indulti et totiens propius meminisse fauoris. nuper contigerat perlatam euoluere chartam, quae tanti ad nosmet meriti peruenerat, inde innumera ut miris fulgeret gratia signis, quis dominus ueri meritum testatus amici ornabat sanctum per dona inmensa sepulchrum. haec signa antistes dextra signauerat alma Perpetuus, tanti gauisus laude magistri. hanc igitur chartam uix linguae murmure paruo incunctante fide spes non incerta poposcit. exanimi iuueni uires fiducia fandi praestitit et fessam laxauit gratia linguam. - ergo inter medios quos febris mouerat ignes uirtutum palmas stomacho coniunxit anhelo et rapuit, recolendo fidem quae scripsit, in ipsis condita uisceribus quidquid conclusa tegebat pagina, et ad uotum uelox medicina cucurrit. exiluit iussus tanta ad miracula sudor, creuit et ad numerum tanti quoque muneris ordo, ut scribenda fidem faciant, quam scripta retentant. non tam pernici suspendunt sucina saltu fistucam faeni uicini glute uaporis, quam citus ad chartam madefacti corporis humor mandato celerante redit. spe uita reuertens affectu quaesiuit auum quasi nuntia tanti muneris, et reliquis iussit me iungere signis quam persensit opem. tali mandanda patrono est 40] cf. VI, 299. 51] cf. II, 350. 30 mandare Iuretus: mandata R mandante PS cod. lureti 31 toties S 32 perlatam Brandes: perlectam JtPS 33 tanti Iuretus: tanta RPS cod. lureti ad B: et PS cod. Iureti index luretus 37 antestis ex antistis R 38 laudi P 41 iuuenis R inueni Sx 42 et nefessam BP 43 ignis RP 44 anello RP 45 recoliendo P fides Brandes scripsis B 46 quicquid RS 48 exsiluit P 50 fatiant S1 scribta R 52 festucam S 53 citius R cartam P madefacti R: madefacit P cod. Iureti madefecit S 54 spe uita] lacuna in S 55 affEctum Brandes auium R 56 numeris RP 11* causa rei. adsistit propior clementia sancti et culpae offensam releuat tutella fauoris. nec mora commoditas numerum praegressa dierum,