quo in aduentu eius non possum exprimere sermonibus, quanto quamque inpatienti gaudio exultauerim, cum augeret maxime laetitiam meam amicissimi hominis inopinata praesentia. igitur post unum et alterum diem, cum iam et auiditatem desiderii frequens adsiduitatis usus implesset et quae per absentiam mutuam de nobis nesciebamus, relatione alterna comperissemus, placuit Ostiam petere, amoenissimam ciuitatem, quod esset corpori meo siccandis umoribus de marinis lauacris blanda et adposita curatio: sane et ad uindemiam feriae iudiciariam curam relaxauerant. nam id temporis post aestiuam diem in temperiem semet autumnitas dirigebat.