Credo unum uincent iusti duo peccatorem Et tua fraternae nota preces abigent. Ergo redi; qua uoce parens, qua sanguine frater, Ambo sacerdotes te remeare iubent. Ad tua te retrahunt, nam nunc aliena petessis; 69 est rFUcyhcp1 70 premas y 71 fide y 72 recepis cf1 suseipere c 74 compietate F 75 abstraeris Cccp, abstrahere yh 77 sudabit FPUc 78 et] est M onos r, bonus y, honor C 79 concopulo com FPUf 80 par* (o eras.) cp, cumparo y tuo FPU 81 effuudam Pa, infundam M rorem Mcp pauperiorem (riuo om.) Mtpa, pauperio tpl 8\'2 a gemino cp 1 83 alippius U, alipius cet..84 consor r saltor U 86 pinnis c asta y 87 iam te non M sperat yh mundum C 91 crede If uicent tp1 92 tua] tu y ambigent C 93 redi] reli c, credi cp1 tquia-quia f 95 petessis cy1, petissis r, petisses r รด f, petescis M, petescis cp fla. 2, petisces h, petisti CFPUa 4* Haec mage, quae retinent regna tui, tua sunt. Haec repete, his inhia; externis ne contere tempus. Si tua nolueris, quisquam aliena dabit? Non eris ipse tuus, missusque per extera longe. Sensibus heu! proprii pectoris exul ages. Sollicitum satis haec nato cecinisse parentem, Dum tibi quae mihimet uel uolo uel metuo. Haec tibi, si recipis, feret olim pagina uitam; Si renuis, eadem haec pagina testis erit. Incolumem mihi te, fili carissime, Christus Annuat et seruum det sibi perpetuo. Viue precor, sed uiue deo; nam uiuere mundo Mortis opus, uiua est uiuere uita deo.