quae protulerit, nec scabra sint nec retorrida nec suci naturalis egentia. ferat, quod frumentis dandis utile signum sit, ebulum, iuncum, calamum, gramen, trifolium non macrum, rubos pingues, pruna siluestria. color tamen non magno opere quaerendus est, sed pinguedo atque dulcedo.