Pasiphile, ornatus fidei, cui iure fatemur, si quid in arcano pectoris umbra tegit, bis septem paruos, opus agricolare, libellos, quos manus haec scripsit parte silente pedum, nec strictos numeris nec Apollinis amne fluentes sed pura tantum rusticitate rudes commendas, dignaris, amas et uilia dicta adfectu socii sollicitante colis. nunc ideo modicum crescens fiducia carmen obtulit arbitrio laetificanda tuo. et nostrae studium non condemnabile Musae urbanum fari rusticitatis opus: sub thalami specie felices iungere siluas, ut suboli mixtus crescat utrimque decor, connexumque nemus uestire adfinibus umbris et gemina partum nobilitare coma, foederibus blandis dulces confundere sucos et laetum duplici fruge saporis ali: quae quibus hospitium praestent uirgulta, docebo, quae sit adoptiuis arbor onusta comis. ipse poli rector, quo lucida sidera currunt, quo fixa est tellus, quo fluit unda maris, cum posset mixtos ramis inducere flores et uaria grauidum pingere fronde nemus, dignatus nostros hoc insignire labores, naturam fieri sanxit ab arte nouam. non segne officium nostrae reor esse camenae aut operis parui gratia fiet inops. si uelocis equae pigro miscetur asello ardor, ut in sterilem res cadat acta gradum fecundumque genus productus deleat heres et sibi defectum copia prolis agat: cur non arbor inops pinguescat ab hospite gemma et decus externi floris adepta micet? incipiam, quicquid ueteres scripsere coloni, sacraque priscorum uerba labore sequar. principio multas species industria sollers protulit et doctam iussit inire manum. nam quaecumque uirens alienis frondibus arbos comitur, his discit credita ferre modis. aut noua discreto figuntur germina libro aut aliud sumunt robora fissa caput aut uirides oculos externi gemma tumoris accipit et lento stringitur uda sinu. DE VITE. Primus echionii palmes se iungere Bacchi nouit et externo tenditur uua mero. nexilibus gemmis fecundos inplicat artus uitis et amplexum pascit adulta genus degenerisque comae uestigia mitis inumbrat pampinus et pingui curuat onusta deo. DE OLIVA. Robora Palladii decorant siluestria rami, nobilitat partus baca superba feros, fecundat sterilis pingues oleaster oliuas et quae non nouit munera, ferre docet.