<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2" n="38"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2:38" n="1"><p rend="align(indent)"><q rend="double; merge">Quod vero sacrificiorum reliquias et pocula delibata contemnimus, non confessio timoris est, sed verae libertatis adsertio. Nam, etsi omne quod nascitur, ut inviolabile dei munus, nullo opere conrumpitur, abstinemus tamen, ne quis existimet aut daemoniis, quibus libatum est, cedere aut nos nostrae religionis pudere.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2:38" n="2"><p rend="align(indent)"><q rend="double; merge">Quis autem ille qui dubitat, vernis indulgere nos floribus, cum carpamus et rosam veris et lilium et quicquid aliud in floribus blandi coloris et odoris est? His enim et sparsis utimur ac solutis et sertis mollibus colla conplectimur. Sane quod caput non coronamus, ignoscite: auram bonam floris naribus ducere, non occipitio capillisve solemus haurire.</q></p></div></div></div></body></text></TEI>