Vos enim adulteria prohibetis et facitis, nos uxoribus nostris solummodo viri nascimur: vos scelera admissa punitis, apud nos et cogitare peccare est: vos conscios timetis, nos etiam conscientiam solam, sine qua esse non possumus: denique de vestro numero carcer exaestuat, Christianus ibi nullus nisi aut reus suae religionis aut profugus.’ Nec de fato quisquam aut solacium captet aut excuset eventum: sit sors fortunae, mens tamen libera est, et ideo actus hominis, non dignitas iudicatur. Quid enim aliud est fatum quam quod de unoquoque nostrum deus fatus est?