Decuerat quidem, Constanti imperator, nihil iam tecum de diuinis retractare scripturis, cum eo uidelicet quem ueritatis compererimus interpolatorem, tecum quem de illis ei actibus tuis te conprehenderimus esse, qui idcirco dicantur; . sibi sapientes, quod enim sint insipientiae iter tenentes; decuerat, ut diximus, post tanta illa quae ingessimus iam praebere silentium, maxime cum scriptum meminerimus: noli respondere inprudenti ad inprudentiam eius, ne similis fias illi, et iterum: in aures inprudentis noli quicquam dicere, ne, quando audierit, inrideat sensatos sermones tuos . sed quia adhuc de armorum tuorum potestate et uana imperii tui dominatione temet collegi plaudere, quod enim possis quos ratione debueras in id quod censueras constituere uiolare, in his omnibus quibus te putas magnum esse te miserum contemnique omnem carnificinae tuae rabiem a semis dei uolui isto praesertim libro notum sacrilegio funestatae facere menti tuae. te enim cum temporali caduco fragili corruptibili regno tuo transiturum et ad aeternam poenam, nisi tibi dum est locus prouideris, peruenturum, Christianos uero ad aeternam uenturos requiem, incorruptibile regnum consecuturos fixum manifestumque habere te uolumus. an defendere temptabis, quod enim per hanc haeresem tuam conprehensurus sis regnum caelorum, tu qui cum conpestilentibus tuis Arrianis timens, ne a nobis Christianis reuictus manus dare aliquando 8 Prou. 26, 4 10 ib. 23, 9 rl 4 comperemus 13 temet scripsi (an te tibimet?), timet V, times v, . itumes coni. Tilius, te tibi coni. Gall . 15 contempnique 19 transtorum 21 incorruptibilem 22 tefendere m. 1 V, te defendere a fort . 24 pestilentibus (•*B m. alt.) clamante ueritate ipsa cogereris, disceptatione reiecta ad.uirtutem confugiendum censueris fragilium armorum tuorum? tamquam posses annis fragilibus inmortalia dona consecuturos superare inimicus diuinae religionis, religiosos seruos Christi praecursor antichristi, milites dei eos quos ad aeternas diuinitatis suae perfruendas amicitias unicus est filius dei inuitare dignatus dicens: beati estis, cum uos odio habuerint homines et maledicentes persequentur, et exprobrabunt et ãicent aduersum uos omne malum. gaudete et exsultate, quoniam merces uestra multa est in caelo; sic enim persecuti sunt et prophetas qui erant ante uos . nos tu in omnibus inpotens de gradu putasti pellere, hos prosternere quos uideas idcirco esse paratos pro unico dei interfici filio, quod enim elegerint non uobiscum negatoribus torqueri apud inferos, sed caeleste consequi regnum; hos per inanem regni tui auctoritatem censueras temet superaturum qui dei templa esse ipsa confessione fidei suae clarescunt ut enim uos Arriani negando filium dei domos esse inmundi spiritus uocibus prophetarum apostolorum atque sacrorum euangeliorum designamini, ita qui filium dei confitemur templa dei esse ostendimus nos. milites dei tuae carnificinae succumbere potuisse crudelis atque sacrilega mens tua suggestionibus fauens cohaereticorum tuorum praesumpserat, nos quos templa sua dicit esse deus sic: quoniam inhabitabo in illis et inter eos ambulabo, et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus . hos te uincere potuisse iudicaueras quos apostolus hortatur tollere deum et portare in corporibus suis, hos te annis futilibus regni tui subigere potuisse fueras quidem arbitratus; sed perspicis, in tuo palatio intra uelum licet stans tulisti responsum a me ad conseruandam salutem omnes dei seruos calcata friuola auctoritate tua mente uoluntate studio uirtute uoce consentire. 7 Matth. 5, 11. 12 24 II Cor. 7, 16 25 cf. Cor. 6, 20 1 cogeris m. 1 * 2 fragilium Arrianorum tuorum censueris v n 7 hodio 8 exprobrant V, em. v 14 no aput 16 superaturos Vv; em. Coleti 17 fidaei 20 ita qui coni. Tilius in notis, itaque Vv, ita quum coni. Gallandius 22 quohaereticorum suorum 28 perspicis] cum add. Coleti, perspicue uel perspicuum Gall . 30 • fribola Aduertis quomodo caduca dominatio tua quanto contra nos saeuire dignatur, quod tanto ea iudicetur esse infirmis contemptibilis inanis debilis et abiecta; furore etenim et scelere concitata manus tua ad perimendos nos quotiens praeualuit. totiens nos creuisse et magis atque magis uictores extitisse meminimus. mactasti quam plurimos in Alexandria, laniasti certos toto in orbe, disperdidisti resistentes tibi uariis in locis; sed hi omnes, quod tu audire minime uis, martyres sunt; illos omnes beatissimos tuo mactatos gladio in paradiso esse (uti)que credimus. crede mihi quod a te statuerimus interfici. quia et melius esse uiderimus in omnia aeua deum habere amatorem quam tecum Iudas Scariothae atque Iudaeorum imitatore puniri. hinc est denique, Constanti, quod frendores colubri per te inlatos non timentes subire parati sumus omne exitium. numquam nos consiliorum nostrorum paenitere potest. si per te mactati qui adhuc tuis crudelibus restitisse uidemur manibus fuerimus. mors etenim quam nobis tu minitaris inferre omnibus est parata; tantam uero beatitudinem quantam sancti sunt martyres adepti nemo ut uidemus est consecutus, nisi hi qui mortem propter unicum dei filium moriundo uicerunt. dicatos deo homines torques interficis exterminas, et cur haec geras causas odiorum reddere non uales. quia tua erras, etiam nobis irasceris cur ueram teneamus uiam, et cum nostra salubri admonitione corrigere te possis, errores tuos insuper crudelibus factis coaceruas, dicatas deo mentes euisceratis corporibus extorquens eorum, qui statuerimus deo fidem usque ad extrema uitae seruare curricula. perspicis ita haec esse et quidem non sine maximo dolore tuo, cum non ualere te aduertis nos ab hac quae sola est religione deflectere, ab isto cursu, in quo ad brauium sursum uocationis tendimus retrahere 30 cf. Phil. 3, 14 2 post dignatur uerba quanto contra nos senile dignatur falso repetita m. 1 exp . 5 totiens v, cotiens V 9 nmctotos paradyso 10 utique scripsi, qui Vv, quin coni. GaUandius * 12 te cum Iuda. Scarioth v atque om. v 13 imitatore scripsi, imitatorem Vv 18 sancta m. 1 22 , quia tu erras. Etiam sic distinguit v 27 extremi 30 sursum coni. Latinius, rursum V; an sursumuocationis compositum est ? slg x o @Qa(3elov zijs &IItD xi yaemg (cf. Roensch. It* 239) non cum te ex aperto facis inimicum, non cum te simulas amicum - uideris etenim quod sit in te qui deceperit Euam — non cum uerbum tuum per quod serpis ut cancer falso fucato scientiae tumore. conponis, - adstruendo te omnibus flagitiis tuis maculato edicto tuo rescissore, messe omnium errorum, cum sis ipse totius erroris fons, adfirmas te luminis portitorem, cum sis tenebris obsessus omnibus. nullis ergo modis posse nos a uia ueritatis deflecti, licet intellectu omni careas, tamen ex parte contemni te inspiciens potes tandem uidere, Constanti imperator immanissime. hoc enim fidei primum esse negotium nouimus Christiani nec prosperis nec aduersis de gradu demoueri, non a proposito semel uigore deduci. cernimus una hac uoce religiosa: Christianus sum, nolo esse ut tu es, Con- • stantius, apostata, omne crimen excludi, hac una uoce tribui praesidium salutis, uinculum libertatis et honoris, conspicimus hac confessione tribui uobis protectionis clipeum, telum contra per te in nos saeuientem diabolum; et tu inquis: negate uos Christianos . ut contra aduersans discrimen duremus stabiles nec saeuitiam tuam torquentis horreamus, animemur magis quam doleamus, ista efficit conscientia quae reminiscitur unicum dei filium ad protegendos uietoresque efficiendos suos suae diuinitatis praebere praesentiam; hinc efficitur, ut qua nos credis extingui poena uiuificemur. id etenim nobis, qui eum propter quem patimur esse nobiscum credimus, in augmentum uirtutis adsumimus, quod tu cruciatui sperasti prodesse, punitor; hinc est quod malis tuis quatientibus non frangamur quantoque uarie continua crudelitate uexamur, tanto firmiter roboremur. est enim nobiscum ille qui adulescentes Hebraeos credentes in se in camino ignis tutatus est; ipse 3 cf. n Tim. 2, 17 24 cf. Cypriani app, DI 28, 6 (Hartel) 3 non Vv, nam coni. Gallandius 4 timore 5 fidei rescissore uel simile exspectes 6. ante adfirmas supple non cum 9 conel tempni inspiens 10 fidei s. Z . primum scripsi, prilllmum (ae eras. uidetur) V, proprium v 13 haec 19 orreamus \' 27 uariae 28 ad huliscentes. firmat nostras mentes, ipse sensum regit nostrum, ipse diuino incendit amore suo nostra corda et ad tolerantiam sanctae passionis animat, unde et nemo nostrum mortem quam inferre minitaris cogitat sed immortalitatem nec temporariam per te inlatam poenam sed gloriam sempiternam. tormentis namque martyras dei consecrari et ipsa passionis probatione coronari aperiunt ita sacrae scripturae: pretiosa in conspec(tu) domini mors sanctorum eius, et: si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum inmortalitate plena est. et in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam deus temptanit illos et inuenit eos dignos se. tamquam aurum in fornace probauit eos et quasi holocausta hostia accepit eos, *n tempore erit respectus illorum . iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum in perpetuum . Qui igitur tantam felicitatem consecuturos se de dei praesumunt magnitudine, et exsultent necesse est et futura cogitantes gaudia praesentia tua mala calcent. unici dei filii diuina uox est: qui amat animam suam in isto saeculo perdet illam, et qui odit animam suam propter me in uitam aeternam conseruabit eam . quo diuino haerentes Christiani praecepto. licet in membris nostris resultans, Constanti, tua ungula recurrat in uulnera, stamus stabimusque inmobiles, te tortore atque omnibus poenis tuis fortiores, hoc solum nobiscum ipsi reuoluentes quod ista crudelitatis tuae carnificina nobis sit utilis ad gloriam sempiternam. a barbaris saepe parcitur uictis et est locus inter arma clementiae et utique apud eos qui ferali ritu sint nitam ducentes. hoc uero inenarrabile est quod fit aduersum nos a te, qui tibi bene noluimus atque ut contingat desiderantes sumus deumque iugiter obsecrantes non desinimus; spolias, proscribis, mactas gladio, uarie punis nec 7 Ps. 115, 6 (LXX) 8 Sap. 3, 4—8 18 Ioh. 12, 25\' 21 cf. Cypriani app. 28, 8 (Hartel) 2 at 5 inlitam 6 martyres v 7 conspec 12 holocaustam hostiam coni. Latinius et in tempore coni. Latinius 16 exsoltaiit n v 18 selo 19 hodit 22 tortore scripsi, torrae f* m. alt.) V, om. v 26 aput 29 deumquae 30 nariae corpora quae laniare sanxisti sepeliri permittis, eleemosynam fieri prohibes, omnia metalla omniaque loca, exilia uocari quae putabantur digna, nostro tuae calliditati resistentium replesti numero; relegando insontes, fame siti nuditate uexando non desistis. his illa ingeris mala qui aeternam cupimus consequi beatitudinem. et tamen, imperator crudelissime, quidquid saeuitia tua nobis intulit atque inrogatura erit, aduerte quod mendacium sit, siquidem nec mors sanctis qui nos praecesserunt martyribus per te inlata mors sit nec iactura neque damnum, sed fidei faeneratio. semper Christiani nobis tyrannis in persecutione peruersa quaestione torquemur. quo enim genere nocentes coguntur ad confitendum, eo nos conpellimur modo ad Christum unicum uerissimum filium dei negandum. sed ut illi pro meritis confessi damnantur, sic nos, quia dei filium non negamus, coronamur quibus uictoria est a te inlata damnatio; auferimur a te e medio quibus coram non audeas blasphemare. prosternitur etenim una uoce Christi militis ille qui contra nostram confessionem religiosam in te. manens loquitur, ille qui per te nostrum sitit sanguinem, ille qui tuam obsedit mentem; contremiscit praesentiam cultorum dei atque ferre non ualet, cum dissentimus a te qui dicas esse ex nihilo filium dei, cum contra stamus minas tuas omnemque crudelitatem carnificinae tuae potentia eius iuuati protectique calcamus. castigari te profecto sentis eius seruorum constantia atque tolerantia qui dicit: nolite metuere eum qui potest occidere corpus; magis autem metuite eum qui potest et corpus et animam perdere in gehennam . Pauli etiam beatissimi eius apostoli ad te calcandum tyrannorum omnium tyrannum hortamentis animamur: sumus filii dei. si autem filii dei et heredes dei, coheredes autem Christi, siquidem conpatimur, ut et simul glorificemur, etiterum: existimo non 25 Matth. 10, 28 29 Rom. 8, 16 81 ib. 8, 18 1 sancsisti elemosynam 4 relingando 5 qui te malim 6 crudelissimae 10 sed f. f. semper Christiana. Vobis sic dist. et scribit v 11 questione torquaemur 14 utili 15 aest 19 manet: loquitur ille sic distinguit et scribit v 27- in* (h erasj xnn. 19 esse contignas passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis. cuius claritatis gloriam cogitantes pressuras omnes et persecutiones non solum per te inlatas a diabolo, sed et per omnes eius homines nos tolerare seruos I Christi conuenit, quia licet sint multae, tamen ex omnibus illis liberamur qui filium dei uerum esse filium credimus et. cum duas esse personas patrem et filium meminerimus, tamen unam diuinitatem patri et eius unico filio uindicemus. has nostras iustas inuictasque audiens allegationes, quia sustinere\' ueritatem ille qui tuam obsedit mentem non potest, instigat tuum ferinum animum, ut nos quam acerrime uexes, exquisitis poenarum generibus excrucies, cur nolimus iter deserere salutare. hinc est quod nimia tua crudelitas nostris inludit corporibus, cur magni aestimemus fidem cultoresque dei nos esse non abnegemus. totis in nos incumbis carnificinae tuae uiribus, arbitratus nociturum te nobis, ignorans probationis nostrae nos gaudere occasionibus, hi uidelicet qui felicitatem nostram hanc existimemus maximam, si in hoc iustitiae agone tua carnifice manu nobis contingat pro dei iugulari filio. stabiles contra tuam religiosa mente perstamus insaniam, uincente scilicet in nobis eo pro quo patimur quicquid sub persona nostra in iniuriam ipsius diuinae maiestatis tu profane iactitas sermone uacuo et inani conloquio. uoluntate praua; quae cuncta dura mens tua et obstinata pectoris feritas in necem suae gignit salutis. dum a religione dei dissentis ducente dementia, furore rapiente, omni denique te inmanitate uexante qua instigaris pariter ac fereris. eo quem negas protegente contra tuam, belua, inmanitatem ut aduerso solent mari moles oppositae reluctamur. feriant licet per te diabolici fluctus et pulsent late uagantes mundi turbines, magis magisque inmobilis ut est erit uirtus nec 29 sq. cf. Cypr. app. III 29, 9 sq. I. a 2 reuebitur 4 tolaerare 12 xiolimus (* m. alt.) 15 carnifici. nauae 18 han 22 *sub (p eras.) in iniuriam V ut Latintui emendauerat, iniuriae v 27 ferris v 28 quam beluam V, bellllf fort . 29 uel uerso e solet 30 pulsant latae undis tuarum infestationum circumspumantibus succumbemus operti, sed contra omnia erimus semper erecti pericula, siquidem non sit Christianus animus abiectus qui sternatur et iactetur ad uitia, sed eo usque sit generosus ac nobilis, ut contra omnia temptamenta inmobilis uictorque permaneat. non sumus Christiani cogitantes praesentis fragilis uitae dulcedine perfrui, sed sumus adipisci cupientes aeternae securitatis et felicitatis gloriam, perpetuae beatitudinis possessionem. Iohannis apostoli beati, ut terrena spernentes caelestia sequi desideremus, hortantis religiosa uox est: et mundus transit et concupiscentia eius;, qui autem fecerit uoluntatem dei manet in aeternum, quomodo et deus manet in aeternum . Cum haec ita sint, cupio te cognoscere cum omnibus tuis praestigiis ac fraudibus cumque uastissima saeuitiae tuae crudelitate iacere te subter pedes dei seruorum, omnem gloriam tuae uanae dominationis duci a nobis atque haberi pro nihilo nihilque te aliud esse a nobis sentiri cum omni uigore atque auctoritate imperii tui quam inanem aurulam. iactare nos haec quisquam de tuis fortassis dicat adulatoribus. non retines, Constanti, dixisse me iudicibus te uelo misso audiente quod, licet totum militem tuum in nos decreuisses iacere regni tui tela, in nos exsecratores blasphemiae tuae ut in sacrilegi tui decreti contemptores omnia sua conliderent arma, nec sic tamen quod possemus ta proposito recedere? sed tu pro tua illa prudentia in omni pro te moriundos bello milites tuos censuisti, Christianos uero sanxisti dei oportuisse exsistere negatores. et utique tui sentiunt dolorem uulnerum, dolent se perisse, dolent hanc amittere lucem. nos uero primo sentire poenarum cruciatus non possumus, in quibus Christus patitur, in quibus Christus aeternam salutem operatur; deinde, quia praesentia pro nihilo ducamus et lumine in illo perenni semper futuri sumus, qui fieri potest, ut non pro Christo dei filio uitae aeternae tributore sacrilegio funestatis manibus tuis 10 I Ioh. 2, 17 7 aaecuritatis 17 aliut 20 uel omisso v 22 sacrilego tuo decreto v 23 sic coni. Latinius, si Vv 32 qui v, quin V, quine fort.; cf. p. 310, 8 . 19* malimus interfici, qui aliter nos deo patri placere non posse cernamus, nisi conuenti a te ad negandum unicum dei filium eius per mortem etiam ipsam uerum esse illum dei filium confessi fuerimus? detestabilis mens tua indigne fert, quia dicamus Christum dei filium dei esse uerbum, dei sapientiam, dei uirtutem, deum uerum de deo uero, natum de patre, id est de substantia patris, lumen de lumine, natum non factum. unius substantiae illum esse cum patre, quod graece dicunt 6aoou < Xiov , per quem omnia sunt facta, sine quo numquam fuerit pater. indigne fers, Arrii uermis, cur defendamus quod claritas potestas magnitudo aeternitas diuinitasque una sit patris et unici eius filii, non esse nouum quod nos legati adseuerabamus in tuo palatio et firmando non desumus, semper sic fuisse et esse creditum a Christianis, sicuti apud Niciam contra haeresem tuam Arrianam et contra omnes errores uidetur esse sacra fides conscripta. si tandem oculos serpentis morsibus confossos cordis tui aperias, inuenias, quod hanc habet. hanc defendit ecclesia fidem quam sibi traditam cognoscit per beatos apostolos. omnes momento peragrare si posses gentes, inuenisses, stolidissime imperator, ubique Christianos sicuti nos credere, in hac defensione nostra perstantes pro dei filio ut nos mori cupere. at tua nouella praedicatio et recens religio, sub praetextu fidei blasphemia in perniciem salutis tuae per te prolata, non solum adhuc limitem Romanum peragrare non ualuit et utique te satis agente, sed et. ubi ubi radices figere temptauerat, aruit recedentibus scilicet omnibus dei famulis a te atque paucis tuis quos lolium esse super frumentum seminatos dominus praedixerit tecum manentibus. quae omnia tibi praestitit atque est praestans artifex fraudis 27 cf. Matth. 13, 25 1 maluimus v 7 patis 8 grece V, Graeci v 9 ofiooveiov 11 diuinitas quae Vv, em. Latinius 12 . Non esse sic distinguit v 14 aput 415 here///sem (m eras.) alt. contra om. v 6 . 16 oculi lis (i eras.) 17 inuenies v 23 ptexto blasphema coni. Gallandius pernitiaem 25 set ubi ubi Y, ubi v 27 esse a. l . 28 frumentom ac mortis, qui per te plurimos blanditiis obliquis inlicit ac decipit, qui cum sit reus totius sceleris, suggerit cordi illi tuo amarissimo, ut nos tamquam reos alicuius criminis piinias. sed prospice tandem, aperi cordis oculos, in quibus tibi nihil luminis est, sed omnis caligo et ingentes tenebrae uersantur, et inuenies quod mors tua fragili inlata potestate integriorem reparet uitam, quod haec magis nos deducat ad gloriam per ignes, per gladios, per catenas ac feras, per quidquid denique rabies tua piissimi imperatoris in nostram censuerit ingerere necem. tutante deo non modo non extinguimur, sed magis atque magis uiuificamur, qui meminerimus nihil esse super nos praeter deum, unde erubescit animus deuotus atque mancipatus deo tibi per tuam mortuo blasphemiam, cani latranti contra ueritatem, uermibus Arrii scatenti succumbere. seruorum Christi animae quotiens uim diligenter ueram examinant tormentorum, considerant nullum maius esse tormentum quam a te aduersarii nostri seruo seruum uinci Christi. recordamur dominum dixisse: si quis uult post me uenire, abneget se sibi et tollat crucem suam et sequatur me. qui enim uoluerit animam suam saluam facere perdet illam, qui autem perdiderit animam suam propter me inueniet eam. quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, animae uero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem animae suae ? martyrii cogit dignitas, ut uitam Christiani morte condemnemus, siquidem nouum salutis genus per dei filium fuerit tributum interire ne peream . nouimus hanc esse nobis traditam diuinitus disciplinam, ut sine ullo terrore militiae uim tueamur tanti nominis, quippe quos iam pridem aeternae memoriae cupiditas abstraxerit a desiderio istius lucis quosque ad calcanda omnia terrena Christi societas segregarit. crescit, Constanti, crudelitatis tuae pugna; sed 18 Matth. 16, 24-26 24 Cypr. app. III 31, 9 sq. 27 Cypr. ib. 32, 15 sq. 4 oculis nibil m. 1 5 ***luminis 7 repa**ret per* m 10 extingoi*ur 16 tormentum] tormenta 18 si qui* 25 condemnemus scripii (cf. Cypr. Z. c.), contemnamus Vv, contra emamus coni. Latinius 26 peream] possim coni. Lugdunenses, pereamus fort . crescere aduerte et Christi militibus gloriam, nec retardamur denique ab acie tormentorum metu, sed ipsis magis tuis tormentis ad aciem prouocamur. haec ita esse negare non poteris, quando conspicias pari et simili calore uirtutis Christianos toto in orbe ad gerendum certamen animatos, quando uideas militum Christi incorruptam fidei firmitatem quod non detestandae tuae blanditiae decipiant, non minae furoris toi terreant, non cruciatus tuae carnificinae ac tormenta crudelitatis deuincant, illo uidelicet in nobis manente et nobiscum semper constituto qui ad beatos apostolos dixerit: uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi . est ubique praesens, quia omnipotentis sit filius totum potens, cui cum patre una sit aeternitas atque potestas diuina. Sed te quanta caligo obsederit incredulitatis quantaque tenebrarum et errorum nubes tuum pectus obduxerit, dici non potest, qui cum te Christianum fingas, Christianum tamen nomen e medio auferre nitaris. inter haec daturos legentes ueniam conspicere debes, quod pro merito impietatis tuae facundia mediocris ingenii mei ad exsecrandum te describerenon ualuerit; dedisse me etenim uidebant formam uniuersis deum timentibus praebuisseque materiam tractaturis, quo te ordine possent sine uitae aeternae radicibus positum secare. nec te maledicis uocibus dicas a nobis obiurgari, si quae dignus es a rusticis licet tamen Christianis audis. nouimus non maledicendum, sed magis propter inimicos rogandum filius etenim dei rerum cum sit dominus, tamen cum malediceretur, non remaledicebat. ceterum, si rerum malediceret dominus, tantae utique maiestatis impetu uniuersa conciderent. dicis utique ad haec: dominus te mitem esse uoluit quippe antistitem suum, et tu te peruicacem me circa praebes. prophetae apostoli et chorus euangeliorum non occidendum 1 cf. Cypriani epist. II 490, 9 sq. 5 cf. Cypr. II 490, 15 sq. 10 Matth. 28, 20 1! 1 nec coni. Latinius, ne Vv 2 aciae 6 militum scripsi, mitem V, militem v 11 secfi 12 omnipotens v 14 incrudelitatis V, em. v 15 obduierint 22 sinae . docent, tu contra deo dignaris interficere dicatos. Christiani ad placandum quem colimus his rebus opus esse nouimus quibus illum delectari ac gaudere scimus. si igitur placere censendum est posse deo quod facis, omnes nos oportet homicidas esse, sacrilegos ac blasphemos. o Constanti, quam ingentis sis dementiae uideris; conspicitur ueterator ille subtilis, circumscriptor innocentium in tua mente sedem sibi conlocasse, et arbitraris non te adhuc publicatum? adhuc in ouem, cum sis lupus, perfrigescis, tu qui a sanctissimis prophetis bestia nominaris, a beatissimis apostolis canis ac lupus rapax, subornatus, cum sis operarius iniquitatis, tamquam minister iustitiae, et te esse hominem censes, cum nihil hominis nisi lineamenta ac summam figuram geras? doles te inmanem bestiam dici, nihil te hominis nisi liniamenta ac summam gerere figuram. dic, quaeso, an possis, innocentium interemptor, merito dici Christianus et non potius insanus hebes uecorsque hostis quippe dei religionis, in qua pietas humanitas omnisque iustitia uersatur, in qua nec malum pro malo discitur reddere, in qua non occidere, sed occidi propter dei filium docemur? tu sacrilego conatu tuo contemptam uanam dominationem tuam considerans tormenta admoues; sed est protector fidei, gubernator salutis, rector animarum, quem nos inpellis negare, semper nobiscum, semper adest certamini nostro, qui proeliatores atque adsertores diuini sui nominis erigat. hinc est quod semis iniustitiae tuae ac ministris, hoc est concarnificibus tuis torquentibus stemus fortiores, inanimamur ut tuam ungulam artus nostri pulsati ac laniati superent. quomodo etenim inexpugnabilem fidem superare poterit saeuiens diu plaga repetita, cum omnis miles Christi sciat ipsum pro quo patitur secum esse praesentem gaudentemque ,21 cf. Cypr. ib. 492, 5 sq. 23 cf. Cypr. ib. 491, 13 aq. tt ,2 piacandum V, em. v 12 iuati///q (u m. alt.) 13 post uerba doles — fjguram geras (sic) quae m. 1 expunxit eadem uerb» doles — gerere figuram repetuntur 17 uęcorsque 24 qui] quia v 25 seruis scripsi, seruieiis Vv, seruientibus coni. Latinius 26 hinanimamur de suorum tolerantia seruorum ? stamus utique famuli Christi eius maiestate firmati, uoce libera, mente incorrupta, telis quidem fragilibus tuis nudi, sed illa induti arma, quae nos ut indueremus est deprecatus beatus apostolus dicens: de cetero confirmamini in domino et in potentia uirtutis eius .(et: ] induite arma dei, ut possitis stare aduersus remedia diaboli, quia non est uobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed contra potestates, contra huius mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. propterea accipite arma dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare, praecincti lumbos uestros in ueritate, induentes loricam iustitiae et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis, in omnibus adsumentes scutum fidei, in quo possitis omnia iacula nequissimi candentia exstinguere, et galeam salutis et gladium spiritus, quod est uerbum dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu et in illum uigilantes . igitur quia taliter armatos, tanta potentia munitos, superare non possit tua patrisque tui crudelitas, ut saepe dictum est, stetimus et stamus et, quoad usque consumas corpora nostra, staturi sumus salutari Christi clipeo muniti, lorica pietatis eius circumdati, sancto spiritu gubernati, inmobiles et magis magisque in omnibus auctores, pellentes omnem uocem seruitutis. certi etenim et fidentes sumus nullis nos tuis insidiis, nulla tua calliditate, nulla cauillatione, nullis tuis fraudibus posse a proposito uigore deduci, quandoquidem sciamus quod enim finis delictorum mors sit, deinde sequitur uita quae semper sit, amplectamurque beati consilia apostoli eius eiusque imitatores atque participes desideremus inueniri qui adstruit, quod cum uetus homo noster corrumpitur, qui intus est in- 1 ef. Cypr. ib. 491,10 uq. 4 Eph. 6, 10-18 80 II Cor. 4, 16 4 depc//////tus (mur eras.) 6 et uncinaui 10 possi*tis (s eras.) 14 cadentia v 1122 inmobile V, em. Tilius in notis 24tasidiis r- m. alt.) 30 corripitur nouetur et si terrestris domus nostri corporis dissoluitur, caelestis aedificetur et quod positi in corpore peregrinamur a domino; cum quo apostolo in regnis caelestibus uberes laudes referre non poterimus deo, nisi prius morte expugnata ad inmortalia sumenda praemia uenerimus.