<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2" n="32"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2:32" n="6"><p><q rend="double; merge">Quid? ipsum solis artificem, illum luminis fontem possis sustinere, cum te ab eius fulgoribus avertas, a fulminibus abscondas? Deum oculis carnalibus vis videre, cum ipsam animam tuam, qua vivificaris et loqueris, nec aspicere possis nec tenere? </q></p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2:32" n="7"><p rend="align(indent)"><q rend="double; merge">Sed enim deus actum hominis ignorat et in caelo constitutus non potest aut omnes obire aut singulos nosse. Erras, o homo, et falleris: unde enim deus longe est, cum omnia caelestia terrenaque et quae extra istam orbis provinciam sunt, deo plena sint? Ubique non tantum nobis proximus, sed infusus est. </q></p></div></div></div></body></text></TEI>