Quae pax si, ut data erat, sic integra inuiolataque mansisset nec ab auctoribus scismatis turbaretur, inter nos et fratres nostros hodie non esset ulla dissensio, nec illi inconsolabiles deo lacrimas facerent, quod Esaias propheta testatur, nec falsorum uatum nomen et actus incurrerent nec ruinosum ac dealbatum extruerent parietem nec minus astutas sed tantum simplices euerterent mentes nec male inponendo omnibus capitibus manum euersionis uelamenta obtenderent nec maledicerent deo nec rebaptizarent fideles nec nos euersas aut occisas innocentium animas doleremus, quas prius doluit deus per Ezechielem prophetam dicens: uae facientibus uelamen super omne caput et super omnem aetatem ad euertendas animas. animae euersae sunt populi mei et maledicebant mihi it populo meo, ut occiderent animas, quas non oportuit mori, dum adnuntiant populo meo uanas seductiones. et tamen admissa sunt haec ab his, qui nostri sunt fratres.