Habes aliud indultae fiduciae testimonium. pro usura temporis hoc opus de arte insitionis adieci. sed quod uolumina haec ruris colendi serius, quam iusseras, scripta sunt, librarii manus segnior effecit, cuius ego tarditatem numquam maligne aestimo. existimo enim, quo frequenter inclinet argutia seruorum. malo operam eius expectare potius quam timere. nescio, utrum commune sit dominis: mihi difficile contingit in seruilibus ingeniis inuenire temperiem. ita saepissime natura haec uitiat commodum, si quod est, et miscet optanda contrariis. uelocitas procurrit in facinus: segnities figuram benignitatis imitatur et tantum recedit ab agilitate, quantum recessit a sce- lere. diu tamen apud te pudorem meum distuli, sed hoc quasi bonus famulus feci. uerum nescio, si tuum ad has modo minutias inclinetur ingenium. grande erit et par desiderio suo, quod studii tui quaeret adfectio. et licet de his nugis fauorabiliter sentias, ego meas opes existimare non differo. non est magni loci assibus intuendis oculos duxisse per puluerem, quia nescio quomodo notae sunt quaedam maximarum personarum minuta conpendia.