pro damno damnum, uulnus pro uulnere, dentem dente lui raptum, lumina luminibus. 215 solatia A 217 offers AB corr. Delr . 218 fort . redameris 219 falso de crimine B non uis AB malim nolis 220 instimulare B quod correxerat Delr . time. B noli A sane noluit corripuit Ennodius G. I, 4, 34 221 fuge A caue B 223 nutare B mutare A paratum A an patratu ? 224 Commissain B 225 nelis A 227 cumque petas B cumque petis Schondonchus .229 Elatus A1 Elatos A2B 230 ne sciat Baehrensius h. e. experiatur 231 Certe tibi soror est B carau Al e supra lineam ctdd, manus posterior ciunx A 233 pudoris B custodis A 235 temptat B 238 thoros A 242 Pro dente lui raptum A Pro dente atque lui B correxit Martene, nec tolerabile est ter repetitum lu. nec minus ut propriam sub iudice redderet audax alterius cuperet qui rapuisse animam, 245 iudiciumque reus non posset dicere prauum, prauis decreta est ultio criminibus. et licet haec melius mutarit gratia Christi, mitia quae potius quam uiolenta docet, est tamen est rectum, quidquid iubet ista uel illa, 250 seu cito restituas, seu patienter agas. hoc tamen est melior qui Christo uindice gaudet, seruet si domino quod dedit ille sibi. ergo piis uotis et sanctis perfice rebus, uita quod haec praesens, quodque futura probet, 255 ut te, quem raptim fugiens commendat honestas, perpes post obitum gloria suscipiat. nam nostris certus monitis, mansura memento omnia, nunc stulti quae peritura putant: atque animas isdem membris redeuntibus ipsum 260 crede recepturas corporis inuolucrum. ora color sanguis uenae cutis ossa capilli, ut nunc labuntur, sic iterum uenient, non modo quae tumulis bene condita saxa reseruant, aut Arabum solidans puluis odorque tegit: 265 sed dicto citius, formanda in membra redibit portio de tumulis, portio de fluuiis. quod uentus flatu minuit, quod bestia morsu, flamma quod exussit, quodque ruina premit, totum aderit, totum diuersa ex parte coibit, 270 pars uolucri aut pisci, pars laniata feris,