Possibilitatis non est neque praesumptionis meae, beatissimi sacerdotes, sed artissimae ac paene extremae, ut ipsi agnoscitis, necessitatis, ut ego nunc uidear. quod quidem ut facerem, iniuria coactus sum, non solum defensor fidei meae sed etiam perfidiae manifestator alienae. sicut enim purgationi propriae studere debeo propter conscientiam — conscientiam autem dico non meam sed alterius —, ita et deprehensos in grege ouium lupos ostentare ad digitum cogor propter fidem et zelum — zelum autem non meum dico sed Christi.