctus Syna. Locus autem, ubi se montes aperiunt, iunctus est cum eo loco, ubi sunt sepulcra concupiscentiae. A loco autem, unde uidetur, usque ad montem Syna sunt per uallem ipsam quatuor milia passuum. Vallis autem ipsa ingens ualde est, iacens sub pedibus montis dei, quae habet in longitudine passus sedecim milia, in latitudine autem quatuor milia. Qui uult ergo ad montem sanctum pergere, per transuersum ad uallem illam deambulat. Haec est autem uallis ingens et planissima, in qua filii Israhel commorati sunt, quando Moyses fuit in montem quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Locus autem, ubi factus est uitulus, usque hodie ostenditur, nam lapis grandis ibi fixus stat. Haec ergo uallis ipsa est, in cuius capite ille locus est, ubi sancto Moysi locutus est deus in rubo de igne. Ab uno autem latere optimus est ascensus in montem et ab alio descensus; per 2 parent Siant Hamalech Gamurrini 3 ipse usque Gamurrini 7 abitauerunt C 8 ibi om. Gamurrini 24 ad om. Gamuqrini 25 ipsam Gamurrini medium autem uallis transuersatur et sic ad montem dei peruenitur. Mons uero ipse in giro quidem unus esse uidetur, intus autem plurimi sunt, sed omnes illi unus mons Syna appellatur. Specialis autem ille mons est, in cuius summitate est ille locus, ubi descendit maiestas dei, qui mons in medio omnium montium est. Et cum omnes, qui per girum sunt, excelsissimi sint, tamen ipse ille medianus. in quo descendit maiestas dei, tanto altior est omnibus illis, ut, cum quis ascenderit in illo, prorsus omnes illi montes, quos excelsissimos uiderit, ita sub monte uidentur Syna ac si colliculi. Mons autem cum omnibus altior sit ille medianus, qui specialiter Syna dicitur, tamen uideri non potest, nisi ad propriam radicem illius ueneris, ante tamen quam eum subeas; nam posteaquam ex eo descenderis, inde et de contra illum uides, quod, anteaquam in eum ascendat, facere non poterit. Montes uero, qui in circuitu sunt, cum maximo labore ascenduntur, quoniam non ascenduntur per girum in cocleis, sed directe ascenduntur ac si per parietem et directe descenduntur. In uertice autem montis Sina, ubi lex Moysi data est, ecclesia parua constructa est. In summitate uero montis illius nullus habitat, nichil est enim ibi aliud nisi sola ecclesia et spelunca, in qua habitauit sanctus Moyses. Mons uero ipse totus petrinus est, ita ut nec fruticem habeat. De summitate uero montis mediani ita subtus uidentur esse illi montes excelsissimi quasi colliculi. A uertice autem montis Syna Egyptus, Palestina, mare rubrum, mare parthenicum, quod mittit Alexandriam, nec non et fines Saracenorum uidentur. In monte uero Choreb, qui eidem monti coniunctus est, est ecclesia et ante ecclesiam spelunca, in qua latuit sanctus Helias sub Achab. Ostenditur ibi etiam altarium lapideum, quem posuit ipse sanctus Helias ad offerendum deo. Non longe autem inde est locus, ubi stetit sanctus Aaron cum septuaginta senioribus. In eo loco tectum non est, petra tamen 5, qui mons-maiestas dei om. Oamurrini 13 eum om . Gamurrini 20 uero Gamurrini autem Riant ingens per girum habens planitiem supra se, ubi illi steterunt; in medio autem lapideum altarium est. In capite uero uallis, quae monti subiacet, ibi ecclesia est in eo loco, ubi locutus est Dominus Moysi in rubo, qui rubus usque hodie uiuit et mittit uirgulta; ibi ergo aqua est optima. Ostenditur etiam in ipsa ualle, qualiter unusquisque habitationes habuerant, de quibus habitationibus usque in hodiernum diem fundamenta parent, quemadmodum fuerunt lapidibus circumdata. Ibi etiam est locus, ubi tabernaculum foederis primitus fixum est. Ab alia uero parte inter montes exitur et incipitur iam iuxta mare ambulari, ita ut subito per aquam maris ambules, subito etiam in quingentos passus per arenam ambulatur heremi; uia enim illic penitus non est, sed qui ibidem ambulant, in locis et locis signa ponunt, ad quae signa per diem ambulant, nocte autem signa cameli attendunt. A mare autem rubro usque ad Arabiae ciuitatem mansiones quatuor sunt. Filii autem Israhel, quando egressi sunt de Egypto, quantum ibant dextra, tantum redibant sinistra; quantum denuo in ante ibant, tantum denuo retro reuertebantur, et sic fecerunt ipsi ..... 1 ingens est Gamurrini 6 habuerat Gamurrini 11 ambulare Riant 14 ad quod signum C 16 autem om. Riant 19 in ante] sinistra perperam Gamurrini 20 Riant adnotat: C pauca addit, quae abraso codice legi non possunt .