<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2" n="37"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2:37" n="1"><p rend="align(indent)"><q rend="double; merge">Quam pulchrum spectaculum deo, cum Christianus cum dolore congreditur, cum adversum minas et supplicia et tormenta componitur, cum strepitum mortis et horrorem carnificis inridens inculcat, cum libertatem suam adversus reges et principes erigit, soli deo,cuius est, cedit, cum triumphator et victor ipsi, qui adversum se sententiam dixit, insultat! Vicit enim qui, quod contendit, obtinuit. </q></p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2:37" n="2"><p><q rend="double; merge"> Quis non miles sub oculis imperatoris audacius periculum provocet? Nemo enim praemium percipit ante experimentum. Et imperator tamen quod non habet, non dat: non potest propagare vitam, potest honestare militiam. </q></p></div></div></div></body></text></TEI>