Deserens apostolicam fidem, conuersus ad fabulas. ut cancer ita sermo tuus quod serpere possit, cum praedixerit ore apostoli spiritus sanctus, catholicos dicis erraticos et paulo post ipsam quam catholicam dicebas quamque nos suscipere cogebas dicis esse blasphemiam. item post paululum quam nunc adstruxeras apud Antiochenos contra Adoxium faciens fuisse blasphemiam, ipsam iterum nunc firmas catholicam: unde et Adoxium Constantinopoli esse censueris, quod enim ipsum probaueris catholicum. scias itaque ex hoc ipso quantum intersit inter uerum atque falsum, quando ipse cum sis. ut tibi uidetur, peritus habeasque dictatorum designatum numerum, tamen persuadere nulli nisi eis qui carnificinam tuam I timuerunt te potuisse aduertamus; nos uero, quibus ad loquen,I dum natura sufficit, alieni ab omni scientia ethnicalium litterarum, ad omnem destruendam haeresem ualemus, quia res ipsa et ueritas loquantur. tu ac tui adiutores litterarum ethnicalium plenam auxistis artem; nos sumus tantum sacra? scientes litteras. noster sermo est communis, contra uester politus ornatus, qui etiam dici mereatur disertus; et tamen: suadere dulcis per artem quaesitus sermo uester nulli potest! , Christianorum nisi ei qui non sit, sed tantum dicatur, ut tu. II qui cum sis lupus, unus esse de ouibus ab insciis iudiceris.I quis tam excors est nisi ut tu qui omnem hauseris amentiam? quis est dei famulorum qui nolit deuotionis obsequio morte 2 n Tim. 4, 3—5 8 cf. H Tim. 2, 17 8 carcer 10 nos om . v 12 tunc coni. GaHandtus aput adoxum 14 adoxam 15 itaque V, utique v 20 ethnicalium scripsi, et hinc aliQ V, et hinc alieni,,; cf. Tertull. de spect . 5 de inatramentis ethnicalium litterarum 22 ac aeritas loquitur 23 ethnicalium scripsi, et hinc aliam Vv sacra. 29 ut tu qai «cry. w, , ut qui tu Vv, qui ut tu Coleti honestari ? quis est qui cruorem sanguinis sui pro Christo non sit desiderans fundere, cum huiusmodi mors integriorem faciat uitam, aeternam inueniat gloriam? stamus, ut aduertis, uirtute dei protecti, praeceptis euangelii calciati, fixo inmobili gradu, ne possint per te praecipiti labe rapi uestigia. stamus scutum fidei tenentes, ut in totum non possint per te iacta fumantia hostis concrescere iacula, quippe quae semper in te repercutiantur. munita sunt nostra capita casside salutis, est in ore uerbum domini, ut hostis in te conlocatus gladio elidatur spiritali, sternatur pariterque dissipetur. esse aduertes sanctam fidem quam nos abicere cogebas animae nostrae clipeum et fortem et inpenetrabilem et contextam loricam, quam nulla diaboli possint tela per te perforare inlata. tantam perseuerantiam cernens Christianorum, defendendum est, inquis, et a me semel susceptum Arrianum dogma; dicis talia honesta uoluntate errans. sentis enim nihil esse in rebus humanis religione praestantius eamque summa ui oportere defendi; defendis gladio, at nos defendendam nouimus religionem non occidendo, sed moriendo pro deo uniuersaque mala haec quae tu ingeris sustinendo. tali genere defendentes religionem quae tua crudelitas poterit uincere? si enim quilibet militum tuorum in hac fragili imperii tui militia tibi mortali mortalis fidem seruauerit in aliquo egregio facinore, et acceptior fit et carior; si perierit apud te inanem hominem, summam consequitur gloriam, quod pro te duce suo morte occubuerit. quanto magis deo aeterno imperatori fides est seruanda a nobis eius clementiae militibus. cum haec nos agere susceptum cogat officium deuotionis, tu, quia caecus sis Christum uerum . deum ueri dei filium esse non credendo, quia sis simpliciter infelix, quod aeternae mortis tenebras minime euaseris, uolueras et nos redire ad ueterem caecitatem, ut tam non simpliciter, sed detestabiliter cum lumine uideremur amisisse prudentiam. nam et cum cognoscamus 2 Cypr. app. IH 30, 19 3 cf. Cypr. ep. II 664, 16 sq. 4 inmobiles v 12 inpaenetrabilem 13 paer 14 defendenda (cf. p. 148, 20) 16 nihi 21 ac 24 aput 26 clementiae eius v y y 28 dfli nerom 30 ue*terem (r eras.) 31 tam] iam coni. Latinius, tamen fort . 32 uiderenrar scripsi, uideremus Vv 20* unam mortis damnationem esse tibi, quia credere nolis, et geminatam malum esse nobis. si reiecta nostra credulitate ad interitum redire maluerimus. quomodo nos posse tuis praesumperas ant falsis obsequiis quae magis. dum inliciunt. interficiunt aut omnibus tormentorum crudelitatis generibus dei caritate separari ? quis tantam sibi oblatam felicitatem respuat nisi qui sit te infelicior. cum uideat confessione uocis unius Christianus sum aduersa succumbere, laeta prouenire.! patefieri regna, aeterna parari imperia? dicis: negate dei filium, aut interficiet uos uirtus regni mei . quam melius est: ab hoste Christi interfici quam a Christo! quam est optimum a te antichristi amico mactari et a Christo uiuificari! quis nolit particeps ac socius patriarcharum prophetarum apostolorum martyrum cunctorumque iustorum inueniri quam Iudae. cuius tu extitisti imitator? in carcere per Herodem compestilentem tuum punitus est baptista Iohannes; Iacobum saeuitia Herodis interfecit. in insulam relegatus apostolus Iohannes. crucifixus est beatus Petrus, alligatus est beatus apostolus Paulus. reclusus est carceribus. flagellatus est et saepe lapidatus, interfectus est postremo. sed hi cuncti illa gratissime sustinendo quod amici dei fuerint facti, qui aduertimus. et ipsi crudeli manu tua mactari malumus quam tuae cedere carnificinae. cur nos exosos habes, cur tanta saeuitia persequeris? nempe quia nos Christianos fatemur; et illi beati quorum fecimus mentionem pro unico sunt interfecti a contyrannis tuis dei filio, cur se eius seruos dixerint. dicit ore religiosi Dauid sanctus spiritus ex nostri persona populi: si obliti sumus nomen dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum, nonne deus requirit ista ? ipse enim nouit absconsa cordis; quoniam propter te mortificamur tota dic, 8 Cypr. app. III 46, 16 27 Ps. 43, 21—23 2 crudelitate V, em. v 4 quae coni. Coleti, qui Vv 5 crudelitafc 0 generibus ex crudelitatibus corr. m. 1 9 parare 10 nos f fA, alt.) 11 obtimum 13 sotius 17 insula religatus 23 persequaeris 24 fateamur v 27 spiritus sanctus v 30 abscondita v aestimati sumus ut oues occisionis; et tu Constantius Arrianae idololatriae mancipatus interea imperator, metuite, inquis, frendores recrudescentis in uestram necem insaniae meae et estote mecum apostatae . Haec audiens non uulneribus tuis mederi uis, sed magis pergis caeco et inrationabili furere illorum instinctu, qui insinuant se menti tuae et instigant nescium furore. hi sunt spiritus, quibus tu, quod dei unicum filium neges, sacrificare dinosceris, qui quia per se nocere nobis nihil possunt — protegimur enim magnitudine dei — per te nos satellitem suum persequuntur quos sibi inimicos esse infestissimos sentiunt exercentque per te amatorem suum saeuitiam quam uiolentissime possunt, existimantes interuentu tuo carnificis se nostram uiolaturos fidem. doctrina cunctarum est sacrarum scripturarum in dei filium credere primam et consummatam esse iustitiam. hinc est quod te uicto quaestionario illi daemones in te uincantur, quia uictoriam non nostrorum fragilium nobis praestet corporum uirtus, sed illius clementia. ille sufficit uires, ut inter omne tuae carnificinae instrumentum duremus inmobiles, ut non doloribus uulnerum, non ictibus quaestionum frangamur sed potius erigamur; hinc uerus est dei cultus, in quo mentes colentium se ipsas deo inmaculatas uictimas sistunt. et arbitraris dei esse cultorum quemquam tam segnem ac stolidum, ut non illum ardor tanti cupidinis excitet et non armet, non instiget, non stimulet, non denique illis facibus amoris inflammet, quibus sunt sancti inflammati prophetae apostoli ac martyres? quem, inquam, nostrorum non inpingat animus inter manus tuas crudeles pro Christo interfici ? quem ad martyrii gloriam et culmina non tantum per haec quae tu ministras, sed etiam per crudeliora non peruenire urgeat? quippe cum facile superentur tua supplicia, 2 idololatriam F, em. v 6 fnrere scripsi, furore Vv 7 furere coni. Latinius hi sunt scripsi, his Vv, hi coni. Latinius 8 spiritus sunt coni. Latinius furere his spiritibus coni. Coleti distinctione cum v sublata 12 uiolentissimae 16 quot 18 praestat coni. Coleti post clementia distinxi 19 omnS 23 quequem 24 tantae exspectes quod Latinius inuexit 31 urgead si ipsorum suppliciorum ante oculos proponatur gloria. nec enim id quod lacerat consideratur, ubi poenae merces tanta praestetur. mercedibus incorruptibilibus tua, Constanti, tormenta uincuntur et cruciatus obteritur, mors subigitur, quae cum inferatur, magis uita reparatur. dolerent, imperator, uulnera per te inflicta, si statim non dei amicos efficerent; ac cum tunc uere uicturos nos praesumamus, si a te propter dei plectamur filium, tunc nihil salutis amissuros, qui fieri potest ut tuis inanibus cedamus frendoribus ? tuo nos potuisse ac posse uigore subigi es arbitratus et credo adhuc frustra arbitreris. quousque tandem abuteris dei patientia, Constanti? quin immo hortor, haec pellens ex tenebrosis sensibus tuis illas insulsa mens tua recipiat meditationes, quae te possint in uiam statuere, quae ducant ad dei regnum. adprehende amoeniter quod te ducat ad conuiuium Abrahae Isaac etIacob, dei amicorum. tu qui ausus fueris homo totius iniustitiae iustum te aestimare, omnibus te praeponens dei iudicio sanctae ecclesiae constitutis episcopis fidemque sanctam quam semper tenuit ac tenet ecclesia reprobans, fueris nisus blasphemiam consacrilegi tui Arrii ore prolatam nunc per satellites tuos nunc edicto tuo, nunc spiritibus inmundis referso ore tuo praedicare, et uis te perfectum cultorem dei et omnia sancte agentem uocitare, cum adhuc te neque crudelior neque detestabilior neque in blasphemiis maior umquam quisquam eorum regum qui tyranni nuncupantur fuisse reperiatur. quae ita se habere in libro qui titulatur de regibus apostaticis quia iam aperui tuae inprudentiae, nunc illud te scire uolo, quia.I nisi te mature conuerteris. nisi credideris, ut nos, unicum filium dei semper cum patre regnasse et numquam fuisse patrem sine filio, unum etiam esse regnum patris et 1 oculo 4 uincitur 6 ac] . At coni. Latinius 8 quei Gd, quin Vv, quine fort.; cf. p. 291, 31 11 arbitraris exspectes 13 illa v 14 ducunt v 15 ameniter 21 referto v 22 uis te scripsi, iuste Vv, iure te coni. Gall. . sanctae 28 athuc 24 biasphemis Vv, em. Gall . maior umquam scripsi, maiorum quam Vr, maior quam Gall . 25 repperiatur 27 illut unicieius filii unamque deitatem possidere patrem et filium, in aeternum te periturum, siquidem Arrius magister tuus creaturam dixerit dei filium et tu eiusdem ad caelum extuleris usque laudibus blasphemiam. nos te urgemus, rogamus, inpellimus deo fieri amantissimum, et tu te iniuriam pati a nobis quereris. sic inanem dignitatis tuae tueris censuram, tamquam haec sit te a perpetuis ereptura cruciatibus; erigis super domini sacerdotes superbum caput, non aduertens scriptum: omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur . apostolus, qui cum in forma dei esset, dicit de unico quem in nos persequeris dei filio, non est rapinam arbitratus esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in habitu inuentus ut homo; humiliauit se usque ad mortem, mortem autem crucis . ille qui in forma patris semper et fuit et est et futurus est, quippe uerus filius, quippe inmutabilis et inconuertibilis, quia deus sit totum potens filius omnipotentis, propter nostram tamen salutem sese humiliare dignatus est, ut nos iacentes atque depressos erectos exaltatosque efficeret; quae eius sancta humilitas te canem rabidum fecerit latrare contra eius diuinam maiestatem, sola uidens de sacris scripturis quae propter susceptam humilitatem scripta sunt, praeteriens ea quae aeternam narrent eius diuinitatem.\' Quid ad haec respondes, Constanti, cui crebro sunt adclamantes Arrianae dogmatis tuae episcopi episcopum te esse episcoporum, morientes propter deum unicum filium credis an non credis regnum possessuros caelorum? si credis, cur ad eius aeternitatem nos inpellis negandam? cur non desinis persequendo, non quiescis credentes in eum? cur nobis es semper inquietus et semper infestus, praebens te 9 Luc. 14, 11 10 Phil. 2, 6—8 6 quaereris 8 aput (° 1n. alt.) aduertans m. 1 scribtumad 17 nostra 21 gr V, praeter v 22 scribta 24 haec respondis 25 arriani dogmatis tui v 29 ñ quiescis V (scil . persequendo), nos qui sumus v 30 semper inquietus V, perinquietus v persecutorem uiolentum, sub pacis uero titulo hostem subdolum? doleo I quod tanta tibimet adquisieris mala; lugeo te quod sis omni ex parte positus sine spe uitae aeternae. ceterum licet tu non gladiis tantum scindas nosmet, sed et dentibus tuis sis mandens, tamen tuam rabiem quod a deo protecti superaturi sumus certum tene, nec in eo nos despicere digneris. quod uideas corpora nostra fragilia; quod est enim potissimum, sapientia erecti ac muniti ualemus, habentes ornatus ac munimenta in cordibus ac sensibus nostris. unde nunc nos ornatos uidemus? unde munitos ac tutos esse sentimus? unde nos sapientes cognoscimus? nisi quia et blasphemiam tuam uitemus et mortalia corpora nostra tuo ensi gratanter propter dei filium tradamus, scientes quod, cum terrenum nostrum domicilium interficere ualueris, caeleste quod habeamus quia interficere non possis. idcirco etenim bona nobis malaque proposita esse nouimus, ut uis omnis prudentiae nostrae in discernendis bonis malisque uersaretur. quid stultius nisi te metuere, deum negare? quid sapientius quam nefandum tuum calcare caput et deo propter hoc placere factum? hinc est quod perspicis omnibus nostris uiribus nos stare paratos in agone iustitiae, fide integra, uirtute deuota, mente incorrupta ad aciem stare quae per te indicta est, dei uiui milites interritos. fortiter etiam portatur a nobis scutum fidei, unde et protegente deo quidquid manibus tuis diabolus iaculatur extinguitur, quia calciati sunt nostri euangelico magisterio et armati pedes calcari(bu)s. tu licet sis augustus, sed in te obteritur rugiens in nostram insontium necem serpens, siquidem mordere et subplantare per te carnificem suum non praeualeat; premi etenim nos per te uult deus, non utique ad hoc. ut fidem iterque deseramus patriarcharum apostolorum ac martyrum, sed ut coacti a te unicum negare filium dei mortem etiam subire non recusemus. non sumus ut tu adeo stulti n 3 spae 4 scidas 6 dispicere 8 sapientia erecti scripsi, sapientiae recti Vv 11 rapientes 12 uitem 15 non s. l . tll. alt . 17 quod te metuere, deum scripsi, temet uere deum Vv 22 dei uiui V, diuini v 26 calcaris sed scripsi, et Vv, tamen Gallandius ac peruersi, ut malimus salutaria excutere, mortalia uero suscipere; non sumus praesidium caelestis medicinae fugientes. prospicimus, quod enim licet ferro medicus secet, cauterio urat, sinapis incendio ad omnem dolorem aegrum deducat, tamen nec secari inuri exedi morderique esse inimicum; quippe quod idcirco bonum sit, quia dolores inutiles auferat per adhibitos salutis causa dolores. uult nos deus mortem morte dissoluere, tormentis temporariis aeterna cruciamenta discutere, supplicia futura perpetua tuis suppliciis euacuare; hi uidelicet qui, cum uitam abstuleris a nobis, praesumamus magis posse conferri et quidem propter temporariam aeternam, propter fragilem et caducam incorruptibilem perpetuam. non sufficere tibi censes confitentes se Christianos tantum gladio esse plectendos, nisi. omnia genera suppliciorum eorum inflixeris corporibus. nihil interest quo genere mortis nos punire digneris, dum per haec ad uitam perfruendam admittamur aeternam, dum per haec tua mortificetur rabies, nos contra uiuificemur. si enim miserum putas, quod malim quouis crudeli subplicio pro dei interfici filio, ut omittam aeternam beatorum martyrum gloriam, quocumque genere esse moriendum scio. dabo denique tibi multos qui in lectulis crudelius pereant, quos interior aliqua suppuratio inflauit et neruorum secum luctantium dolor contraxit. interest ex qua causa, non ex quo pendeam stipite. Quid dicis, rex stultissime? inique in ista supplicia, in huiusmodi poenam mittor a te an iuste? si inique, tua figentis erit crux, non mea quem fixeris; si iuste, culpa me criminis mei, non poena tua torquere incipiet. ceterum quantum ad exitum nihil interest, clauo per te an lancea moriar, restrictis post terga manibus an porrectis sparsisque, utrum pronum incuruum an rectum et editum, nihil refert utrum quiescentem me in lectulo occidas an ceruicem mihi stanti 3 cf. Tertull. adu. Gnost. scorp. c. 5 (II 154 Migne) 5 seccari 9 tiis (u m. alt.) 18 quot 23 dolor scripsi, dolore Vv 26 et 27 iustae 27 me] mea me v incidas gladio an securi caput auferas, ad palum me an ad crucem alliges, igne torreas an uiuum humo condas, saxo praecipites an in maria mergas, labandagine magnis uiribus conatus uno uastissimo ictu longe a me meum caput excutias an omni subtilitate subtiliore sagitta diutissime figens in meo corpore ludas, centum milia licet formas poenarum crudelitas tua faciat, ex his omnibus ad me sola per istam morteminlatam a te perueniet inmortalitas. non possum nisi gaudere cum talia ingesseris, quandoquidem per haec supplicia sciens sim quod possit omne finiri supplicium. nam et illa quae extrinsecus sunt et accidere posse per tuam saeuitiam arbitror, nihil iudico ad me pertinere, alitesne an canes meum corpus lanient, haereant corpori meo, ferae luminibus illis crudelibus te spectante adsiliant, iacens humi unguibus dentibus ad ossa usque redigar, cum post haec omnia deo saluus sim. cum enim corpus meum talibus ac (tan)tis ferinae inmanitatis tuae uiribus consumpseris, reficiet atque reparabit rerum con. ditor et quidem ex corrupto in aeternam incorruptibilitatem. tibi uero iniustissimo persecutori nostro uenturum sine fine supplicium scire debes nec te putes inpune laturum qui nomen unici dei filii uestigiis tuis subiciendum censueris impie nefarieque calcandum. beati apostoli uox est: quod non stiti condignae passiones huius temporis ad superuenturam golriam . quam uidelicet sumus possessuri, si per te interfici quam negare dei elegerimus filium. quae reuelatio ac claritas cum super omnes nos credentes fulserit, famuli eius futuri beati semper in eius collocati regno; tu contra, si durandum censueris in tua perfidia, futurus in tenebris exterioribus, desertor 22 Rom. 8, 28 1 ad V, an ad v 3 labandagine] a pendigine coni. Cangius in gloss . 5 subtiliore scripsi, subtiliora (a exp. m. alt.) V, subtilior P 11 extrinsaecus per tuam] perpetuam v 12 aliterne 13 fere 14 spectante coni. Latinius, expectante Vv adsiliant scripsi, ansiliaiit V, insiliant v 16 ac tantis scripsi, actis Vv 20 latur\' 21 De. fariaeque 23 condigne 25 eligerimus 26 futuri] sumus add. Cokii quippe militiae atque expugnator ueritatis, uoluntatem qui feceris diaboli, unde necesse sit te, nisi temet ab eius extraxeris laqueis, cum ipso inexstinguibili igne torqueri, sicut scriptum est. haec dicimus non quidquam ex nobis; de uobis enim praeuaricatoribus, de uobis blasphemis unicum dei filium uerum illum esse filium negantibus et de omnibus in eum credere detrectantibus legimus apud sanctissimum prophetam positum: uermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur . futurus semper tu, si in hac manseris amentia, in inextricabiles tenebras. ut enim qui dei confitemur filium inmortalitatis consecuti praemia perenni luce potiemur, sic te eius negatorem necesse est ad occasum et tenebras deferri aeternas; deduceris illam quam tenes uiam, non, ut Arriani tibi mentiuntur, ad caelum, sed ad (in)uisam mundi arcem, ad laeua malorum et ad impia tartara; est enim refugae illius cuius omnem uoluntatem tu satellis illius implere repereris, est, inquam, illius serpentis qui te ab itinere uertit caelesti ad hanc tenendam iniustitiae uiam. haec est illa lata et spatiosa quam narrat dominus in Euangelio dicens: quam lata et spatiosa est uia quae ducit ad interitum . si itaque tibi consulere nolueris, te esse inter illos dubitari non potest quos beatus \'Iohannes percutit dicens: iam autem securis ad radicem arborum posita est;. si quis non fecerit bonum fructum, excidetur et in ignem mittetur . tu ergo et omnes conparticipes tui, quoniam estis amarissimae arbores fructus portantes mortis quippe peccantes in deum, nisi ad caeleste feceritis iter transitum, excidemini et praecipitati uenietis dicto citius in altitudinem profundam, unde uisurus sine dubio tu eos quos nunc iniuste persequeris, ut tunc ille uidit diues Lazarum in sinu 8 Es. 66, 24 19 Matth. 7, 13 22 Luc. 3, 9 4 nequaquam coni. Latinius 6 illum s. l . 8 moriuntur 13 deducique per coni. Lat., deduceris enim per Gall . 14 inuisam coni. Gallandius, uisa V, uisam v arcem] partem fort . 15 laeuam v refuge 16 satelles v reppereris 26 coelestae 27 et coni. Lat., ut Vv Abrahae Isaac et Iacob amicorum dei et omnium prophetarum apostolorum ac martyrum. non eris, Constanti, illa euasurus supplicia, nisi primo in loco unicum dei filium uerum esse dei filium credideris, deinde, ut crebro dictum est, quod semper cum patre regnauerit ac sit regnans, hoc est sine initio ac fine confessus fueris atque te ad catholicam ecclesiam de nefando Arrianorum coetu transtuleris, de morte scilicet ad uitam, et confessus fueris ut nos confitemur catholici patrem et filium et spiritum sanctum perfectam esse trinitatem et unam habere deitatem. Sic odis Christianos et omnibus persequeris modis. tamquam possit maliuolentia tua eos uincere qui durum asperumque iter ingressi, contemptui licet derisui odioque apud te sint, tamen in omni uita praesenti pauperes humiles ignobiles subiecti iniuriis tuis esse uelint, credentes omnia quae amara esse noscuntur propter deum perferentes se uenturos ad eximia praemia illa quae apostolus narrat consequenda illa quae nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in m hominis ascendit, quae praeparauit dominus diligentibus St .\' igitur, quia illa diligentibus se repraesentabit deus, diligentes deum cum tibi displicemus, cum plectimur a te, deo nos placere praesumimus. neque enim potest aliquam auctoritatem i habere tua funesta sententia ad nos in aeternum puniendos. cum qui damnas damnandus sis et quidem ad hoc, ut tu perpetuas luas poenas. ceterum nos quos torques lanias interficis aeterna suscipient gaudia, ingens habebit et inmensa felicitas perpetuaque accipiet beatitudo. nobis igitur scias magis datam diuinitus potestatem, ut te, dum damnare nos I putas, damnemus, dum punire nos posse praesumis, te Constantium sacrilegum puniamus, siquidem ille quem negas dare nobis episcopis suis fuit dignatus auctoritatem, ut quae ligauerimus in terris sint ligata et in caelis. sustinemus propter deum temporalia mala, ut possimus consequi aeterna bona: . 18 I Cor. 2, 9 13 aput 28 poniendos 25 torqaes scripsi, torquens Vt 31 quaecumque v 82 legata fugimus temporalia quae a te ueluti bona offeruntur nobis, propterea quod illa bona tua aeterna mala subsequantur. idcirco praesentia quae putas nobis nocibilia delegimus sustinere, ut, inlustris confessio dum perseuerat in nobis, aeterna et inmortalia consequi mereamur bona, sicut et tu cum eis, qui te metuentes uoluntati tuae inueniuntur paruisse et mandata deseruisse dei, quoniam quidem praesentia magis bona fuerint eligere dignati et futura contemnere, inmortalia sis incasurus mala. desiderabilia enim super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et fauum. etenim seruus tuus custodit ea, in custodiendo illa retributio multa . nouimus hanc uitam quam magnopere auferre laboras esse breuissimam; nouimus et bona istius uitae et mala esse breuia, illius uero uitae aeternae bona quae consequi sumus desiderantes quod sempiterna sint; nouimus enim quod pro bonis his breuibus quibus tu delectaris ac frueris mala sint aeterna successura tibi et nobis Christianis, quos despicis quosque omnibus uirtutibus imperii tui laniando non desistis, quod sint pro his malis breuibus bona aeterna successura. haec ita se habere legisti in CXXV psalmo: magnificauit dominus facere cum illis, et infra: qui seminant in lacrimis in gaudio metent. euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; uenientes autem uenient in exultatione portantes manipulos suos, et in CXXVIII: beati omnes qui timent dominum, qui ambulant in uiis eius. labores fructuum tuorum manducabis; beatus es et bene tibi erit . erit profecto in aeternum bene eis qui non negauerunt dei filium, qui labore sanctae confessionis suae potientur; contra tibi, si in hac amentia qua uiuis nunc semper censueris manendum, erit male perpetuo, illa percipiens quae nunc percipit Scarioth ludas. tunc te uisuri nos supplicem, 9 Ps. 18, 11. 12 20 Ps. 125, 2 21 ib. 125, 5. 6 24 ib-. 127, 1. 2 7 desuruisse 12 laboras (a ex e m. 1) 15 sit nouilllmus 16 sint coni. Latinius, lllin V, in v, om. Tilius in notis 18 desisti 23 potantes 28 ac m. 1 et tamen omnis lamentatio paenitentiae tuae futura inefficai. quoniam quidem hic aut adquiratur uita perpetua aut mors. haec semper uoluere corde nostro, haec diebus ac noctibus cogitare scire te uolumus, tua supplicia perpetua et praemia ac merita dei seruorum aeterna, quid neganti tibi persecutori nominis sui comminetur ad poenam, quid autem e contrario confitentibus polliceatur ad gloriam sempiternam. 8 de nos V, corda nostra coni. Coleti (sine causa, supplendum Mia n-nos) 5 negan EXPUCIT MOKIUITOU PRO DI FILIO