Et tamen quis potest pauper esse qui non eget, qui non inhiat alieno, qui deo dives est? Magis pauper ille est, qui cum multa habeat, plura desiderat. Dicam tamen quemadmodum sentio: nemo tam pauper potest esse quam natus est. Aves sine patrimonio vivunt et in diem pecua pascuntur: et haec nobis tamen nata sunt, quae omnia, si non concupiscimus, possidemus.