si fauces bibentium purae sunt, si saluo capite in pulmonibus ac thorace aut nulla est aut rara causatio. nam plerumque has noxas corporis ad inferiorem partem, quae supra sunt corrupta, demittunt, ut uitiato capite ad pulmones uel stomachum morbi causa decurrat: tunc culpandus aer potius inuenitur. deinde si uenter aut uiscera uel latera uel renes nullo dolore aut inflatione uexantur, si uitia nulla uesicae sunt. haec atque his similia si apud incolas pro maiori parte constare uideris, nec de aere aliquid nec de fontibus suspiceris.