nec caret affectu quod fluctibus occulit aequor, et uolucris uolucri est et fera blanda ferae. tum si quando uenit quocumque ex agmine praedo, fortior inualidos ungue uel ore premens, 185 seu uolucrum res est, siue est res illa ferarum, undique collectis tenditur auxiliis, 172] Matth. 22, 39. 160 Teque A Deque B correxit JDelr . 161 Tunc B lassatum B fort . quaeret 162 Vmida A 163 spoliatus Delr . spoliatur AB 167 hec copiis quibus persoluere A fort . quibus haec 177 petus A 178 Ammugit AB 180 dociles corr. ed. Bodl . solent B 181 Non B occulet A 182 uolucres uolucrie A blanda fera ferae B 183 praeda B 184 Fortiore ualidus h. e . Fortior est ualidus A quamquam ex e pars erasa est inualidos B 185 seu res est B 14* captiuam comitem cursu grege uoce uolatu, etsi non possunt, eripuisse uolunt. cumque ita se solo naturae munere seruent, 190 quae nec consilio nec ratione uigent, quid mirum domini si iussa uerenda secutum mutua constringet cura hominis hominem, atque usu ingenio rebus ratione peritus ut sua quae tua sunt commoda frater agat? 195 hinc uenit illa placens merito sententia, nectens humanum parili condicione genus: ne facias aliis quidquid fieri tibi non uis, idque aliis facias quod tibi uis fieri. quod genus est hominum, qui ritus sexus et aetas, 200 quis neget hoc rectum, quis neget hoc facile? quid non mandatum late conplectitur artum? plenius hac tradi quid breuitate potest? namque ea quae mala sunt, fieri modo sic mihi nolim, ut rursum cupiam quae bona sunt fieri. 205 indice non opus est, doctor nec quaeritur ullus: de nobis scimus quae bona, quae mala sunt. gaudebis certe, si quis te nocte uiantem blandus uicinum ducat in hospitium: tu quoque sollicitus prouisis excipe tectis 210 illum, qui sera nocte uiator erit,