<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2" n="31"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2:31" n="8"><p><q rend="double; merge">Sic nos denique non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dinoscimus: sic nos mutuo, quod doletis, amore diligimus, quoniam odisse non novimus: sic nos, quod invidetis, fratres vocamus, ut unius dei parentis homines, ut consortes fidei, ut spei coheredes, vos enim nec invicem adgnoscitis et in mutua odia saevitis, nec fratres vos nisi sane ad parricidium recognoscitis.</q></p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2" n="32"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.perseus-lat2:32" n="1"><p rend="align(indent)"><q rend="double; merge">Putatis autem nos occultare quod colimus, si delubra et aras non habemus? Quod enim simulacrum deo fingam, cum, si recte existimes, sit dei homo ipse simulacrum? Templum quod ei extruam, cum totus hic mundus eius opere fabricatus eum capere non possit? Et cum homo latius maneam, intra unam aediculam vim tantae maiestatis includam? </q></p></div></div></div></body></text></TEI>