Pars est prima prudentiae ipsam, cui praecepturus es, aestimare personam. neque enim formator agricolae debet artibus et eloquentia rhetores aemulari, quod a plerisque factum est: qui dum diserte loquuntur rusticis, adsecuti sunt, ut eorum doctrina nec a disertissimis possit intelligi. sed nos recidamus praefationis moram, ne, quos reprehendimus, imitemur.