<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa006.opp-lat1"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Deserens apostolicam fidem, conuersus ad fabulas. ut <lb/>
            cancer ita sermo tuus quod serpere possit, cum praedixerit <lb/>
            ore apostoli spiritus sanctus, catholicos dicis erraticos et paulo <lb/>
            post ipsam quam catholicam dicebas quamque nos suscipere <lb n="10"/>
            cogebas dicis esse blasphemiam. item post paululum quam <lb/>
            nunc adstruxeras apud Antiochenos contra Adoxium faciens <lb/>
            fuisse blasphemiam, ipsam iterum nunc firmas catholicam: <lb/>
            unde et Adoxium Constantinopoli esse censueris, quod enim <lb/>
            ipsum probaueris catholicum. scias itaque ex hoc ipso quantum <lb n="15"/>
            intersit inter uerum atque falsum, quando ipse cum sis. ut <lb/>
            tibi uidetur, peritus habeasque dictatorum designatum numerum, <lb/>
            tamen persuadere nulli nisi eis qui carnificinam tuam I <lb/>
            timuerunt te potuisse aduertamus; nos uero, quibus ad loquen,I <lb/>
            dum natura sufficit, alieni ab omni scientia ethnicalium <lb n="20"/>
            litterarum, ad omnem destruendam haeresem ualemus, quia <lb/>
            res ipsa et ueritas loquantur. tu ac tui adiutores litterarum <lb/>
            ethnicalium plenam auxistis artem; nos sumus tantum sacra? <lb/>
            scientes litteras. noster sermo est communis, contra uester <lb/>
            politus ornatus, qui etiam dici mereatur disertus; et tamen: <lb n="25"/>
            suadere dulcis per artem quaesitus sermo uester nulli potest! , <lb/>
            Christianorum nisi ei qui non sit, sed tantum dicatur, ut tu. II <lb/>
            qui cum sis lupus, unus esse de ouibus ab insciis iudiceris.I <lb/>
            quis tam excors est nisi ut tu qui omnem hauseris amentiam? <lb/>
            quis est dei famulorum qui nolit deuotionis obsequio morte

<note type="footnote"> 2 n Tim. 4, 3—5 8 cf. H Tim. 2, 17 </note>

<note type="footnote"> 8 carcer 10 nos <hi rend="italic">om</hi>. v 12 tunc <hi rend="italic">coni. GaHandtus</hi> aput <lb/>
            adoxum 14 adoxam 15 itaque <hi rend="italic">V,</hi> utique v 20 ethnicalium <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> et hinc aliQ <hi rend="italic">V,</hi> et hinc alieni,,; <hi rend="italic">cf. Tertull. de spect</hi>. 5 de inatramentis<lb/>
            ethnicalium litterarum 22 ac aeritas loquitur 23 ethnicalium <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> et hinc aliam <hi rend="italic">Vv</hi> sacra. 29 ut tu qai <hi rend="italic">«cry. w, ,</hi> ut <lb/>
            qui tu <hi rend="italic">Vv,</hi> qui ut tu <hi rend="italic">Coleti</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="307"/>
            honestari ? quis est qui cruorem sanguinis sui pro Christo non <lb/>
            sit desiderans fundere, cum huiusmodi mors integriorem faciat <lb/>
            uitam, aeternam inueniat gloriam? stamus, ut aduertis, uirtute <lb/>
            dei protecti, praeceptis euangelii calciati, fixo inmobili gradu, <lb/>
            ne possint per te praecipiti labe rapi uestigia. stamus scutum <lb n="5"/>
            fidei tenentes, ut in totum non possint per te iacta fumantia <lb/>
            hostis concrescere iacula, quippe quae semper in te repercutiantur. <lb/>
            munita sunt nostra capita casside salutis, est in <lb/>
            ore uerbum domini, ut hostis in te conlocatus gladio elidatur <lb/>
            spiritali, sternatur pariterque dissipetur. esse aduertes sanctam <lb n="10"/>
            fidem quam nos abicere cogebas animae nostrae clipeum et <lb/>
            fortem et inpenetrabilem et contextam loricam, quam nulla <lb/>
            diaboli possint tela per te perforare inlata. tantam perseuerantiam <lb/>
            cernens Christianorum, <hi rend="italic">defendendum est,</hi> inquis, <hi rend="italic">et a<lb/>
             me semel susceptum Arrianum dogma;</hi> dicis talia honesta <lb n="15"/>
            uoluntate errans. sentis enim nihil esse in rebus humanis religione <lb/>
            praestantius eamque summa ui oportere defendi; defendis <lb/>
            gladio, at nos defendendam nouimus religionem non occidendo, <lb/>
            sed moriendo pro deo uniuersaque mala haec quae tu ingeris <lb/>
            sustinendo. tali genere defendentes religionem quae tua crudelitas <lb n="20"/>
            poterit uincere? si enim quilibet militum tuorum in hac <lb/>
            fragili imperii tui militia tibi mortali mortalis fidem seruauerit <lb/>
            in aliquo egregio facinore, et acceptior fit et carior; si perierit <lb/>
            apud te inanem hominem, summam consequitur gloriam, quod <lb/>
            pro te duce suo morte occubuerit. quanto magis deo aeterno <lb n="25"/>
            imperatori fides est seruanda a nobis eius clementiae militibus. <lb/>
            cum haec nos agere susceptum cogat officium deuotionis, tu, <lb/>
            quia caecus sis Christum uerum . deum ueri dei filium esse <lb/>
            non credendo, quia sis simpliciter infelix, quod aeternae mortis <lb/>
             tenebras minime euaseris, uolueras et nos redire ad ueterem <lb n="30"/>
            caecitatem, ut tam non simpliciter, sed detestabiliter cum lumine <lb/>
            uideremur amisisse prudentiam. nam et cum cognoscamus

<note type="footnote"> 2 Cypr. app. IH 30, 19 3 cf. Cypr. ep. II 664, 16 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 inmobiles <hi rend="italic">v</hi> 12 inpaenetrabilem 13 paer 14 defendenda <hi rend="italic">(cf. <lb/>
            p. 148, 20)</hi> 16 nihi 21 ac 24 aput 26 clementiae eius <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            y y <lb/>
            28 dfli nerom 30 ue*terem (r <hi rend="italic">eras.)</hi> 31 tam] iam <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> <lb/>
            tamen <hi rend="italic">fort</hi>. 32 uiderenrar <hi rend="italic">scripsi,</hi> uideremus <hi rend="italic">Vv</hi> </note>

<note type="footnote"> 20* </note> <lb/>
             
<pb n="308"/>
            unam mortis damnationem esse tibi, quia credere nolis, et <lb/>
            geminatam malum esse nobis. si reiecta nostra credulitate ad <lb/>
            interitum redire maluerimus. quomodo nos posse tuis praesumperas <lb/>
            ant falsis obsequiis quae magis. dum inliciunt. <lb/>
            interficiunt aut omnibus tormentorum crudelitatis generibus <lb n="5"/>
            dei caritate separari ? quis tantam sibi oblatam felicitatem <lb/>
            respuat nisi qui sit te infelicior. cum uideat confessione uocis <lb/>
            unius <hi rend="italic">Christianus sum</hi> aduersa succumbere, laeta prouenire.! <lb/>
            patefieri regna, aeterna parari imperia? dicis: <hi rend="italic">negate dei <lb/>
            filium, aut interficiet uos uirtus regni mei</hi>. quam melius est:<lb n="10"/>
            ab hoste Christi interfici quam a Christo! quam est optimum <lb/>
            a te antichristi amico mactari et a Christo uiuificari! quis <lb/>
            nolit particeps ac socius patriarcharum prophetarum apostolorum <lb/>
            martyrum cunctorumque iustorum inueniri quam Iudae. <lb/>
            cuius tu extitisti imitator? in carcere per Herodem compestilentem<lb n="15"/>
            tuum punitus est baptista Iohannes; Iacobum saeuitia <lb/>
            Herodis interfecit. in insulam relegatus apostolus Iohannes. <lb/>
            crucifixus est beatus Petrus, alligatus est beatus apostolus <lb/>
            Paulus. reclusus est carceribus. flagellatus est et saepe lapidatus, <lb/>
            interfectus est postremo. sed hi cuncti illa gratissime <lb n="20"/>
            sustinendo quod amici dei fuerint facti, qui aduertimus. et <lb/>
            ipsi crudeli manu tua mactari malumus quam tuae cedere <lb/>
            carnificinae. cur nos exosos habes, cur tanta saeuitia persequeris? <lb/>
            nempe quia nos Christianos fatemur; et illi beati <lb/>
            quorum fecimus mentionem pro unico sunt interfecti a contyrannis<lb n="25"/>
            tuis dei filio, cur se eius seruos dixerint. dicit ore <lb/>
            religiosi Dauid sanctus spiritus ex nostri persona populi: <hi rend="italic">si <lb/>
            obliti sumus nomen dei nostri et si expandimus manus nostras <lb/>
            ad deum alienum, nonne deus requirit ista ? ipse enim nouit <lb/>
            absconsa cordis; quoniam propter te mortificamur tota dic,</hi>

<note type="footnote"> 8 Cypr. app. III 46, 16 27 Ps. 43, 21—23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 crudelitate <hi rend="italic">V, em. v</hi> 4 quae <hi rend="italic">coni. Coleti,</hi> qui <hi rend="italic">Vv</hi> 5 crudelitafc <lb/>
            0 <lb/>
            generibus <hi rend="italic">ex</hi> crudelitatibus <hi rend="italic">corr. m. 1</hi> 9 parare 10 nos f fA, <lb/>
            <hi rend="italic">alt.)</hi> 11 obtimum 13 sotius 17 insula religatus 23 persequaeris <lb/>
            24 fateamur <hi rend="italic">v</hi> 27 spiritus sanctus <hi rend="italic">v</hi> 30 abscondita <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="309"/>
            <hi rend="italic">aestimati sumus ut oues occisionis;</hi> et tu Constantius Arrianae <lb/>
            idololatriae mancipatus interea imperator, <hi rend="italic">metuite,</hi> inquis, <lb/>
            <hi rend="italic">frendores recrudescentis in uestram necem insaniae meae et<lb/>
             estote mecum apostatae</hi>. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Haec audiens non uulneribus tuis mederi uis, sed <lb n="5"/>
            magis pergis caeco et inrationabili furere illorum instinctu, <lb/>
            qui insinuant se menti tuae et instigant nescium furore. hi <lb/>
            sunt spiritus, quibus tu, quod dei unicum filium neges, sacrificare <lb/>
            dinosceris, qui quia per se nocere nobis nihil possunt — <lb/>
            protegimur enim magnitudine dei — per te nos satellitem suum <lb n="10"/>
            persequuntur quos sibi inimicos esse infestissimos sentiunt <lb/>
            exercentque per te amatorem suum saeuitiam quam uiolentissime <lb/>
            possunt, existimantes interuentu tuo carnificis se nostram <lb/>
            uiolaturos fidem. doctrina cunctarum est sacrarum <lb/>
            scripturarum in dei filium credere primam et consummatam <lb n="15"/>
            esse iustitiam. hinc est quod te uicto quaestionario illi daemones <lb/>
            in te uincantur, quia uictoriam non nostrorum fragilium <lb/>
            nobis praestet corporum uirtus, sed illius clementia. ille <lb/>
            sufficit uires, ut inter omne tuae carnificinae instrumentum <lb/>
            duremus inmobiles, ut non doloribus uulnerum, non ictibus <lb n="20"/>
            quaestionum frangamur sed potius erigamur; hinc uerus est <lb/>
            dei cultus, in quo mentes colentium se ipsas deo inmaculatas <lb/>
            uictimas sistunt. et arbitraris dei esse cultorum quemquam <lb/>
            tam segnem ac stolidum, ut non illum ardor tanti cupidinis <lb/>
            excitet et non armet, non instiget, non stimulet, non denique <lb n="25"/>
            illis facibus amoris inflammet, quibus sunt sancti inflammati <lb/>
            prophetae apostoli ac martyres? quem, inquam, nostrorum <lb/>
            non inpingat animus inter manus tuas crudeles pro Christo <lb/>
            interfici ? quem ad martyrii gloriam et culmina non tantum <lb/>
             per haec quae tu ministras, sed etiam per crudeliora non <lb n="30"/>
            peruenire urgeat? quippe cum facile superentur tua supplicia,

<note type="footnote"> 2 idololatriam <hi rend="italic">F, em. v</hi> 6 fnrere <hi rend="italic">scripsi,</hi> furore <hi rend="italic">Vv</hi> 7 furere <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> hi sunt <hi rend="italic">scripsi,</hi> his <hi rend="italic">Vv,</hi> hi <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> 8 spiritus <lb/>
            sunt <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> furere his spiritibus <hi rend="italic">coni. Coleti distinctione cum <lb/>
            v sublata</hi> 12 uiolentissimae 16 quot 18 praestat <hi rend="italic">coni. Coleti <lb/>
            post</hi> clementia <hi rend="italic">distinxi</hi> 19 omnS 23 quequem 24 tantae <lb/>
            <hi rend="italic">exspectes quod Latinius inuexit</hi> 31 urgead </note> <lb/>
             
<pb n="310"/>
            si ipsorum suppliciorum ante oculos proponatur gloria. nec <lb/>
            enim id quod lacerat consideratur, ubi poenae merces tanta <lb/>
            praestetur. mercedibus incorruptibilibus tua, Constanti, tormenta <lb/>
            uincuntur et cruciatus obteritur, mors subigitur, quae <lb/>
            cum inferatur, magis uita reparatur. dolerent, imperator, uulnera <lb n="5"/>
            per te inflicta, si statim non dei amicos efficerent; ac <lb/>
            cum tunc uere uicturos nos praesumamus, si a te propter dei <lb/>
            plectamur filium, tunc nihil salutis amissuros, qui fieri potest <lb/>
            ut tuis inanibus cedamus frendoribus ? tuo nos potuisse <lb/>
            ac posse uigore subigi es arbitratus et credo adhuc frustra <lb n="10"/>
            arbitreris. quousque tandem abuteris dei patientia, Constanti? <lb/>
            quin immo hortor, haec pellens ex tenebrosis sensibus tuis <lb/>
            illas insulsa mens tua recipiat meditationes, quae te possint <lb/>
            in uiam statuere, quae ducant ad dei regnum. adprehende <lb/>
            amoeniter quod te ducat ad conuiuium Abrahae Isaac etIacob,<lb n="15"/>
            dei amicorum. tu qui ausus fueris homo totius iniustitiae <lb/>
            iustum te aestimare, omnibus te praeponens dei iudicio sanctae <lb/>
            ecclesiae constitutis episcopis fidemque sanctam quam semper <lb/>
            tenuit ac tenet ecclesia reprobans, fueris nisus blasphemiam <lb/>
            consacrilegi tui Arrii ore prolatam nunc per satellites tuos <lb n="20"/>
            nunc edicto tuo, nunc spiritibus inmundis referso ore tuo <lb/>
            praedicare, et uis te perfectum cultorem dei et omnia sancte <lb/>
            agentem uocitare, cum adhuc te neque crudelior neque detestabilior <lb/>
            neque in blasphemiis maior umquam quisquam <lb/>
            eorum regum qui tyranni nuncupantur fuisse reperiatur. quae <lb n="25"/>
            ita se habere in libro qui titulatur <hi rend="italic">de regibus apostaticis</hi> quia <lb/>
            iam aperui tuae inprudentiae, nunc illud te scire uolo, quia.I <lb/>
            nisi te mature conuerteris. nisi credideris, ut nos, unicum <lb/>
            filium dei semper cum patre regnasse et numquam <hi rend="italic">fuisse</hi> <lb/>
            patrem sine filio, unum etiam esse regnum patris et

<note rend="script" type="footnote"> 1 oculo 4 uincitur 6 ac] . At <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> 8 quei <hi rend="italic">Gd,</hi> <lb/>
            quin <hi rend="italic">Vv,</hi> quine <hi rend="italic">fort.; cf. p. 291, 31</hi> 11 arbitraris <hi rend="italic">exspectes</hi> <lb/>
            13 illa <hi rend="italic">v</hi> 14 ducunt <hi rend="italic">v</hi> 15 ameniter 21 referto <hi rend="italic">v</hi> 22 uis te <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> iuste <hi rend="italic">Vv,</hi> iure te <hi rend="italic">coni. Gall.</hi>. sanctae 28 athuc 24 biasphemis <lb/>
            <hi rend="italic">Vv, em. Gall</hi>. maior umquam <hi rend="italic">scripsi,</hi> maiorum quam <hi rend="italic">Vr,</hi> maior <lb/>
            quam <hi rend="italic">Gall</hi>. 25 repperiatur 27 illut </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="311"/>
            unicieius filii unamque deitatem possidere patrem et filium, in <lb/>
            aeternum te periturum, siquidem Arrius magister tuus creaturam <lb/>
            dixerit dei filium et tu eiusdem ad caelum extuleris <lb/>
            usque laudibus blasphemiam. nos te urgemus, rogamus, inpellimus <lb/>
            deo fieri amantissimum, et tu te iniuriam pati a nobis <lb n="5"/>
            quereris. sic inanem dignitatis tuae tueris censuram, tamquam <lb/>
            haec sit te a perpetuis ereptura cruciatibus; erigis super <lb/>
            domini sacerdotes superbum caput, non aduertens scriptum: <lb/>
            <hi rend="italic">omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur <lb/>
            </hi>. apostolus, <hi rend="italic">qui cum in forma dei esset,</hi> dicit de unico <lb n="10"/>
            quem in nos persequeris dei filio, <hi rend="italic">non est rapinam arbitratus<lb/>
             esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam <lb/>
            serui accipiens, in habitu inuentus ut homo; humiliauit se <lb/>
            usque ad mortem, mortem autem crucis</hi>. ille qui in forma <lb/>
            patris semper et fuit et est et futurus est, quippe uerus filius, <lb n="15"/>
            quippe inmutabilis et inconuertibilis, quia deus sit totum potens <lb/>
            filius omnipotentis, propter nostram tamen salutem sese <lb/>
            humiliare dignatus est, ut nos iacentes atque depressos erectos <lb/>
            exaltatosque efficeret; quae eius sancta humilitas te canem <lb/>
            rabidum fecerit latrare contra eius diuinam maiestatem, sola <lb n="20"/>
            uidens de sacris scripturis quae propter susceptam humilitatem <lb/>
            scripta sunt, praeteriens ea quae aeternam narrent eius <lb/>
            diuinitatem.\'
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quid ad haec respondes, Constanti, cui crebro sunt <lb/>
            adclamantes Arrianae dogmatis tuae episcopi episcopum te esse <lb n="25"/>
            episcoporum, morientes propter deum unicum filium credis <lb/>
            an non credis regnum possessuros caelorum? si credis, cur <lb/>
            ad eius aeternitatem nos inpellis negandam? cur non desinis <lb/>
            persequendo, non quiescis credentes in eum? cur nobis es <lb/>
             semper inquietus et semper infestus, praebens te

<note type="footnote"> 9 Luc. 14, 11 10 Phil. 2, 6—8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 6 quaereris 8 aput (° 1n. <hi rend="italic">alt.)</hi> aduertans <hi rend="italic">m. 1</hi> scribtumad <lb/>
            <lb/>
            17 nostra 21 gr V, praeter <hi rend="italic">v</hi> 22 scribta 24 haec respondis <lb/>
            25 arriani dogmatis tui <hi rend="italic">v</hi> 29 ñ quiescis <hi rend="italic">V (scil</hi>. persequendo), nos <lb/>
            qui sumus <hi rend="italic">v</hi> 30 semper inquietus <hi rend="italic">V,</hi> perinquietus <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="312"/>
            persecutorem uiolentum, sub pacis uero titulo hostem subdolum? doleo I <lb/>
            quod tanta tibimet adquisieris mala; lugeo te quod sis omni <lb/>
            ex parte positus sine spe uitae aeternae. ceterum licet tu <lb/>
            non gladiis tantum scindas nosmet, sed et dentibus tuis sis <lb/>
            mandens, tamen tuam rabiem quod a deo protecti superaturi<lb n="5"/>
            sumus certum tene, nec in eo nos despicere digneris. <lb/>
            quod uideas corpora nostra fragilia; quod est enim potissimum, <lb/>
            sapientia erecti ac muniti ualemus, habentes ornatus <lb/>
            ac munimenta in cordibus ac sensibus nostris. unde nunc nos <lb/>
            ornatos uidemus? unde munitos ac tutos esse sentimus? unde<lb n="10"/>
            nos sapientes cognoscimus? nisi quia et blasphemiam tuam <lb/>
            uitemus et mortalia corpora nostra tuo ensi gratanter propter <lb/>
            dei filium tradamus, scientes quod, cum terrenum nostrum <lb/>
            domicilium interficere ualueris, caeleste quod habeamus quia <lb/>
            interficere non possis. idcirco etenim bona nobis malaque <lb n="15"/>
            proposita esse nouimus, ut uis omnis prudentiae nostrae in <lb/>
            discernendis bonis malisque uersaretur. quid stultius nisi te <lb/>
            metuere, deum negare? quid sapientius quam nefandum tuum <lb/>
            calcare caput et deo propter hoc placere factum? hinc est <lb/>
            quod perspicis omnibus nostris uiribus nos stare paratos in<lb n="20"/>
            agone iustitiae, fide integra, uirtute deuota, mente incorrupta <lb/>
            ad aciem stare quae per te indicta est, dei uiui milites interritos. <lb/>
            fortiter etiam portatur a nobis scutum fidei, unde <lb/>
            et protegente deo quidquid manibus tuis diabolus iaculatur <lb/>
            extinguitur, quia calciati sunt nostri euangelico magisterio et <lb n="25"/>
            armati pedes calcari(bu)s. tu licet sis augustus, sed in te obteritur <lb/>
            rugiens in nostram insontium necem serpens, siquidem <lb/>
            mordere et subplantare per te carnificem suum non praeualeat; <lb/>
            premi etenim nos per te uult deus, non utique ad hoc. <lb/>
            ut fidem iterque deseramus patriarcharum apostolorum ac <lb n="30"/>
            martyrum, sed ut coacti a te unicum negare filium dei mortem <lb/>
            etiam subire non recusemus. non sumus ut tu adeo stulti

<note rend="script" type="footnote"> n <lb/>
            3 spae 4 scidas 6 dispicere 8 sapientia erecti <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            sapientiae recti <hi rend="italic">Vv</hi> 11 rapientes 12 uitem 15 non <hi rend="italic">s. l</hi>. tll. <lb/>
            <hi rend="italic">alt</hi>. 17 quod te metuere, deum <hi rend="italic">scripsi,</hi> temet uere deum Vv <lb/>
            22 dei uiui <hi rend="italic">V,</hi> diuini <hi rend="italic">v</hi> 26 calcaris sed <hi rend="italic">scripsi,</hi> et <hi rend="italic">Vv,</hi> tamen <lb/>
            <hi rend="italic">Gallandius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="313"/>
            ac peruersi, ut malimus salutaria excutere, mortalia uero <lb/>
            suscipere; non sumus praesidium caelestis medicinae fugientes. <lb/>
            prospicimus, quod enim licet ferro medicus secet, cauterio <lb/>
            urat, sinapis incendio ad omnem dolorem aegrum deducat, <lb/>
             tamen nec secari inuri exedi morderique esse inimicum; <lb n="5"/>
            quippe quod idcirco bonum sit, quia dolores inutiles auferat <lb/>
            per adhibitos salutis causa dolores. uult nos deus mortem <lb/>
            morte dissoluere, tormentis temporariis aeterna cruciamenta <lb/>
            discutere, supplicia futura perpetua tuis suppliciis euacuare; <lb/>
             hi uidelicet qui, cum uitam abstuleris a nobis, praesumamus <lb n="10"/>
            magis posse conferri et quidem propter temporariam aeternam, <lb/>
            propter fragilem et caducam incorruptibilem perpetuam. <lb/>
            non sufficere tibi censes confitentes se Christianos tantum <lb/>
            gladio esse plectendos, nisi. omnia genera suppliciorum eorum <lb/>
             inflixeris corporibus. nihil interest quo genere mortis nos <lb n="15"/>
            punire digneris, dum per haec ad uitam perfruendam admittamur <lb/>
            aeternam, dum per haec tua mortificetur rabies, nos <lb/>
            contra uiuificemur. si enim miserum putas, quod malim quouis <lb/>
            crudeli subplicio pro dei interfici filio, ut omittam aeternam <lb/>
            beatorum martyrum gloriam, quocumque genere esse <lb n="20"/>
            moriendum scio. dabo denique tibi multos qui in lectulis <lb/>
            crudelius pereant, quos interior aliqua suppuratio inflauit et <lb/>
            neruorum secum luctantium dolor contraxit. interest ex qua <lb/>
            causa, non ex quo pendeam stipite. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quid dicis, rex stultissime? inique in ista supplicia, <lb n="25"/>
            in huiusmodi poenam mittor a te an iuste? si inique, tua <lb/>
            figentis erit crux, non mea quem fixeris; si iuste, culpa me <lb/>
            criminis mei, non poena tua torquere incipiet. ceterum quantum <lb/>
            ad exitum nihil interest, clauo per te an lancea moriar, <lb/>
             restrictis post terga manibus an porrectis sparsisque, utrum <lb n="30"/>
            pronum incuruum an rectum et editum, nihil refert utrum <lb/>
            quiescentem me in lectulo occidas an ceruicem mihi stanti

<note type="footnote"> 3 cf. Tertull. adu. Gnost. scorp. c. 5 (II 154 Migne) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 seccari 9 tiis (u <hi rend="italic">m. alt.)</hi> 18 quot 23 dolor <hi rend="italic">scripsi,</hi> dolore <lb/>
            <hi rend="italic">Vv</hi> 26 <hi rend="italic">et</hi> 27 iustae 27 me] mea me <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="314"/>
            incidas gladio an securi caput auferas, ad palum me an ad <lb/>
            crucem alliges, igne torreas an uiuum humo condas, saxo <lb/>
            praecipites an in maria mergas, labandagine magnis uiribus <lb/>
            conatus uno uastissimo ictu longe a me meum caput excutias <lb/>
            an omni subtilitate subtiliore sagitta diutissime figens in meo <lb n="5"/>
            corpore ludas, centum milia licet formas poenarum crudelitas <lb/>
            tua faciat, ex his omnibus ad me sola per istam morteminlatam <lb/>
            a te perueniet inmortalitas. non possum nisi gaudere <lb/>
            cum talia ingesseris, quandoquidem per haec supplicia sciens <lb/>
            sim quod possit omne finiri supplicium. nam et illa quae<lb n="10"/>
            extrinsecus sunt et accidere posse per tuam saeuitiam arbitror, <lb/>
            nihil iudico ad me pertinere, alitesne an canes meum <lb/>
            corpus lanient, haereant corpori meo, ferae luminibus illis <lb/>
            crudelibus te spectante adsiliant, iacens humi unguibus dentibus <lb/>
            ad ossa usque redigar, cum post haec omnia deo saluus sim. <lb n="15"/>
            cum enim corpus meum talibus ac (tan)tis ferinae inmanitatis <lb/>
            tuae uiribus consumpseris, reficiet atque reparabit rerum con. <lb/>
            ditor et quidem ex corrupto in aeternam incorruptibilitatem. <lb/>
            tibi uero iniustissimo persecutori nostro uenturum sine fine <lb/>
            supplicium scire debes nec te putes inpune laturum qui nomen <lb n="20"/>
            unici dei filii uestigiis tuis subiciendum censueris impie nefarieque <lb/>
            calcandum. beati apostoli uox est: <hi rend="italic">quod non stiti <lb/>
            condignae passiones huius temporis ad superuenturam golriam</hi>. <lb/>
            quam uidelicet sumus possessuri, si per te interfici quam negare <lb/>
            dei elegerimus filium. quae reuelatio ac claritas cum <lb n="25"/>
            super omnes nos credentes fulserit, famuli eius futuri beati <lb/>
            semper in eius collocati regno; tu contra, si durandum censueris <lb/>
            in tua perfidia, futurus in tenebris exterioribus, desertor

<note type="footnote"> 22 Rom. 8, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 ad <hi rend="italic">V,</hi> an ad <hi rend="italic">v</hi> 3 labandagine] a pendigine <hi rend="italic">coni. Cangius</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">gloss</hi>. 5 subtiliore <hi rend="italic">scripsi,</hi> subtiliora (a <hi rend="italic">exp. m. alt.) V,</hi> subtilior P <lb/>
            11 extrinsaecus per tuam] perpetuam v 12 aliterne 13 fere <lb/>
            14 spectante <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> expectante <hi rend="italic">Vv</hi> adsiliant <hi rend="italic">scripsi,</hi> ansiliaiit <lb/>
            <hi rend="italic">V,</hi> insiliant <hi rend="italic">v</hi> 16 ac tantis <hi rend="italic">scripsi,</hi> actis <hi rend="italic">Vv</hi> 20 latur\' 21 De. <lb/>
            fariaeque 23 condigne 25 eligerimus 26 futuri] sumus <hi rend="italic">add. Cokii</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="315"/>
            quippe militiae atque expugnator ueritatis, uoluntatem qui <lb/>
            feceris diaboli, unde necesse sit te, nisi temet ab eius extraxeris <lb/>
            laqueis, cum ipso inexstinguibili igne torqueri, sicut <lb/>
            scriptum est. haec dicimus non quidquam ex nobis; de uobis <lb/>
            enim praeuaricatoribus, de uobis blasphemis unicum dei filium <lb n="5"/>
            uerum illum esse filium negantibus et de omnibus in eum <lb/>
            credere detrectantibus legimus apud sanctissimum prophetam <lb/>
            positum: <hi rend="italic">uermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur<lb/>
             </hi>. futurus semper tu, si in hac manseris amentia, <lb/>
             in inextricabiles tenebras. ut enim qui dei confitemur filium <lb n="10"/>
            inmortalitatis consecuti praemia perenni luce potiemur, sic te <lb/>
            eius negatorem necesse est ad occasum et tenebras deferri <lb/>
            aeternas; deduceris illam quam tenes uiam, non, ut Arriani <lb/>
            tibi mentiuntur, ad caelum, sed ad (in)uisam mundi arcem, <lb/>
            ad laeua malorum et ad impia tartara; est enim refugae illius <lb n="15"/>
            cuius omnem uoluntatem tu satellis illius implere repereris, <lb/>
            est, inquam, illius serpentis qui te ab itinere uertit caelesti <lb/>
            ad hanc tenendam iniustitiae uiam. haec est illa lata et spatiosa <lb/>
            quam narrat dominus in Euangelio dicens: <hi rend="italic">quam lata et <lb/>
            spatiosa est uia quae ducit ad interitum</hi>. si itaque tibi consulere <lb n="20"/>
            nolueris, te esse inter illos dubitari non potest quos <lb/>
            beatus \'Iohannes percutit dicens: <hi rend="italic">iam autem securis ad radicem <lb/>
            arborum posita est;. si quis non fecerit bonum fructum, <lb/>
            excidetur et in ignem mittetur</hi>. tu ergo et omnes conparticipes <lb/>
            tui, quoniam estis amarissimae arbores fructus portantes mortis <lb n="25"/>
            quippe peccantes in deum, nisi ad caeleste feceritis iter transitum, <lb/>
            excidemini et praecipitati uenietis dicto citius in altitudinem <lb/>
            profundam, unde uisurus sine dubio tu eos quos nunc <lb/>
            iniuste persequeris, ut tunc ille uidit diues Lazarum in sinu

<note type="footnote"> 8 Es. 66, 24 19 Matth. 7, 13 22 Luc. 3, 9 </note>

<note type="footnote"> 4 nequaquam <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> 6 illum s. <hi rend="italic">l</hi>. 8 moriuntur <lb/>
            13 deducique per <hi rend="italic">coni. Lat.,</hi> deduceris enim per <hi rend="italic">Gall</hi>. 14 inuisam <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Gallandius,</hi> uisa <hi rend="italic">V,</hi> uisam <hi rend="italic">v</hi> arcem] partem <hi rend="italic">fort</hi>. 15 laeuam <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> refuge 16 satelles <hi rend="italic">v</hi> reppereris 26 coelestae 27 et <hi rend="italic">coni. <lb/>
            Lat.,</hi> ut <hi rend="italic">Vv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="316"/>
            Abrahae Isaac et Iacob amicorum dei et omnium prophetarum <lb/>
            apostolorum ac martyrum. non eris, Constanti, illa euasurus <lb/>
            supplicia, nisi primo in loco unicum dei filium uerum esse <lb/>
            dei filium credideris, deinde, ut crebro dictum est, quod semper <lb/>
            cum patre regnauerit ac sit regnans, hoc est sine initio ac <lb n="5"/>
            fine confessus fueris atque te ad catholicam ecclesiam de <lb/>
            nefando Arrianorum coetu transtuleris, de morte scilicet ad <lb/>
            uitam, et confessus fueris ut nos confitemur catholici patrem <lb/>
            et filium et spiritum sanctum perfectam esse trinitatem et <lb/>
            unam habere deitatem. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Sic odis Christianos et omnibus persequeris modis. <lb/>
            tamquam possit maliuolentia tua eos uincere qui durum asperumque <lb/>
            iter ingressi, contemptui licet derisui odioque apud <lb/>
            te sint, tamen in omni uita praesenti pauperes humiles ignobiles <lb/>
            subiecti iniuriis tuis esse uelint, credentes omnia quae<lb n="15"/>
            amara esse noscuntur propter deum perferentes se uenturos <lb/>
            ad eximia praemia illa quae apostolus narrat consequenda <lb/>
            illa quae <hi rend="italic">nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in m <lb/>
            hominis ascendit, quae praeparauit dominus diligentibus St</hi>.\' <lb/>
            igitur, quia illa diligentibus se repraesentabit deus, diligentes<lb n="20"/>
            deum cum tibi displicemus, cum plectimur a te, deo nos <lb/>
            placere praesumimus. neque enim potest aliquam auctoritatem i <lb/>
            habere tua funesta sententia ad nos in aeternum puniendos. <lb/>
            cum qui damnas damnandus sis et quidem ad hoc, ut tu perpetuas <lb/>
            luas poenas. ceterum nos quos torques lanias interficis<lb n="25"/>
            aeterna suscipient gaudia, ingens habebit et inmensa <lb/>
            felicitas perpetuaque accipiet beatitudo. nobis igitur scias <lb/>
            magis datam diuinitus potestatem, ut te, dum damnare nos I <lb/>
            putas, damnemus, dum punire nos posse praesumis, te Constantium <lb/>
            sacrilegum puniamus, siquidem ille quem negas dare<lb n="30"/>
            nobis episcopis suis fuit dignatus auctoritatem, ut quae ligauerimus <lb/>
            in terris sint ligata et in caelis. sustinemus propter <lb/>
            deum temporalia mala, ut possimus consequi aeterna bona: .

<note type="footnote">18 I Cor. 2, 9 </note>

<note type="footnote"> 13 aput 28 poniendos 25 torqaes <hi rend="italic">scripsi,</hi> torquens <hi rend="italic">Vt</hi> <lb/>
            31 quaecumque <hi rend="italic">v</hi> 82 legata </note> <lb/>
             
<pb n="317"/>
            fugimus temporalia quae a te ueluti bona offeruntur nobis, <lb/>
            propterea quod illa bona tua aeterna mala subsequantur. idcirco <lb/>
            praesentia quae putas nobis nocibilia delegimus sustinere, <lb/>
            ut, inlustris confessio dum perseuerat in nobis, aeterna et <lb/>
            inmortalia consequi mereamur bona, sicut et tu cum eis, qui <lb n="5"/>
            te metuentes uoluntati tuae inueniuntur paruisse et mandata <lb/>
            deseruisse dei, quoniam quidem praesentia magis bona fuerint <lb/>
            eligere dignati et futura contemnere, inmortalia sis incasurus <lb/>
            mala. <hi rend="italic">desiderabilia</hi> enim <hi rend="italic">super aurum et lapidem pretiosum <lb/>
            multum et dulciora super mel et fauum. etenim seruus tuus<lb n="10"/>
             custodit ea, in custodiendo illa retributio multa</hi>. nouimus hanc <lb/>
            uitam quam magnopere auferre laboras esse breuissimam; <lb/>
            nouimus et bona istius uitae et mala esse breuia, illius uero <lb/>
            uitae aeternae bona quae consequi sumus desiderantes quod <lb/>
            sempiterna sint; nouimus enim quod pro bonis his breuibus <lb n="15"/>
            quibus tu delectaris ac frueris mala sint aeterna successura <lb/>
            tibi et nobis Christianis, quos despicis quosque omnibus uirtutibus <lb/>
            imperii tui laniando non desistis, quod sint pro his <lb/>
            malis breuibus bona aeterna successura. haec ita se habere <lb/>
            legisti in CXXV psalmo: <hi rend="italic">magnificauit dominus facere cum<lb n="20"/>
             illis,</hi> et infra: <hi rend="italic">qui seminant in lacrimis in gaudio metent. <lb/>
            euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; uenientes autem <lb/>
            uenient in exultatione portantes manipulos suos,</hi> et in CXXVIII: <lb/>
            <hi rend="italic">beati omnes qui timent dominum, qui ambulant in uiis eius. <lb/>
            labores fructuum tuorum manducabis; beatus es et bene tibi <lb n="25"/>
            erit</hi>. erit profecto in aeternum bene eis qui non negauerunt <lb/>
            dei filium, qui labore sanctae confessionis suae potientur; <lb/>
            contra tibi, si in hac amentia qua uiuis nunc semper censueris <lb/>
            manendum, erit male perpetuo, illa percipiens quae <lb/>
             nunc percipit Scarioth ludas. tunc te uisuri nos supplicem,

<note type="footnote"> 9 Ps. 18, 11. 12 20 Ps. 125, 2 21 ib. 125, 5. 6 24 ib-. <lb/>
            127, 1. 2 </note>

<note type="footnote"> 7 desuruisse 12 laboras (a <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m. 1)</hi> 15 sit nouilllmus <lb/>
            16 sint <hi rend="italic">coni. Latinius, lllin V,</hi> in <hi rend="italic">v, om. Tilius in notis</hi> 18 desisti <lb/>
            23 potantes 28 ac <hi rend="italic">m. 1</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="318"/>
            et tamen omnis lamentatio paenitentiae tuae futura inefficai. <lb/>
            quoniam quidem hic aut adquiratur uita perpetua aut mors. <lb/>
            haec semper uoluere corde nostro, haec diebus ac noctibus <lb/>
            cogitare scire te uolumus, tua supplicia perpetua et praemia <lb/>
            ac merita dei seruorum aeterna, quid neganti tibi persecutori<lb n="5"/>
            nominis sui comminetur ad poenam, quid autem e contrario <lb/>
            confitentibus polliceatur ad gloriam sempiternam.

<note rend="script" type="footnote">8 de nos <hi rend="italic">V,</hi> corda nostra <hi rend="italic">coni. Coleti (sine causa, supplendum Mia</hi> <lb/>
            n-nos) <lb/>
            5 negan EXPUCIT MOKIUITOU PRO DI FILIO </note>
</p></div></div></body></text></TEI>