Igitur cum per te dissipata atque penitus dissoluta fuerint corpora nostra, tunc nos integerrimos esse praesumamus; cum per te mors fuerit inlata, tunc nos magis uiuere posse credimus. quomodo adhuc praesumis, Constanti interea imperator, semper insulsissime, ea ingerere quae te extinguant, nos contra uiuifieent? ad extinguendos nos malo prauoque consilio erigeris, actus es uelox ad effundendum dei unici filii seruorum cruorem, ignorans quod sanguine nostro patefiat caelum, sanguine nostro gehennae extinguatur ardor. te saecularis ambitio, nos caelestis admonet magnitudo, qui salutem timemus aeternam amittere. scimus nos pro deo mori debere; ut enim te, nisi e castris diaboli ad exercitum in caelestibus castris constitutum feceris transitum, in perpetuum detinebit ignis apud tartarum, sic nos, si tuas minas tormentaque tua spernentes propter dei iugulari filium per te saeuissimam feram inmanemque beluam maluerimus, in caelo erimus gaudentes. beati enim qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum; et non dixit: beati qui persecutionem faciunt . Christiani scimus ad hoc nos Christi factos milites, ut iniusto a te indicto belli campo ducem nostrum confessi, quo possimus uictoriarum triumphos potiri, moriamur armati; hinc nobis quanto saeuis, tanto et clementior uideris, cum interficere Christianum se confitentem dignaris. in hoc uero sceleratissimus iudicaris, quod sub specie dilectionis et consulere cupientis ad nos blandiaris deiciendos, tamquam utile sit nobis a te de gradu 1 n Cor. 5, 1 2 ib. 5, 6 22 Matth. 5, 10 2 peregrinamur 4 expugnata scripsi, expurgata V v 14 gehenna 19 aput 20 iugulare Vv, em. Latvnim 27 triumpho v 30 cupientes Vv, em. Latinius, cupiens coni. Gallandius ad om. Lat . pulsos reseruari, a deo uero damnari. nouimus quod sis metuens, ne in omnibus his poenis tua detestabilitate inuentis in hac perseuerantia fidei moriamur, et tamen admoues uarios durosque cruciatus. sic nos quos tam infeste persequeris uarie excarnificari cupis et quidem momentis omnibus; inter- ficiendos uero non esse statuisti, tamquam mors tantummodo beatos milites Christi faciat ac non etiam tormenta quanto fuerint grauiora tanto maiorem uirtutis gloriam pariant. etenim ,,qui nouimus iustitiae copiosiorem esse uitam ac prolixiorem in isto belli campo non terga uertimus, non ad castra tua dei hostis transitum facimus, sed magis inter haec a te inlata exitia positi dei ouili, unde te raptum possidet diabolus, repraesentari cupimus. et tamen eo haec dico, non ut nobis parcas; inuenies etenim Christianos nos esse, ut iam quos interfecisti inuenisti in fide stabiles, in dolore patientes, in quaestione uictores, per illum scilicet qui confessores suos non deserit, cuius nos milites agnoscentes, ut aduertis, congredimur fortiter, dimicamus constanter. scimus enim magnam esse claritatem, inmensam sublimitatem ac singularem sane... titatem uitam salutis aeternae honestate passionis ornare maximam esse nobilitatem potestatis tuae tormenta contemnere nec hon-ere, calcare te nec tuam rabiem pertimescere, qui in innocentes tam rabide saeuis, qui cum sis blasphemiae et iniustitiae et totius crudelitatis doctor, tamen Christianum te pium prudentem atque iustum uideri posse censeas, caecus et hebes et ueritatis ignarus. aduerte, uorator innocentium. quod in quo Christus uigilet uinci tuis tormentis non possit. famem uincat, sitim spernat, squalorem careeris et receptaculi poenarii horrorem roboris sui uigore subigat, omnem calcet poenam, cunctos conterat erucitatus nec mortem quam tu magno nisu minitaris inferre metuat. superare te existimas illum qui meminerit scriptum: quid retribuam domino pro 18 Cypr. app. m 34, 18 sq. 28 Cypr. n 57S, 14 sq. 32 Ps. 115, 3. 4. 6 (LXX) 4 cruciatos 9 cupiosiorem 16 questione 21 contempaere 22 horrere calcare noti dist. v 23 rabidae blasphemq V, em. v 25 posse!!! 26 haebens 27 quo 8. l. m.\' alt . 29 poenam scripsi (poenalis Cypr. l. c.), poenarum Vv horro*rem 82 scribtum omnibus quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo. pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius, et: quis nos separabit a caritate Christi ? tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? sicut scriptum est: quia propter te morte adficiemur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis, sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos . Quid nos tuum possit ab his auferre salutaribus praeceptis prorsus uidere non ualeo. nam et licet eos qui tuae prauitati consentiunt ad nos inliciendos leuando omni officio tuo non desinas impio, ut Epictetum et ceteros, quos ex dei seruis tuos esse ac patris tui satellites fecisti, tamen absit a nobis haec amentia, ut falsum uero anteponamus aut aliqua nos oblata per te felicitas inliciat regni tui. inanem gloriam tibimet serua omnemque stolidissimi cordis tui prudentiam tibimet retine et comparibus tuis quibus te morum coniunxit similitudo; relinque nobis stultitiam nostram, cum nos Christum dei filium uerum esse filium confitemur, cum eundem unius esse substantiae cum patre defendimus, cum nos propter eum, ne eius diuinitatem negemus, interfici cupere profitemur; relinque nobis huiusmodi stultitiam. quid ut hanc amittamus das operam? quid inpugnandam putas posse a te ueritatem, ignorans quod ui sua ualeat? unde etenim contra fremitus atroces asperosque tuos cruciatus inuicta uirtute populum dei conspicis resistentem, nisi quia haec sit quam defendimus apostolica atque euangelica fides? hi resistunt tuae crudelitati, hi tuam calcant rabiem quorum spes aeternae immortalitatis et uita caelestis est quorumque ardor in cupidinem perpetuae lucis accenditur et salus de promissa laetatur beatitudine. adeo namque securi ad aeternam nos perfruendam uitam peruenturoS scientes omnia gratanter 3 Rom. 8, 35—37 27 Cypr. app. III 37, 8 sq. 4 famis 6 afficimur v diestimati 10 prauitate 14 inliceat 17 coniuncxit 20 cupere** 23 ui v, in V 24 croci- Q atos 26 resistut perpetimur, quando non tormenta propria cogitare nos profiteamur, sed tua tortoris supplicia; damna corporum lucris animae Christiani repensamus, coronam in uulneribus conputamus, de tormentis et doloribus inlatis per te laetissimi in Christo triumphamus. Recordare, Constanti, de scelerum tuorum memoria recenti quam tibi in ciuitate Alexandrinorum inussisti, quantos per abrupta una tincta subscriptionis tuae deiecerit, quantos gladio demeti fecerit, quantos fame sitique exedi uel carceribus necari, quantos intercepto effecerit spiritu strangulari; et tamen his omnibus crudelitatibus in sanctos martyres quos tuus interfecit gladiatorius animus cum saeuieris, in nos crudelius saeuis, dum retines gladium, dum das operam, ne in remedium uelocius exitus succurrat mortis. dilacerari toto corpore urique nos patimur, probantes nihil congruere sapientium grauitati atque constantiae quam nullis terroribus de sententia et proposito depelli, sed esse utillimum pro deo cruciari, et emori non posse deo mancipatos, (per) perpetua uinci tormenta, sed te magis prosterni atque deduci ad nihilum. accipe in uicesimo sexto psalmo positum: dominus inluminatio mea et salus mea, quem timebo? dominus defensor uitae meae, a quo trepidabo ? dum adpropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas. qui tribulant me inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt. si consistant aduersum me castra, non timebit cor meum. si exsurgat aduersus me proelium, in hoc ego sperabo. unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo dei per omnes dies uitae meae . igitur, cum iustitiae uirtus in his perficiatur passionibus, cum, quia Christus in nobis patitur, nec sentiamus supplicium, propterea quod ubi deest culpa nec poena sit, quomodo his te rebus uincere deo dicatos deuotosque potuisse 20 Ps. 26, 1-4 1 nos v, non V 8 sascribtionis 10 interceptu 12 saenieris in nos, crudeliuB ita distinguitur uulgo 15 nihil magis interpolauit OaXIandius 17 utilissimtnn v 18 per addidi, nam non posse etm ad uinci pertinet 28 aedant 26 ho peti 80 proterea arbitratus es, quibus augmenta uirtutis inuicta praebeat fides? credo equidem nec me ueritas fallit, quod, licet adhuc totis tuis eo incumbas carnificinae uiribus, ut membra diuellas . artusque laniatos in sanguinem nostrum saeuiens diu tortor exares, quod uincere tamen numquam dei possis familiam, numquam exercitum superare Christi ualeas, non doloribus subicere, non poenis angentibus poteris flectere. Christiani nullos cruciatus nullamue mortem recusamus; non tyrannicas tuas iussiones, non iudicum tuorum gladios tremere possumus, quia gladio dei armati tibi resistamus. beatus apostolus, de cetero, dicit Ephesiis, confortamini in domino et in potentia uirtutis eius. induite arma dei, ut possitis stare aduersus remedia diaboli, quia non est uobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed contra potestates, contra huius mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae . arma indutos dei tu, per quem omnes in nostram necem saeuiunt daemones, superare quia non potes, hortamur tandem te nobis tradas, ne cum istis quos describit apostolus in cuncta torquearis aeua. sic non in tenebras carceris tui filii possint uinci lucis a tenebrarum filio, tamquam tenebras sentire possint hi in quibus inhabitare dignatur ille qui sit lucis conditor. perferat uirtus necesse est quod ferendum natura mortalis edocuit; si enim ignibus consumere nostros artus temptaueris, te magis in nostra corpora sentiemus exuri quam nos, qui cum libenter ac prompte curramus ad mortem pro fide, non nos amittere uitam posse, sed magis conquirere et quidem post fragilem aeternam praesumamus. stat semper nempe gladii tui acies stricta parata Christianorum neci, et tamen omni. plumbo crudior esse nobis uidetur iste mucro gladii tui, sicut et acies animae tuae. toleramus omnia in passione securi, uelut ingeramus supplicia quae patimur, quoniam qui 4 cf. Cypr. ib. m 37, 17 11 Eph. 6, 10—12 5 erares V, uexares v; artus laniatos tortor exararet Cypr. I. c . 6 Christi superare v 8 crutiatos 11 efesiis 12 induite v, induti V 15 spiritaliae -18 quos v, quod V 23 artos 28 stricta coni. Latinius, eitricta Vv 29 crodior scripsi, gurdior V, curnior v per te in nos saeuit nostra fide prosternitur. non enim morte in perpetuam malignitatem inlata deleri nos posse nouimus, \' qui in Christum uitae aeternae tributorem unicum uerum dei filium crediderimus; sed credentes sumus et bene praesu-, mentes quod ad lucem uitamque perennem etiam corpora sint resurrectura quae tu nunc uris torques ac lanias. si enim, : posteaquam per te interficimur, nihil nos esse futuros seire- i mus, prefecto stultissimi essemus non huic uitae consulentes. \'I\' ut esset quam diutina et commodis omnibus plena; quod contingere nobis. poterat, si tibi magis quam dei decretis temperandum censuissemus. ac nunc cum, per te si uita praesens auferatur, inmortalis sumatur, hanc praesentem nitam propter dei filium cum bonis suis contemnere sernos eius necesse est, siquidem omnis huiusmodi iactura inmortalitate pensetur. Quanta uirtus, quantum robur animi, qualis fuerit firmitas fidei eorum quos interfecisti et sit horum qui adhuc tuo sacrilegio resistunt, aduerte, Constanti, stetisse ant illos beatos martyres quos iam dei potentia in caelestibus regni: esse constitutos cernimus aut hos quos adhuc interficere non ualuisti contra te inmanem feram, qui fanda atque infanda nobis comminando non desinas, cum multo tolerabilius audire semper desiderans fueris ac sis, aduersum te aemulos surgere principes quam Christum dei filium confitentes existere uictores. placuerat enim tenebris omnium errorum obsesso cordi tuo et profunda caligine caecato animo nos omnes per tuam haeresem a deo conuerte(re), primo tuos clientes efficere. deinde consatellites. sed uicit te et ipsum in te, ista qui fuerit machinare molitus, ueritas; ualet enim ui sua. expectantes denique sumus momentis omnibus super ista quae iam intulisti tormenta; adhuc addas constituendo saeuiores carni fices, ferociores ultores, qui deuotos deo milites aduersus y y 2 inlata]. illam Coleti 3 ueram otn. v 11 per tecum 13 C\\1Dtempnere 22 multo uel multos coni. Tilws, multi V, multis c aUdire scripsi, audere Vv 27 conuertere scripsi, connerte V, conuertens v, conuertentes coni. Latimus 32 ferotiores edicta feralia tua resistentes, quo minas et cruciatus et tormenta fidei uigore per dei misericordiam calcemus, possint uel gladio inuadere uel crucifigere uel igni torrere uel quolibet inaudito genere poenarum uiscera nostra ac membra laniare; ut stamus nunc usque per dominum inmobiles staturi semper, si quidem non nos simus qui tuos frendores uincamus, sed ipse in nobis cuius auxilio regimur, cuius uirtute seruamur. quantus enim tu es aut qualis, qui possis spoliare nos his bonis quae sunt in nos conlata diuinitus? rapis nos, [negas,] egenos facis, damnas, uincis, uris, miseris etiam modis necas, et tamen uincere Christianorum inuictam fidem non uales. per quod intellegere debuisti factum, quia et tu erroris crudelitatisque tuae sis recepturus supplicia, et contra nos, quod per hanc propositam difficultatem angustissimus trames ad inmortalitatis praemium sublimiter ducat, non poterimus cedere tuae crudelitati, qui nouimus quod sit martyrium dominicae fortitudinis singularis imitatio. laboris quidem et difficultatis plena satis et ardua martyrum adeo uia est, ut non quis humanis implere ualeat uiribus; sed nos qui auxilio diuinae suffragationis iuuamur calcemus te semper, ut nunc calcamus, necesse est. hinc est quod libitum sit nobis non solum non te timere dei religionis aduersarium, sed et ultro prouocare. prouocaris, cum semper ut non miserearis inmisericors sed ut interficias expectaris. hinc est quod non possit capere diuisionem felicitas nostra, quia, et cum occidimur pro dei filio, ipse dilectione uiuat in nobis, ipse qui est in pressura et excitatio, in persecutionum proeliis fortitudo. quibus etenim uelis te modis exeras aduersus dei cultores, numquam tamen poteris euacuare signatam uirtutem, quippe cum mundana non inuitent, non terreant tormenta. Cum haec ita sint, te dei domus persecutorem quid aliud dicam quam miserum, qui praedonum tuorum daemonum instigationibus pareas, quorum stimulis actus haec fueris 1 aedicta qui fort . 2 uigores 10 negas uncinaui, relegas coni . Q non Latinius 15 dicat 22 solum DOn23 cum Vv, enim coni. Gallandius 27 exercitatio v (corr. in notis) 32 aliut perpetrare machinatus, per quos inhaerente cordi tuo persuasione tua sacrilega libenter erras. faueas stultitiae tuae tibi ingenitae. atque utinam cum solis Arrianis conblasphemis tuis errare ae desipere uelis! nos etiam in consortium malorum tuorum rapere conaris, proscribis, expolias; sed nouimus maximae felicitatis genus esse propter Christum quaesitam paupertatem. infers, carnifex, mortem; at nos non solum non ceruicem subducimus, sed et damus, ut propter dei unicum filium igulemur. quorsus haec retuli ? ut scires poenas tuas nullas habere contra Christi seruos uires et quod expauescere non possumus id quod uenturum semper expectamus. indigne fers cur dicaris haereticus, et audes tamen dicere non conparari posse uel exaequari patri filium; nos qui unam deitatem patri et filio defendimus filium aequalem dicimus patri, credimus, ut credidit beatus Paulus apostolus qui dicit de filio: qui cum in forma dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem deo . quid est qui cum in forma dei esset ? nisi quod sit filius, ut est deus pater, incommutabilis inconuertibilis inaestimabilis inenarrabilis aeternus perfectus. quid est qui cum in forma dei esset ? nisi quod ipsam inaccessibilem lucem habitet filius quam et pater, nisi quia una sit diuina sublimitas patris et filii. sanctus spiritus in beato manens apostolo corda uestra omnia haereticorum iam tunc conspiciens addidit interpretationem quid sit in forma dei esse filium: qui cum in forma dei esset non est rapinam arbitratus esse se aequalem deo . apostolus beatus aequalem filium patri dicit. unam deitatem manifestans patris et filii; et tu audes cum sacrilegae audaciae tuae satellitibus atque sacrilegii tui conparticipibus dicere: non enim nos possumus aequare aut con- 15 et 25 Phil. 2, 6 \'2 ingenitae scripsi, ignitae et Y, ignitae v, ignotae coni. Latinius 4 disipere uellis non 7 inferas coni. Gallandius mortem; at nos dist. et scr. Latinius, mortem ad nos Vv 8 damus coni. Latinius, manos V, manus v iugulemus 9 quorsum v 11 expectemus v d| indignae 22 sancti v (corr . in notis) 24 qui parare filium patri . aut cur dominum dixisse arbitraris: qui me uidit uidit et patrem, et: ego et pater unum sumus, nisi quod una sit potentia patris et filii? tu dicis, quod habeat filius initium; at nos dicimus sine initio esse, siquidem omne quod habet initium et finem possit habere necesse est. igitur cum credamus unicum dei filium aeternum esse, hoc est coaeternum patri et uos hostes dei negetis, nonne rectissime dementes et omni uecordia saginatos filios pestilentiae uos nuncupamus? de quibus clamat beatus apostolus, ut tunc de Iudaeis: et sicut non probauerunt deum habere in notitia, tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conueniant, et ad Philippenses: coimitatores mei estote, fratres, et obseruate eos qui sic ambulant, sicut habetis formam nostram. multi enim ambulant, quod saepe dicebam uobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus, quorum deus uenter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt, et ad Timotheum de te, Constanti, ac tibi dilectissimis conperditis tuis: spiritus autem manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide adtendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendaciloquentium, cauteriatam habentium conscientiam suam . uos adhuc percutit atque interficit spiritus sanctus ore eiusdem beati apostoli Pauli: in nouissimis diebus aduenient tempora periculosa. erunt homines se ipsos amantes, cupidi, superbi, fastidiosi, blasphemi, parentibus non oboedientes, ingrati, scelesti, sine adfectione, sine fide, detractores, incontinentes, inmites, sine benignitate, proditores, proterui, inflati, uoluptatum amatores magis quam dei, habentes speciem pietatis, ueritatem autem ipsius negantes; et hos deuita, et infra: quemadmodum autem Iannes et Mambres resisterunt Moysi, sic et hi resistent ueritati, homines corrupti mente et 1 Ioh. 14, 9 . 2,,ib. 10, 30 9 Rom. 1, 28 12 Phil. 3, 17-19 18 I Tim. 4, 1. 2 23 n Tim. 3, 1-5 30 ib. 3, 8. 9 1 quae 6 co*aeternum 8 uaecordia 14 quos Lucifer p. 199, 19 17 thimotheum 19 quidem 23 Pauli om. v 25 oboedientibus ingratis 30 Iamnes v restiterunt fort . 31 mente* XIITI. 20 reprobi circa fidem, sed ultra non proficient; insipientia corum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit, et infra: erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes aures et a ueritate quidem auditum auertent ad fabulas autem conuertentur .