Primo igitur eligendi et bene colendi agri ratio quattuor rebus constat; aere, aqua, terra, industria. ex his tria naturalia, unum facultatis et uoluntatis est. naturae est, quod in primis spectare oportet, ut eis locis, quae colere destinabis, aer sit salutaris et clemens, aqua salubris et facilis, uel ibi nascens uel adducta uel imbre collecta, terra uero fecunda et situ commoda.