<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa006.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Decuerat quidem, Constanti imperator, nihil iam tecum <lb/>
            de diuinis retractare scripturis, cum eo uidelicet quem ueritatis <lb/>
            compererimus interpolatorem, tecum quem de illis ei <lb/>
            actibus tuis te conprehenderimus esse, qui idcirco dicantur;<lb n="5"/>
            . sibi sapientes, quod enim sint insipientiae iter tenentes; decuerat, <lb/>
            ut diximus, post tanta illa quae ingessimus iam praebere <lb/>
            silentium, maxime cum scriptum meminerimus: <hi rend="italic">noli <lb/>
            respondere inprudenti ad inprudentiam eius, ne similis fias <lb/>
            illi,</hi> et iterum: <hi rend="italic">in aures inprudentis noli quicquam dicere, ne, quando audierit, inrideat sensatos sermones tuos</hi>. sed <lb n="10"/>
            quia adhuc de armorum tuorum potestate et uana imperii <lb/>
            tui dominatione temet collegi plaudere, quod enim possis quos <lb/>
            ratione debueras in id quod censueras constituere uiolare, in <lb/>
            his omnibus quibus te putas magnum esse te miserum contemnique<lb n="15"/>
            omnem carnificinae tuae rabiem a semis dei uolui <lb/>
            isto praesertim libro notum sacrilegio funestatae facere menti <lb/>
            tuae. te enim cum temporali caduco fragili corruptibili regno <lb/>
            tuo transiturum et ad aeternam poenam, nisi tibi dum est <lb/>
            locus prouideris, peruenturum, Christianos uero ad aeternam <lb n="20"/>
            uenturos requiem, incorruptibile regnum consecuturos fixum <lb/>
            manifestumque habere te uolumus. an defendere temptabis, <lb/>
            quod enim per hanc haeresem tuam conprehensurus sis regnum <lb/>
            caelorum, tu qui cum conpestilentibus tuis Arrianis <lb/>
            timens, ne a nobis Christianis reuictus manus dare aliquando

<note type="footnote">8 Prou. 26, 4 10 ib. 23, 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> rl <lb/>
            4 comperemus 13 <hi rend="italic">temet scripsi (an te tibimet?),</hi> timet <hi rend="italic">V,</hi> times v, <lb/>
            . itumes <hi rend="italic">coni. Tilius,</hi> te tibi <hi rend="italic">coni. Gall</hi>. 15 contempnique 19 transtorum<lb/>
             21 incorruptibilem 22 tefendere <hi rend="italic">m. 1 V,</hi> te defendere <lb/>
            a <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 24 pestilentibus (•*B m. <hi rend="italic">alt.)</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="285"/>
            clamante ueritate ipsa cogereris, disceptatione reiecta ad.uirtutem <lb/>
            confugiendum censueris fragilium armorum tuorum? <lb/>
            tamquam posses annis fragilibus inmortalia dona consecuturos <lb/>
            superare inimicus diuinae religionis, religiosos seruos <lb/>
            Christi praecursor antichristi, milites dei eos quos ad aeternas <lb n="5"/>
            diuinitatis suae perfruendas amicitias unicus est filius dei <lb/>
            inuitare dignatus dicens: <hi rend="italic">beati estis, cum uos odio habuerint<lb/>
             homines et maledicentes persequentur, et exprobrabunt et ãicent <lb/>
            aduersum uos omne malum. gaudete et exsultate, quoniam <lb/>
            merces uestra multa est in caelo; sic enim persecuti <lb n="10"/>
            sunt et prophetas qui erant ante uos</hi>. nos tu in omnibus inpotens <lb/>
            de gradu putasti pellere, hos prosternere quos uideas <lb/>
            idcirco esse paratos pro unico dei interfici filio, quod enim <lb/>
            elegerint non uobiscum negatoribus torqueri apud inferos, sed <lb/>
            caeleste consequi regnum; hos per inanem regni tui auctoritatem <lb n="15"/>
            censueras temet superaturum qui dei templa esse ipsa <lb/>
            confessione fidei suae clarescunt ut enim uos Arriani negando <lb/>
            filium dei domos esse inmundi spiritus uocibus prophetarum <lb/>
            apostolorum atque sacrorum euangeliorum designamini, <lb/>
            ita qui filium dei confitemur templa dei esse ostendimus <lb n="20"/>
            nos. milites dei tuae carnificinae succumbere potuisse crudelis <lb/>
            atque sacrilega mens tua suggestionibus fauens cohaereticorum <lb/>
            tuorum praesumpserat, nos quos templa sua dicit esse <lb/>
            deus sic: <hi rend="italic">quoniam inhabitabo in illis et inter eos ambulabo, <lb/>
            et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus</hi>. hos te uincere <lb n="25"/>
            potuisse iudicaueras quos apostolus hortatur tollere deum <lb/>
            et portare in corporibus suis, hos te annis futilibus regni tui <lb/>
            subigere potuisse fueras quidem arbitratus; sed perspicis, in <lb/>
            tuo palatio intra uelum licet stans tulisti responsum a me <lb/>
             ad conseruandam salutem omnes dei seruos calcata friuola <lb n="30"/>
            auctoritate tua mente uoluntate studio uirtute uoce consentire.

<note type="footnote"> 7 Matth. 5, 11. 12 24 II Cor. 7, 16 25 cf. Cor. 6, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 cogeris m. 1 * 2 fragilium Arrianorum tuorum censueris v <lb/>
            n <lb/>
            7 hodio 8 exprobrant <hi rend="italic">V, em. v</hi> 14 no aput 16 superaturos <lb/>
            <hi rend="italic">Vv; em. Coleti</hi> 17 fidaei 20 ita qui <hi rend="italic">coni. Tilius in notis,</hi> itaque <lb/>
            <hi rend="italic">Vv,</hi> ita quum <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> 22 quohaereticorum suorum 28 perspicis] <lb/>
            cum <hi rend="italic">add. Coleti,</hi> perspicue <hi rend="italic">uel</hi> perspicuum <hi rend="italic">Gall</hi>. 30 • fribola </note> 
<pb n="286"/>
             
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Aduertis quomodo caduca dominatio tua quanto contra <lb/>
            nos saeuire dignatur, quod tanto ea iudicetur esse infirmis <lb/>
            contemptibilis inanis debilis et abiecta; furore etenim et scelere <lb/>
            concitata manus tua ad perimendos nos quotiens praeualuit. <lb/>
            totiens nos creuisse et magis atque magis uictores extitisse<lb n="5"/>
            meminimus. mactasti quam plurimos in Alexandria, laniasti <lb/>
            certos toto in orbe, disperdidisti resistentes tibi uariis in locis; <lb/>
            sed hi omnes, quod tu audire minime uis, martyres sunt; <lb/>
            illos omnes beatissimos tuo mactatos gladio in paradiso esse <lb/>
            (uti)que credimus. crede mihi quod a te statuerimus interfici. <lb n="10"/>
            quia et melius esse uiderimus in omnia aeua deum habere <lb/>
            amatorem quam tecum Iudas Scariothae atque Iudaeorum <lb/>
            imitatore puniri. hinc est denique, Constanti, quod frendores <lb/>
            colubri per te inlatos non timentes subire parati sumus omne <lb/>
            exitium. numquam nos consiliorum nostrorum paenitere potest. <lb n="15"/>
            si per te mactati qui adhuc tuis crudelibus restitisse uidemur <lb/>
            manibus fuerimus. mors etenim quam nobis tu minitaris inferre <lb/>
            omnibus est parata; tantam uero beatitudinem quantam sancti <lb/>
            sunt martyres adepti nemo ut uidemus est consecutus, nisi <lb/>
            hi qui mortem propter unicum dei filium moriundo uicerunt. <lb n="20"/>
            dicatos deo homines torques interficis exterminas, et cur haec <lb/>
            geras causas odiorum reddere non uales. quia tua erras, etiam <lb/>
            nobis irasceris cur ueram teneamus uiam, et cum nostra <lb/>
            salubri admonitione corrigere te possis, errores tuos insuper <lb/>
            crudelibus factis coaceruas, dicatas deo mentes euisceratis <lb n="25"/>
            corporibus extorquens eorum, qui statuerimus deo fidem usque <lb/>
            ad extrema uitae seruare curricula. perspicis ita haec esse <lb/>
            et quidem non sine maximo dolore tuo, cum non ualere te <lb/>
            aduertis nos ab hac quae sola est religione deflectere, ab isto <lb/>
            cursu, in quo ad brauium sursum uocationis tendimus retrahere

<note type="footnote">30 cf. Phil. 3, 14 </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">post</hi> dignatur <hi rend="italic">uerba</hi> quanto contra nos senile dignatur <hi rend="italic">falso repetita <lb/>
            m. 1 exp</hi>. 5 totiens <hi rend="italic">v,</hi> cotiens <hi rend="italic">V</hi> 9 nmctotos paradyso <lb/>
            10 utique <hi rend="italic">scripsi,</hi> qui <hi rend="italic">Vv,</hi> quin <hi rend="italic">coni. GaUandius *</hi> 12 te cum Iuda. <lb/>
            Scarioth <hi rend="italic">v</hi> atque <hi rend="italic">om. v</hi> 13 imitatore <hi rend="italic">scripsi,</hi> imitatorem <hi rend="italic">Vv</hi> <lb/>
            18 sancta <hi rend="italic">m. 1</hi> 22 , quia tu erras. Etiam <hi rend="italic">sic distinguit v</hi> 27 extremi <lb/>
            30 sursum <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> rursum <hi rend="italic">V; an</hi> sursumuocationis <hi rend="italic">compositum <lb/>
            est ? slg x o @Qa(3elov zijs &amp;IItD xi yaemg (cf. Roensch. It* 239)</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="287"/>
            non cum te ex aperto facis inimicum, non cum te simulas <lb/>
            amicum - uideris etenim quod sit in te qui deceperit Euam — <lb/>
            non cum uerbum tuum per quod serpis ut cancer falso fucato <lb/>
            scientiae tumore. conponis, - adstruendo te omnibus flagitiis tuis <lb/>
            maculato edicto tuo rescissore, messe omnium errorum, cum <lb n="5"/>
            sis ipse totius erroris fons, adfirmas te luminis portitorem, <lb/>
            cum sis tenebris obsessus omnibus. nullis ergo modis posse <lb/>
            nos a uia ueritatis deflecti, licet intellectu omni careas, tamen <lb/>
            ex parte contemni te inspiciens potes tandem uidere, Constanti <lb/>
            imperator immanissime. hoc enim fidei primum esse negotium <lb n="10"/>
            nouimus Christiani nec prosperis nec aduersis de gradu demoueri, <lb/>
            non a proposito semel uigore deduci. cernimus una <lb/>
            hac uoce religiosa: <hi rend="italic">Christianus sum, nolo esse ut tu es, Con- •<lb/>
             stantius, apostata,</hi> omne crimen excludi, hac una uoce tribui <lb/>
            praesidium salutis, uinculum libertatis et honoris, conspicimus <lb n="15"/>
            hac confessione tribui uobis protectionis clipeum, telum contra <lb/>
            per te in nos saeuientem diabolum; et tu inquis: <hi rend="italic">negate uos <lb/>
            Christianos</hi>. ut contra aduersans discrimen duremus stabiles <lb/>
            nec saeuitiam tuam torquentis horreamus, animemur magis <lb/>
            quam doleamus, ista efficit conscientia quae reminiscitur unicum <lb n="20"/>
            dei filium ad protegendos uietoresque efficiendos suos <lb/>
            suae diuinitatis praebere praesentiam; hinc efficitur, ut qua <lb/>
            nos credis extingui poena uiuificemur. id etenim nobis, qui <lb/>
            eum propter quem patimur esse nobiscum credimus, in augmentum <lb/>
            uirtutis adsumimus, quod tu cruciatui sperasti prodesse, <lb n="25"/>
            punitor; hinc est quod malis tuis quatientibus non <lb/>
            frangamur quantoque uarie continua crudelitate uexamur, tanto <lb/>
            firmiter roboremur. est enim nobiscum ille qui adulescentes <lb/>
            Hebraeos credentes in se in camino ignis tutatus est; ipse

<note type="footnote">3 cf. n Tim. 2, 17 24 cf. Cypriani app, DI 28, 6 (Hartel) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 non <hi rend="italic">Vv,</hi> nam <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> 4 timore 5 fidei rescissore <lb/>
            <hi rend="italic">uel simile exspectes</hi> 6. <hi rend="italic">ante</hi> adfirmas <hi rend="italic">supple</hi> non cum 9 conel <lb/>
            <lb/>
            tempni inspiens 10 fidei s. <hi rend="italic">Z</hi>. primum <hi rend="italic">scripsi,</hi> prilllmum (ae <hi rend="italic">eras. <lb/>
            uidetur) V,</hi> proprium <hi rend="italic">v</hi> 13 haec 19 orreamus \' 27 uariae <lb/>
            28 ad huliscentes. </note> <lb/>
             
<pb n="288"/>
            firmat nostras mentes, ipse sensum regit nostrum, ipse diuino <lb/>
            incendit amore suo nostra corda et ad tolerantiam sanctae <lb/>
            passionis animat, unde et nemo nostrum mortem quam inferre <lb/>
            minitaris cogitat sed immortalitatem nec temporariam per <lb/>
            te inlatam poenam sed gloriam sempiternam. tormentis namque<lb n="5"/>
            martyras dei consecrari et ipsa passionis probatione coronari <lb/>
            aperiunt ita sacrae scripturae: <hi rend="italic">pretiosa in conspec(tu) <lb/>
            domini mors sanctorum eius,</hi> et: si <hi rend="italic">coram hominibus tormenta <lb/>
            passi sunt, spes eorum inmortalitate plena est. et in paucis <lb/>
            uexati</hi> in <hi rend="italic">multis bene disponentur, quoniam deus temptanit<lb n="10"/>
             illos et inuenit eos dignos se. tamquam aurum in fornace<lb/>
             probauit eos et quasi holocausta hostia accepit eos, *n tempore <lb/>
            erit respectus illorum</hi>. iudicabunt <hi rend="italic">nationes et dominabuntur <lb/>
            populis, et regnabit dominus eorum in perpetuum</hi>. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Qui igitur tantam felicitatem consecuturos se de dei <lb n="15"/>
            praesumunt magnitudine, et exsultent necesse est et futura <lb/>
            cogitantes gaudia praesentia tua mala calcent. unici dei filii <lb/>
            diuina uox est: <hi rend="italic">qui amat animam suam in isto saeculo perdet <lb/>
            illam, et qui odit animam suam propter me in uitam aeternam <lb/>
            conseruabit eam</hi>. quo diuino haerentes Christiani praecepto. <lb n="20"/>
            licet in membris nostris resultans, Constanti, tua ungula recurrat <lb/>
            in uulnera, stamus stabimusque inmobiles, te tortore <lb/>
            atque omnibus poenis tuis fortiores, hoc solum nobiscum ipsi <lb/>
            reuoluentes quod ista crudelitatis tuae carnificina nobis sit <lb/>
            utilis ad gloriam sempiternam. a barbaris saepe parcitur uictis<lb n="25"/>
            et est locus inter arma clementiae et utique apud eos qui <lb/>
            ferali ritu sint nitam ducentes. hoc uero inenarrabile est quod <lb/>
            fit aduersum nos a te, qui tibi bene noluimus atque ut contingat <lb/>
            desiderantes sumus deumque iugiter obsecrantes non <lb/>
            desinimus; spolias, proscribis, mactas gladio, uarie punis nec

<note type="footnote">7 Ps. 115, 6 (LXX) 8 Sap. 3, 4—8 18 Ioh. 12, 25\' <lb/>
            21 cf. Cypriani app. 28, 8 (Hartel) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 at 5 inlitam 6 martyres <hi rend="italic">v</hi> 7 conspec 12 holocaustam <lb/>
            hostiam <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> et in tempore <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> 16 exsoltaiit <lb/>
            n <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 18 selo 19 hodit 22 tortore <hi rend="italic">scripsi,</hi> torrae f* <hi rend="italic">m. alt.) V,<lb/>
             om. v</hi> 26 aput 29 deumquae 30 nariae </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="289"/>
            corpora quae laniare sanxisti sepeliri permittis, eleemosynam <lb/>
            fieri prohibes, omnia metalla omniaque loca, exilia uocari <lb/>
            quae putabantur digna, nostro tuae calliditati resistentium <lb/>
            replesti numero; relegando insontes, fame siti nuditate uexando <lb/>
            non desistis. his illa ingeris mala qui aeternam cupimus consequi <lb n="5"/>
            beatitudinem. et tamen, imperator crudelissime, quidquid <lb/>
            saeuitia tua nobis intulit atque inrogatura erit, aduerte <lb/>
            quod mendacium sit, siquidem nec mors sanctis qui nos <lb/>
            praecesserunt martyribus per te inlata mors sit nec iactura <lb/>
             neque damnum, sed fidei faeneratio. semper Christiani nobis <lb n="10"/>
            tyrannis in persecutione peruersa quaestione torquemur. quo <lb/>
            enim genere nocentes coguntur ad confitendum, eo nos conpellimur <lb/>
            modo ad Christum unicum uerissimum filium dei <lb/>
            negandum. sed ut illi pro meritis confessi damnantur, sic nos, <lb/>
             quia dei filium non negamus, coronamur quibus uictoria est <lb n="15"/>
            a te inlata damnatio; auferimur a te e medio quibus coram <lb/>
            non audeas blasphemare. prosternitur etenim una uoce Christi <lb/>
            militis ille qui contra nostram confessionem religiosam in te. <lb/>
            manens loquitur, ille qui per te nostrum sitit sanguinem, ille <lb/>
             qui tuam obsedit mentem; contremiscit praesentiam cultorum <lb n="20"/>
            dei atque ferre non ualet, cum dissentimus a te qui dicas <lb/>
            <hi rend="italic">esse ex nihilo filium dei,</hi> cum contra stamus minas tuas omnemque <lb/>
            crudelitatem carnificinae tuae potentia eius iuuati protectique <lb/>
            calcamus. castigari te profecto sentis eius seruorum <lb/>
             constantia atque tolerantia qui dicit: <hi rend="italic">nolite metuere eum qui <lb n="25"/>
            potest occidere corpus; magis autem metuite eum qui potest <lb/>
            et corpus et animam perdere in gehennam</hi>. Pauli etiam beatissimi <lb/>
            eius apostoli ad te calcandum tyrannorum omnium <lb/>
            tyrannum hortamentis animamur: <hi rend="italic">sumus filii dei. si autem<lb/>
             filii dei et heredes dei, coheredes autem Christi, siquidem<lb n="30"/>
             conpatimur, ut et simul glorificemur, etiterum: existimo non</hi>

<note type="footnote">25 Matth. 10, 28 29 Rom. 8, 16 81 ib. 8, 18 </note>

<note type="footnote">1 sancsisti elemosynam 4 relingando 5 qui te <hi rend="italic">malim</hi> <lb/>
            6 crudelissimae 10 sed f. f. semper Christiana. Vobis <hi rend="italic">sic dist. et scribit <lb/>
            v</hi> 11 questione torquaemur 14 utili 15 aest 19 manet: loquitur <lb/>
            ille <hi rend="italic">sic distinguit et scribit v</hi> 27- in* (h <hi rend="italic">erasj</hi> </note>

<note type="footnote">xnn. </note>

<note type="footnote">19 </note> <lb/>
             
<pb n="290"/>
            <hi rend="italic">esse contignas passiones huius temporis ad futuram gloriam <lb/>
            quae reuelabitur in</hi> nobis. cuius claritatis gloriam cogitantes <lb/>
            pressuras omnes et persecutiones non solum per te inlatas a <lb/>
            diabolo, sed et per omnes eius homines nos tolerare seruos I <lb/>
            Christi conuenit, quia licet sint multae, tamen ex omnibus <lb n="5"/>
            illis liberamur qui filium dei uerum esse filium credimus et. <lb/>
            cum duas esse personas patrem et filium meminerimus, tamen <lb/>
            unam diuinitatem patri et eius unico filio uindicemus. has <lb/>
            nostras iustas inuictasque audiens allegationes, quia sustinere\' <lb/>
            ueritatem ille qui tuam obsedit mentem non potest, instigat <lb n="10"/>
            tuum ferinum animum, ut nos quam acerrime uexes, exquisitis <lb/>
            poenarum generibus excrucies, cur nolimus iter deserere <lb/>
            salutare. hinc est quod nimia tua crudelitas nostris <lb/>
            inludit corporibus, cur magni aestimemus fidem cultoresque <lb/>
            dei nos esse non abnegemus. totis in nos incumbis carnificinae<lb n="15"/>
            tuae uiribus, arbitratus nociturum te nobis, ignorans <lb/>
            probationis nostrae nos gaudere occasionibus, hi uidelicet qui <lb/>
            felicitatem nostram hanc existimemus maximam, si in hoc <lb/>
            iustitiae agone tua carnifice manu nobis contingat pro dei <lb/>
            iugulari filio. stabiles contra tuam religiosa mente perstamus <lb n="20"/>
            insaniam, uincente scilicet in nobis eo pro quo patimur <lb/>
            quicquid sub persona nostra in iniuriam ipsius diuinae maiestatis <lb/>
            tu profane iactitas sermone uacuo et inani conloquio. <lb/>
            uoluntate praua; quae cuncta dura mens tua et obstinata <lb/>
            pectoris feritas in necem suae gignit salutis. dum a religione<lb n="25"/>
            dei dissentis ducente dementia, furore rapiente, omni <lb/>
            denique te inmanitate uexante qua instigaris pariter ac fereris. <lb/>
            eo quem negas protegente contra tuam, belua, inmanitatem <lb/>
            ut aduerso solent mari moles oppositae reluctamur. feriant <lb/>
            licet per te diabolici fluctus et pulsent late uagantes mundi <lb n="30"/>
            turbines, magis magisque inmobilis ut est erit uirtus nec

<note type="footnote"> 29 sq. cf. Cypr. app. III 29, 9 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> I. a <lb/>
            2 reuebitur 4 tolaerare 12 xiolimus (* <hi rend="italic">m. alt.)</hi> 15 carnifici. <lb/>
            nauae 18 han 22 *sub (p <hi rend="italic">eras.)</hi> in iniuriam <hi rend="italic">V ut Latintui <lb/>
            emendauerat,</hi> iniuriae v 27 ferris <hi rend="italic">v</hi> 28 quam beluam <hi rend="italic">V,</hi> bellllf <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 29 uel uerso e solet 30 pulsant latae </note> <lb/>
             
<pb n="291"/>
            undis tuarum infestationum circumspumantibus succumbemus <lb/>
            operti, sed contra omnia erimus semper erecti pericula, <lb/>
            siquidem non sit Christianus animus abiectus qui sternatur et <lb/>
            iactetur ad uitia, sed eo usque sit generosus ac nobilis, ut <lb/>
             contra omnia temptamenta inmobilis uictorque permaneat. <lb n="5"/>
            non sumus Christiani cogitantes praesentis fragilis uitae dulcedine <lb/>
            perfrui, sed sumus adipisci cupientes aeternae securitatis <lb/>
            et felicitatis gloriam, perpetuae beatitudinis possessionem. <lb/>
            Iohannis apostoli beati, ut terrena spernentes caelestia sequi <lb/>
            desideremus, hortantis religiosa uox est: <hi rend="italic">et mundus transit <lb n="10"/>
            et concupiscentia eius;, qui autem fecerit uoluntatem dei manet <lb/>
            in aeternum, quomodo et deus manet in aeternum</hi>. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Cum haec ita sint, cupio te cognoscere cum omnibus <lb/>
            tuis praestigiis ac fraudibus cumque uastissima saeuitiae tuae <lb/>
            crudelitate iacere te subter pedes dei seruorum, omnem gloriam <lb n="15"/>
            tuae uanae dominationis duci a nobis atque haberi pro nihilo <lb/>
            nihilque te aliud esse a nobis sentiri cum omni uigore atque <lb/>
            auctoritate imperii tui quam inanem aurulam. iactare nos haec <lb/>
            quisquam de tuis fortassis dicat adulatoribus. non retines, <lb/>
            Constanti, dixisse me iudicibus te uelo misso audiente quod, <lb n="20"/>
            licet totum militem tuum in nos decreuisses iacere regni tui <lb/>
            tela, in nos exsecratores blasphemiae tuae ut in sacrilegi tui <lb/>
            decreti contemptores omnia sua conliderent arma, nec sic <lb/>
            tamen quod possemus ta proposito recedere? sed tu pro tua <lb/>
            illa prudentia in omni pro te moriundos bello milites tuos <lb n="25"/>
            censuisti, Christianos uero sanxisti dei oportuisse exsistere <lb/>
            negatores. et utique tui sentiunt dolorem uulnerum, dolent se <lb/>
            perisse, dolent hanc amittere lucem. nos uero primo sentire <lb/>
            poenarum cruciatus non possumus, in quibus Christus patitur, <lb/>
             in quibus Christus aeternam salutem operatur; deinde, quia <lb n="30"/>
            praesentia pro nihilo ducamus et lumine in illo perenni semper <lb/>
            futuri sumus, qui fieri potest, ut non pro Christo dei filio <lb/>
            uitae aeternae tributore sacrilegio funestatis manibus tuis

<note type="footnote"> 10 I Ioh. 2, 17 </note>

<note type="footnote"> 7 aaecuritatis 17 aliut 20 uel omisso <hi rend="italic">v</hi> 22 sacrilego tuo <lb/>
            decreto <hi rend="italic">v</hi> 23 sic <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> si <hi rend="italic">Vv</hi> 32 qui <hi rend="italic">v,</hi> quin <hi rend="italic">V,</hi> quine <lb/>
            <hi rend="italic">fort.; cf. p. 310, 8</hi>. </note>

<note type="footnote"> 19* </note> <lb/>
             
<pb n="292"/>
            malimus interfici, qui aliter nos deo patri placere non posse <lb/>
            cernamus, nisi conuenti a te ad negandum unicum dei filium <lb/>
            eius per mortem etiam ipsam uerum esse illum dei filium <lb/>
            confessi fuerimus? detestabilis mens tua indigne fert, quia <lb/>
            dicamus Christum dei filium dei esse uerbum, dei sapientiam,<lb n="5"/>
            dei uirtutem, deum uerum de deo uero, natum de patre, id <lb/>
            est de substantia patris, lumen de lumine, natum non factum. <lb/>
            unius substantiae illum esse cum patre, quod graece dicunt <lb/>
            <sic n="poss">6aoou</sic>&lt;<sic>Xiov</sic>, per quem omnia sunt facta, sine quo numquam <lb/>
            fuerit pater. indigne fers, Arrii uermis, cur defendamus quod <lb n="10"/>
            claritas potestas magnitudo aeternitas diuinitasque una sit <lb/>
            patris et unici eius filii, non esse nouum quod nos legati adseuerabamus <lb/>
            in tuo palatio et firmando non desumus, semper <lb/>
            sic fuisse et esse creditum a Christianis, sicuti apud Niciam <lb/>
            contra haeresem tuam Arrianam et contra omnes errores uidetur <lb n="15"/>
            esse sacra fides conscripta. si tandem oculos serpentis morsibus <lb/>
            confossos cordis tui aperias, inuenias, quod hanc habet. <lb/>
            hanc defendit ecclesia fidem quam sibi traditam cognoscit per <lb/>
            beatos apostolos. omnes momento peragrare si posses gentes, <lb/>
            inuenisses, stolidissime imperator, ubique Christianos sicuti <lb n="20"/>
            nos credere, in hac defensione nostra perstantes pro dei filio <lb/>
            ut nos mori cupere. at tua nouella praedicatio et recens <lb/>
            religio, sub praetextu fidei blasphemia in perniciem salutis <lb/>
            tuae per te prolata, non solum adhuc limitem Romanum peragrare <lb/>
            non ualuit et utique te satis agente, sed et. ubi ubi <lb n="25"/>
            radices figere temptauerat, aruit recedentibus scilicet omnibus <lb/>
            dei famulis a te atque paucis tuis quos lolium esse super <lb/>
            frumentum seminatos dominus praedixerit tecum manentibus. <lb/>
            quae omnia tibi praestitit atque est praestans artifex fraudis

<note type="footnote"> 27 cf. Matth. 13, 25 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 maluimus <hi rend="italic">v</hi> 7 patis 8 grece V, Graeci <hi rend="italic">v</hi> 9 <hi rend="italic">ofiooveiov</hi> <lb/>
            11 diuinitas quae <hi rend="italic">Vv, em. Latinius</hi> 12 . Non esse <hi rend="italic">sic distinguit <lb/>
            v</hi> 14 aput 415 here///sem (m <hi rend="italic">eras.) alt. contra om. v</hi> <lb/>
            6 . <lb/>
            16 oculi lis (i <hi rend="italic">eras.)</hi> 17 inuenies <hi rend="italic">v</hi> 23 ptexto blasphema <hi rend="italic">coni. <lb/>
             Gallandius</hi> pernitiaem 25 set ubi ubi Y, ubi <hi rend="italic">v</hi> 27 esse <lb/>
            <hi rend="italic">a. l</hi>. 28 frumentom </note> <lb/>
             
<pb n="293"/>
            ac mortis, qui per te plurimos blanditiis obliquis inlicit ac <lb/>
            decipit, qui cum sit reus totius sceleris, suggerit cordi illi <lb/>
            tuo amarissimo, ut nos tamquam reos alicuius criminis piinias. <lb/>
            sed prospice tandem, aperi cordis oculos, in quibus tibi nihil <lb/>
            luminis est, sed omnis caligo et ingentes tenebrae uersantur, <lb n="5"/>
            et inuenies quod mors tua fragili inlata potestate integriorem <lb/>
            reparet uitam, quod haec magis nos deducat ad gloriam per <lb/>
            ignes, per gladios, per catenas ac feras, per quidquid denique <lb/>
            rabies tua piissimi imperatoris in nostram censuerit ingerere <lb/>
            necem. tutante deo non modo non extinguimur, sed magis <lb n="10"/>
            atque magis uiuificamur, qui meminerimus nihil esse super <lb/>
            nos praeter deum, unde erubescit animus deuotus atque mancipatus <lb/>
            deo tibi per tuam mortuo blasphemiam, cani latranti <lb/>
            contra ueritatem, uermibus Arrii scatenti succumbere. seruorum <lb/>
            Christi animae quotiens uim diligenter ueram examinant <lb n="15"/>
            tormentorum, considerant nullum maius esse tormentum <lb/>
            quam a te aduersarii nostri seruo seruum uinci Christi. recordamur <lb/>
            dominum dixisse: si <hi rend="italic">quis uult post me uenire, abneget<lb/>
             se sibi et tollat crucem suam et sequatur me. qui enim uoluerit <lb/>
            animam suam saluam facere perdet illam, qui autem <lb n="20"/>
            perdiderit animam suam propter me inueniet eam. quid enim<lb/>
             prodest homini, si totum mundum lucretur, animae uero suae <lb/>
            detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem <lb/>
            animae suae</hi>? martyrii cogit dignitas, ut uitam Christiani <lb/>
            morte condemnemus, siquidem nouum salutis genus per dei <lb n="25"/>
            filium fuerit tributum <hi rend="italic">interire ne peream</hi>. nouimus hanc esse <lb/>
            nobis traditam diuinitus disciplinam, ut sine ullo terrore militiae <lb/>
            uim tueamur tanti nominis, quippe quos iam pridem <lb/>
            aeternae memoriae cupiditas abstraxerit a desiderio istius <lb/>
            lucis quosque ad calcanda omnia terrena Christi societas <lb n="30"/>
            segregarit. crescit, Constanti, crudelitatis tuae pugna; sed

<note type="footnote">18 Matth. 16, 24-26 24 Cypr. app. III 31, 9 sq. 27 Cypr. <lb/>
            ib. 32, 15 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 oculis nibil m. 1 5 ***luminis 7 repa**ret per* <lb/>
            m <lb/>
            10 extingoi*ur 16 tormentum] tormenta 18 si qui* 25 condemnemus <lb/>
            <hi rend="italic">scripii (cf. Cypr. Z. c.),</hi> contemnamus <hi rend="italic">Vv,</hi> contra emamus <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> 26 peream] possim <hi rend="italic">coni. Lugdunenses,</hi> pereamus <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="294"/>
            crescere aduerte et Christi militibus gloriam, nec retardamur <lb/>
            denique ab acie tormentorum metu, sed ipsis magis tuis tormentis <lb/>
            ad aciem prouocamur. haec ita esse negare non poteris, <lb/>
            quando conspicias pari et simili calore uirtutis Christianos <lb/>
            toto in orbe ad gerendum certamen animatos, quando uideas <lb n="5"/>
            militum Christi incorruptam fidei firmitatem quod non detestandae <lb/>
            tuae blanditiae decipiant, non minae furoris toi <lb/>
            terreant, non cruciatus tuae carnificinae ac tormenta crudelitatis <lb/>
            deuincant, illo uidelicet in nobis manente et nobiscum <lb/>
            semper constituto qui ad beatos apostolos dixerit: <hi rend="italic">uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi</hi>. est <lb n="10"/>
            ubique praesens, quia omnipotentis sit filius totum potens, cui <lb/>
            cum patre una sit aeternitas atque potestas diuina. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Sed te quanta caligo obsederit incredulitatis quantaque <lb/>
            tenebrarum et errorum nubes tuum pectus obduxerit, dici <lb n="15"/>
            non potest, qui cum te Christianum fingas, Christianum tamen <lb/>
            nomen e medio auferre nitaris. inter haec daturos legentes <lb/>
            ueniam conspicere debes, quod pro merito impietatis tuae <lb/>
            facundia mediocris ingenii mei ad exsecrandum te describerenon <lb/>
            ualuerit; dedisse me etenim uidebant formam uniuersis <lb n="20"/>
            deum timentibus praebuisseque materiam tractaturis, quo te <lb/>
            ordine possent sine uitae aeternae radicibus positum secare. <lb/>
            nec te maledicis uocibus dicas a nobis obiurgari, si quae <lb/>
            dignus es a rusticis licet tamen Christianis audis. nouimus <lb/>
            non maledicendum, sed magis propter inimicos rogandum <lb n="25"/>
            filius etenim dei rerum cum sit dominus, tamen cum malediceretur, <lb/>
            non remaledicebat. ceterum, si rerum malediceret <lb/>
            dominus, tantae utique maiestatis impetu uniuersa conciderent. <lb/>
            dicis utique ad haec: <hi rend="italic">dominus te mitem esse uoluit<lb/>
             quippe antistitem suum, et tu te peruicacem me circa praebes. </hi>prophetae apostoli et chorus euangeliorum non occidendum

<note type="footnote"> 1 cf. Cypriani epist. II 490, 9 sq. 5 cf. Cypr. II 490, 15 sq. <lb/>
            10 Matth. 28, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1! <lb/>
            1 nec <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> ne <hi rend="italic">Vv</hi> 2 aciae 6 militum <hi rend="italic">scripsi,</hi> mitem <lb/>
            <hi rend="italic">V,</hi> militem v 11 secfi 12 omnipotens v 14 incrudelitatis <hi rend="italic">V, em. <lb/>
            v</hi> 15 obduierint 22 sinae . </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="295"/>
            docent, tu contra deo dignaris interficere dicatos. Christiani <lb/>
            ad placandum quem colimus his rebus opus esse nouimus <lb/>
            quibus illum delectari ac gaudere scimus. si igitur placere <lb/>
            censendum est posse deo quod facis, omnes nos oportet homicidas <lb/>
            esse, sacrilegos ac blasphemos. o Constanti, quam <lb n="5"/>
            ingentis sis dementiae uideris; conspicitur ueterator ille subtilis, <lb/>
            circumscriptor innocentium in tua mente sedem sibi <lb/>
            conlocasse, et arbitraris non te adhuc publicatum? adhuc in <lb/>
            ouem, cum sis lupus, perfrigescis, tu qui a sanctissimis prophetis <lb/>
            bestia nominaris, a beatissimis apostolis canis ac lupus <lb n="10"/>
            rapax, subornatus, cum sis operarius iniquitatis, tamquam <lb/>
            minister iustitiae, et te esse hominem censes, cum nihil hominis <lb/>
            nisi lineamenta ac summam figuram geras? doles te <lb/>
            inmanem bestiam dici, nihil te hominis nisi liniamenta ac <lb/>
            summam gerere figuram. dic, quaeso, an possis, innocentium <lb n="15"/>
            interemptor, merito dici Christianus et non potius insanus <lb/>
            hebes uecorsque hostis quippe dei religionis, in qua pietas <lb/>
            humanitas omnisque iustitia uersatur, in qua nec malum pro <lb/>
            malo discitur reddere, in qua non occidere, sed occidi propter <lb/>
            dei filium docemur? tu sacrilego conatu tuo contemptam uanam <lb n="20"/>
            dominationem tuam considerans tormenta admoues; sed <lb/>
            est protector fidei, gubernator salutis, rector animarum, quem <lb/>
            nos inpellis negare, semper nobiscum, semper adest certamini <lb/>
            nostro, qui proeliatores atque adsertores diuini sui nominis <lb/>
             erigat. hinc est quod semis iniustitiae tuae ac ministris, hoc <lb n="25"/>
            est concarnificibus tuis torquentibus stemus fortiores, inanimamur <lb/>
            ut tuam ungulam artus nostri pulsati ac laniati superent. <lb/>
            quomodo etenim inexpugnabilem fidem superare poterit <lb/>
            saeuiens diu plaga repetita, cum omnis miles Christi sciat <lb/>
             ipsum pro quo patitur secum esse praesentem gaudentemque

<note type="footnote">,21 cf. Cypr. ib. 492, 5 sq. 23 cf. Cypr. ib. 491, 13 aq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> tt <lb/>
            ,2 piacandum <hi rend="italic">V, em. v</hi> 12 iuati///q (u <hi rend="italic">m. alt.)</hi> 13 <hi rend="italic">post uerba</hi> <lb/>
            doles — fjguram geras <hi rend="italic">(sic) quae m. 1 expunxit eadem uerb»</hi> doles — <lb/>
            gerere figuram <hi rend="italic">repetuntur</hi> 17 uęcorsque 24 qui] quia <hi rend="italic">v</hi> 25 seruis <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> seruieiis <hi rend="italic">Vv,</hi> seruientibus <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> 26 hinanimamur </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="296"/>
            de suorum tolerantia seruorum ? stamus utique famuli Christi <lb/>
            eius maiestate firmati, uoce libera, mente incorrupta, telis <lb/>
            quidem fragilibus tuis nudi, sed illa induti arma, quae nos <lb/>
            ut indueremus est deprecatus beatus apostolus dicens: <hi rend="italic">de<lb/>
             cetero confirmamini in domino et in potentia uirtutis eius</hi>.(et: ] <hi rend="italic">induite arma dei, ut possitis stare aduersus remedia <lb n="5"/>
            diaboli, quia non est uobis conluctatio aduersus carnem et<lb/>
             sanguinem, sed contra potestates, contra huius mundi rectores <lb/>
            tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. <lb/>
            propterea accipite arma dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare, praecincti lumbos uestros in<lb n="10"/>
             ueritate, induentes loricam iustitiae et calciati pedes in praeparatione <lb/>
            euangelii pacis, in omnibus adsumentes scutum<lb/>
             fidei, in quo possitis omnia iacula nequissimi candentia exstinguere, <lb/>
            et galeam salutis et gladium spiritus, quod est uerbum<lb n="15"/>
             dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni<lb/>
             tempore in spiritu et in illum uigilantes</hi>. igitur quia taliter <lb/>
            armatos, tanta potentia munitos, superare non possit tua patrisque <lb/>
            tui crudelitas, ut saepe dictum est, stetimus et stamus <lb/>
            et, quoad usque consumas corpora nostra, staturi sumus salutari<lb n="15"/>
            Christi clipeo muniti, lorica pietatis eius circumdati, <lb/>
            sancto spiritu gubernati, inmobiles et magis magisque in <lb/>
            omnibus auctores, pellentes omnem uocem seruitutis. certi <lb/>
            etenim et fidentes sumus nullis nos tuis insidiis, nulla tua <lb/>
            calliditate, nulla cauillatione, nullis tuis fraudibus posse a <lb n="25"/>
            proposito uigore deduci, quandoquidem sciamus quod enim <lb/>
            finis delictorum mors sit, deinde sequitur uita quae semper <lb/>
            sit, amplectamurque beati consilia apostoli eius eiusque imitatores <lb/>
            atque participes desideremus inueniri qui adstruit, <lb/>
            quod <hi rend="italic">cum uetus homo noster corrumpitur, qui intus est in-</hi>

<note type="footnote"> 1 ef. Cypr. ib. 491,10 uq. 4 Eph. 6, 10-18 80 II Cor. 4, 16 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 depc//////tus (mur <hi rend="italic">eras.)</hi> 6 et <hi rend="italic">uncinaui</hi> 10 possi*tis (s <hi rend="italic">eras.)</hi> <lb/>
            14 cadentia <hi rend="italic">v</hi> 1122 inmobile <hi rend="italic">V, em. Tilius in notis</hi> 24tasidiis r- <hi rend="italic">m. <lb/>
             alt.)</hi> 30 corripitur </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="297"/>
            <hi rend="italic">nouetur</hi> et <hi rend="italic">si terrestris domus nostri corporis dissoluitur, <lb/>
            caelestis aedificetur</hi> et quod <hi rend="italic">positi in corpore peregrinamur <lb/>
            a domino;</hi> cum quo apostolo in regnis caelestibus uberes <lb/>
            laudes referre non poterimus deo, nisi prius morte expugnata <lb/>
            ad inmortalia sumenda praemia uenerimus. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>