Quisquis ad aeternae festinus praemia uitae, perpetuanda magis quam peritura cupis, quae caelum reseret, mortem fuget; aspera uitet, felici currat tramite, disce uiam. 5 nam nos, et carnis uitiis et tempore uicti, terrenum gradimur sine doloris iter: solaque permixtis haec sunt modo gaudia uotis, si, quod non facimus, saltem alii faciant, ut quia nunc istud, quod protinus effugit, aeuum 10 infidis capti degimus inlecebris, lasciuum miserum fallax breue mobile uanum, † heu noxarum malus origo praecipitat, omnibus his, raptim quae sunt moritura, relictis tu forti teneas non moritura fide. 15 ergo, age, da pronas aures sensumque uacantem: uita docenda mihi est, uita petenda tibi. sed, quo sit melior nostri doctrina libelli, et teneat rectas carminis ordo uias: te, deus omnipotens, et corde et uoce rogare, 20 te sine nec linguam soluere, Christe, placet, demere qui tenebras reuocato lumine caecis, auditum surdis auribus inserere, Txcmror rsus LIBRI PKIIII SCI ORIEXTH A 1 premia A i lllll- oat J> qiiod rectitis ukJetur Baehrensio 8 Si quid A 10 fginnis A 12 Ceu B omissis quae secuntur fort . Ceu mox iiraccipitet (uasta add. Schenkelius) uorago mali 20 ne 11 corporis et mentis saeuos depellere morbos, soluere mutorum qui pius ora soles: 25 te penes officium nostri est et cordis et oris: da sentire mihi, da mihi posse loqui, nimirum ut nostram uegetent tua munera linguam, ac per te de te sit tibi sermo placens, mandato cum iussa tuo superauerit omnem 30 naturam nostra uoce loquens asina