VI. Epistola Constantini ad episcopos partis Donati. Constantinus Augustus episcopis. Ante paucos quidem dies iuxta postulatum uestrum hoc mihi placuerat, ut ad Africam reuerteremini, ut illic omnis causa, quae nobis aduersus Caecilianum conpetere uidetur, ab amicis meis, quos elegissem, cognosceretur atque finem debitum reciperet. uerum din mihi cogitanti et in animo meo non inmerito uoluenti id potissimum uisum est, ut — quoniam scio quosdam ex uestris turbulentos satis et obstinato animo rectum indicium et integrae ueritatis rationem minime respicere ac per hoc uenire forsitan, ut, si ibidem cognoscatur, non ut condecet et ueritatis ratio expostulat, res finem accipiat atque aliquid tale eueniat nimia uestra obstinatione, quod diuinitati caelesti displiceat et existimationi meae, quam semper inlibatam cupio perseuerare, plurimum inpediat — placuit mihi, sicut dixi, ut Caecilianus iuxta prius tractatum huc potius ueniat, quem credo iuxta litteras meas mox adfuturum. polliceor autem nobis, quod si praesente ipso de uno tantum crimine uel facinore eius per uosmet ipsos aliquid probaueritis, id apud me sit, ac si 10 perducunt C 15 ab ipsos C 16 incitari C incolomes C 17 carissimi] Item epistola constantini ad episcopos partis donati desuper nomine caeciliani CONSTANTINVS AVGVSTVS (litt. maio rubr.) C fol . 34b VI 23 atque] ad quem C 26 integre C 27 inter si et ibidem ras. C nniuersa, quae ei intenditis, probata esse uideantur. deus- omnipotens perpetuam tribuat securitatem. VII. Epistola Constantini ad Celsum uicarium Africae. Celso uicario Africae. Perseuerare Menalium eum, quem iam dudum susceperat insania, ceteros, qui a ueritate dei digressi errori se prauissimo dederunt, proxima etiam grauitatis tuae scripta testata sunt, quibus inhaerentem te iussioni nostrae de merito seditionis ipsorum eoque tumultu, quem apparabant, inhibitum esse memorasti, frater carissime. unde — quoniam ex eo patuit ipsos nefarias res cogitasse, quod enim, cum statuissem inter ipsos atque Caecilianum plenissime super allegationibus diuersis requirere, praesentiae meae susceptam fugam subtrahere laborarunt — hoc ipso turpissimo facto confessi ad ea se redire properare, quae et antea fecerant et nunc agere perseuerant. at cum constet minime unumquemque propria penitus delicta lucrari, etiamsi paulisper eorum fuerit cohercitio dilata, mandandum grauitati tuae duxi, ut interim quidem eosdem omittas et dissimulandum super ipsos esse cognoscas. uerum lecta hac epistola tam Caeciliano quam hisdem palam facias, quod cum fauente pietate diuina Africam uenero; plenissime uniuersis tam Caeciliano quam his, qui contra eum agere uidentur, lecto dilucido iudicio demonstraturus sum, quae et qualis summae diuinitati sit adhibenda ueneratio et cuiusmodi cultus delectare uideatur, adhibito etiam diligenti examine ea, quae nunc aliqui exinde inlecebris mentis ignorantiaeque occultare se putant, plenissime sum reperturus atque in lucem facturus uenire; easdem personas, quae res istius modi concitant faciuntque, ut non cum ea, qua oportet, ueneratione summus deus colatur, perdam atque discutiam. cumque satis clareat neminem posse beatitudines martyris eo genere conquirere, quod alienum a ueritate religionis et incongruum esse uideatur, eos, quos contra fas et religionem ipsam recognouero reosque uiolentes conpetentis uenerationis deprehendero, 1 ei om. edd . 2 securitatem] sequuntur in Cfol . 33b extr. inscriptione omissa ubi promittit constantinus ad africam se uenturum ut inter caecilianum et donatum de schisma hic in africa facta celso uicario subscripsit. quod est argum. epist. sq (post facta lacunam statuit Duchesne, le aossier du Donatisme p. 20) VII 5 quam edd. fortasse ceperat legendum 6 ceterosque qui edd . 9 quem] quod C 12 praesentia mea C 15 at cum] ad quem C 16 paulisper] paucis per C 22 qual. sum me C 23 diuinitatis C (cfr. p . 212, 7) huiusmodi C cultu delectari edd . 25 ignorantiae quae C 26 sim C in luce factorum C 28 prodam C 29 beatitudinis C 32 uiolentiae C 14* sine ulla dubitatione insaniae suae obstinationisque temerariae faciam merita exitia persoluere; scire itaque pro certo quae habere debeant ad plenissimam fidem salute etiam teste inuocata, quod tam super plebe quam super clericis his, qui primi sunt, sum diligentissime quaesiturus idque iudicaturus, quod uerissimum et religiosissimum esse manifestum sit, demonstraturus etiam hisdem. qui et qualis diuinitati cultus adhibendus sit. nam nequaquam me aliter maximum reatum effugere posse credo, quam ut hoc, quod inprobe sit, minime existimem dissimulandum; quid\' potius agi a me pro instituto meo ipsiusque principis munere oporteat, quam ut discussis erroribus omnibusque temeritatibus amputatis ueram religionem uniuersos concordemque simplicitatem atque meritam. omnipotenti deo culturam praesentare perficiam? VIII. Epistula praef. praet. Petronii ad Celsum. Petronius Annianus et Iulianus Domitio Celso uicario Africae. Quoniam Lucianum, Capitonem, Fidentium et Nasutium episcopos et Mammarium presbyterum. qui secundum caeleste praeceptum domini Constantini Maximi inuicti semper Augusti ad Gallias cum aliis legis eius hominibus uenerant, dignitas eius ad lares proprios uenire praecepit, angarialem his cum annonaria conpetentia usque ad Arelatensem portum secundum imperatum aeternitatis eiusdem clementissimi principis dedimus, frater, qua inde Africam nauigarent, quod sollertiam tuam litteris nostris scire conueniat. optamus te, frater, felicissimum bene ualere. Hilarius princeps optulit IIII Kal. Maias Triberis. VIIII. Epistola Constantini ad catholicam. Constantinus Augustus uniuersis episcopis per Africam et plebi ecclesiae catholicae. Quod fides debuit, quantum prudentia ualuit, prout puritas potuit, temptasse me per omnia humanitatis et moderationis officia optime scitis, ut iuxta magisteria legis nostrae pax ilia sanctissimae 4 sim C 7 qui aequalis diu. C 9 quidl cum id C, cum nihil edd. . quid scripsi 12 concordem quae C meritum ... culturae C 13 perficiam] Item exemplum epistolae praelfectorum praetorio ad celsum uicarium C fol . 34b VIII. 15 PETRONIVS (rubr.) C domicio C 17 qui om. C 19 eius ad lares eius propr. C 22 nauiga***** quod (ras . 5-6 litt.) C, nauigent edd., nauigabunt Duchesne l. l. p . 24 24 hilarus C 25 triberos C VIIII. 26 Item exemplum epistolae constantini ad catholicam 27 CON- STANTINVS AVG (rubr.) C fol . 35* 31 sanctissime C fraternitatis, cuius gratiam deus summus famulorum suorum pectoribus inmiscuit, stabilita per omnem concordiam teneretur. sed quia uim illam sceleris infusi paucorum licet sensibus peruicaciter inhaerentem intentionis nostrae ratio non potuit edomare fauente adhuc sibi huic nequitiae patrocinio, ut extorqueri sibi omnino non sinerent, in quo se deliquisse gauderent, spectandum nobis est, dum totum hoc per paucos sedit, in populum omnipotentis dei misericordia mitigetur. inde enim remedium sperare debemus, cum omnia bona uota et facta referuntur. uerum dum caelestis medicina procedat, hactenus sunt consilia nostra moderanda, ut patientiam percolamus et, quicquid insolentia illorum pro consuetudine intemperantiae suae temptant aut faciunt, id totum tranquillitatis uirtute toleremus. nihil ex reciproco reponatur iniuriae; uindictam enim, quam deo seruare debemus, insipientis est manibus usurpare, maxime cum debeat fides nostra confidere, quicquid ab huiusmodi hominum furore patietur, martyrii gratia apud deum esse ualiturum. quid est enim aliud in hoc saeculo in nomine dei uincere quam inconditos hominum impetus quietae legis populum lacessentes constanti pectore sustinere? quod si obseruauerit uestra sinceritas, cito uidebitis per gratiam summae diuinitatis, ut languescentibus eorum institutis uel moribus, qui se miserrimae contentionis uexillarios praebent, sciant omnes non debere se paucorum persuasione pereuntes sempiterno leto dare, quo possint paenitentiae gratia semper uitae aeternae correctis erroribus suis integrari. ualete uoto communi per saecula iubente deo, fratres carissimi! X. Epistula Constantini de basilica catholicis erepta. Constantinus Uictor Maximus ac triumphator semper Augustus Zeuzio, Gallico, Uictorino, Sperantio, lanuario, Felici, Crescentio, Pantio. Uictori, Babbutio, Donato episcopis. Cum summi dei, qui huius mundi auctor et pater est, cuius beneficio uitam carpimus, caelum suspicimus, humana etiam 1 pectoribus] spectatoribus C 6 delinquisse C 9 pro cum malim quo 11 patientia C 12 tentat aut facit edd . 14 uindicta C 17 ualitura C 21 miserrime C 22 uixillarios C 23 persuasionem C laeto C X 27 Exemplum epistolae constantini cum scripta episcoporum (fortasse quae scripta est ad episcopos) numidarum ubi haeretici tulerunt basilicas a catholicis et (ut edd.) ad aliam (et aliam C, ante aliam c del.) basilicam faciendam sibi locum uel domum eis dant (dent edd.) C JoZ . 35b societate gaudemus, hanc uoluntatem esse constet, ut omne humanum genus in commune consentiat et quodam societatis affectu quasi mutuis amplexibus glutinetur, non dubium est haeresis et schisima a diabolo, qui caput est malitiae, processisse; et ideo, quicquid ab haereticis geritur, eius instinctu fieri, qui eorum sensus mentes cogitationesque possedit, nulla dubitatio est. nam cum eiusmodi homines in sua potestate redegerit, hisdem usquequaque dominatur. quid autem boni efficere insanus, perfidus, inrelegiosus, profanus, deo contrarius, ecclesiae sanctae inimicus potest, qui a deo sancto, uero, iusto, summo atque omnium domino recedens — qui nos constituit et in hac luce produxit, qui spiritum ad uitam quam carpimus, dedit et qui nos id, quod suum esse uoluit, et omnia sua uoluntate perfecit — ad diaboli partem prono errore decurrit? sed quia semel possessus animus a malo — necesse est doctoris sui operibus instare — ea perficiat, quae aequitati et iustitiae contraria uideantur, idcirco ii, qui a diabolo possessi sunt, eius falsitati et nequitiae obsecuntur. non autem miratum est a bonis inprobos discedere; nam sic recte prouerbio signatum est: pares cum paribus congregari. qui malo impiae mentis infecti sunt, necesse est a nostra societate dissideant. homo siquidem malus, ut scriptura loquitur, de malo thesauro profert mala, bonus uero ex bono profert bonum. sed quia, ut dictum est, haeretici et schismatici, qui bonum relinquentes et malum sectantes ea perficiunt, quae deo displiceant, diabolo, qui eorum pater est, adprobentur adhaerere, rectissime et sapienter grauitas uestra fecit et secundum sanctum fidei praeceptum ab eorum peruersis contentionibus temperando et hisdem remittendo, quod idem sibi indebitum atque alienum usurpare contendunt, ne, sicuti est eorum peruersitas maligna et perfida, ad seditiones usque prorumperent et inter turbas atque concentus sui similes incitarent atque ita aliquid exsisteret, quod sedari non oporteret. sceleratum quippe eorum propositum semper requirit diaboli opera perficere. et ideo cum a sacerdotibus dei per patientiam cum ipso suo patre superant, sibi ii, qui cultores dei summi gloriam, illi uero damnationem conparent et condigna supplicia. ex hoc quippe maius dei summi exsistat iustiusque iudicium, quod eos aequo animo tolerat et patientia condemnat his omnia, quae ab ipsis processerunt, 18 cfr. Cic. Cato m. 3, 7 20 cfr. Matth. 7. 17. 18 1 uolumtate C 3 gluttinentur C 5 fieret edd . 7 dominetur C 16 & 34 hii C, ii edd . 18 rectae C 19 impie C 25 adprobantur edd . 26 facit edd . 31 se dari C 34 illis C 35 conparant edd . sustiuendo , dens siquidem se omnium uindicem promisit. et ideo cum uindicta deo permittitur, acrius de inimicis supplicium sumitur. quod nos nunc famulos et sacerdotes dei libenter fecisse cognoui et satis gratulatus sum, quod de impiis et sceleratis, sacrilegis et profanis, perfidis et inrelegiosis et deo ingratis et ecclesiae inimicis nullam uindictam poscitis et, ut idem potius ad ueniam pertineant, postulatis. hoc est uere ac penitus deum nosse, hoc est praeceptis insistere, hoc est feliciter credere, hoc est uere sentire, hoc est scire, quod maior uindicta in contrarios ecclesiae prouocetur, cum hisdem in saeculo parcitur. Accepta igitur epistola sapientiae et grauitatis uestrae conperi haereticos siue schismaticos eam basilicam ecclesiae catholicae, quam in Constantina ciuitate iusseram fabricari, solita inprobitate inuadendam putasse et frequenter tam a nobis quam a iudicibus nostris ex nostra iussione commonitos et reddere, quod suum non erat, noluisse, uos tamen imitatores patientiae dei summi eorum malitiae placida mente ea, quae uestra sunt, relinquentes et potius locum nobis inuicem alium, fiscalem scilicet, poscere. quam petitionem more instituti mei libenter amplexus sum et statim ad rationalem conpetentes litteras dedi, ut domum bonorum nostrorum transgredi faciat cum omni iure suo ad dominium ecclesiae catholicae, q;uam promta liberalitate donaui ac nobis tradi protinus iussi. in quo tamen loco sumptu fiscali basilicam erigi praecepi, ad consularem quoque scribi mandaui Numidiae, ut ipse in eiusdem ecclesiae fabricatione in omnibus sanctimoniam uestram iuuaret. lectores etiam ecclesiae catholicae et hypodiacones, reliquos quoque.