<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa005.opp-lat1"><div n="3" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>III.  FLORENTII AD LVCIFERVM EPISTVLA. </title></ab><p>DOMINO BENIGNISSIMO LVCIFERO FLORENTIVS. 
</p><p rend="script">Nomine tuo codicem quidam domino et augusto nostro obtulit; <lb/>
            hunc ad sanctitatem tuam perferri mandauit et cognoscere <lb/>
            desiderat, si idem codex a te destinatus sit. id ergo, quod in <lb n="10"/>
            fide ueri est, perscribere debebis et codicem remittere, ut <lb/>
            possit aeternitati eius denuo offerri.

<note rend="script" type="footnote"> 9 congressione] congregatione <hi rend="italic">Bar</hi>. 13 <hi rend="italic">uerba</hi> et alia manu <hi rend="italic">non <lb/>
            scribentis esse patet; huius clausulae loco [leguntur apud FerreriÚm:</hi> <lb/>
            dens te incolumem custodiat, domine frater charissime: item ipse etmei <lb/>
            memor esse digneris <lb/>
            III. <hi rend="italic">Hanc epistulam quam Constantius imperator Luciferi libris de <lb/>
            S. Athanasio acceptis scribi iussit et reliquas codex V fol. 162 sq. hoc <lb/>
            ordine exhibet</hi> IXCIPIT EPISTOLA. FLORENTI AD LUCILFERU<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> BPISCOPUIC <lb/>
            21 debebis <hi rend="italic">v,</hi> debeo is <hi rend="italic">V</hi>, </note>

<note type="footnote"> XIIII. </note>

<note type="footnote"> 21 </note>
</p><pb n="322"/></div><div n="4" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>IIII.  LVCIFERI AD FLORENTIVM EPISTVLA. </title></ab><p>FLORENTIO MAGESTRO OFFICIORVM LUCIFER EPISCOPVS. 
</p><p>Codicis perlatorem quem memorat honorificentia tua nomine <lb/>
            meo adisse imperatorem a mea fuisse destinatum mediocritate, <lb/>
            ipsum quoque codicem, ut es admonere dignatus, sollicite inspeetum <lb/>
            atque Bonoso in rebus agenti perferendum traditum <lb/>
            his formanda fuit religiosa prudentia tua, fili carissime. iam <lb/>
            tuae erit generositatis agnitum a me sine ulla cunctatione i <lb/>
            defendere. nos etenim propitio deo contra ea quae in nostram <lb/>
            parantur necem stare laetos, cum causas cur tali scripserim\' <lb/>
            modo discutere coeperit, inueniet. 
</p></div><div n="5" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>V.  ATHANASII AD LVCIFERVM EPISTVLA. </title></ab><p>DOMINO DILECTISSIMO FRATEI LVCIFERO EPISCOPO ET CONFESSORI ATHANASIVS IN DOMINO SALVTEM. 
</p><p rend="script">Deo fauente corpore ualentes misimus etiam nunc carissimum <lb/>
            nostrum Eutychetem diaconem, ut tua quoque religiosa <lb/>
            sanctitas, quod est nobis optandum et desiderabile, de tua <lb/>
            incolumitate tuorumque omnium certiores nos efficere dignetur. <lb/>
            uobis namque confessoribus ac semis dei uiuentibus credimus <lb/>
            statum catholicae ecclesiae renouari et quod haeretici conscindere <lb/>
            temptauerunt hoc dominum nostrum Iesum Christum <lb/>
            per uos ad integrum restituere. quamquam enim praecuraores

<note rend="script" type="footnote"> IIII. <hi rend="italic">JSpistulam exh. V fol. 162 inscribens:</hi> FLORENTIO MAGISTRO <lb/>
            OFnciORUM LUCEFER <foreign xml:lang="grc">ΕΡ̃</foreign>S 8 informanda <hi rend="italic">coni. Tilius</hi> 11 letus r, <lb/>
            <hi rend="italic">em. 9</hi> talia <hi rend="italic">Papebrochius in tom. IV Maii Balland. cap. 2 comment. <lb/>
            hist. de S. Lucifero</hi> </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">V. Epistulam exh. V fol. 162b inscribens:</hi> DONINO — SALVTEM <lb/>
            18 daconen 19 obtandtun </note> <lb/>
             
<pb n="323"/>
            antichristi per potentiam huius mundi omnia egerint, ut extinguerent <lb/>
            lucernam ueritatis, tamen diuinitas per uestram <lb/>
            confessionem clariorem eius lucem ostendit, ut neminem latere <lb/>
            possit eorum fallacia. antehac uel simulare poterant, n.unc <lb/>
            antichristi nominantur. quis enim non exsecretur? quis eorum <lb n="5"/>
            communionem tamquam maculam ac uirus anguis non fugiat? <lb/>
            omnis ubique ecclesia luget, omnis ciuitas gemit, senes episcopi <lb/>
            in exilio laborant et haeretici dissimulant, qui dum <lb/>
            negant Christum, publicanos se effecerunt sedentes in ecclesiis <lb/>
            et exigentes uectigalia. o nouum genus hominum et persecutionis <lb n="10"/>
            quod adinuenit diabolus, ut ipsis ministris ad malefaciendum <lb/>
            et tanta crudelitate uteretur! sed et si haec tanta <lb/>
            agunt et superbias et blasphemias extenderunt, confessio tamen <lb/>
            et religio et sapientia uestra non modicum, sed maximum <lb/>
            solarium et magna consolatio est fraternitati. peruenit enim <lb n="15"/>
            ad nos scripsisse sanctitatem tuam Augusto Constantio, et <lb/>
            magis magisque miramur, quia in medio tamquam scorpionum <lb/>
            habitans animi tamen libertate uteris, ut uel monendo uel <lb/>
            docendo uel emendando errantes ad lumen ueritatis adducas. <lb/>
            rogo igitur, regant mecum etiam omnes confessores, ut digneris <lb n="20"/>
            nobis exemplum destinare, ut non tantum auditu, sed <lb/>
            etiam ex litteris perspicere possint omnes animae tuae uirtutem <lb/>
            fideique fiduciam et libertatem. salutant sanctitatem <lb/>
            tuam qui mecum sunt, saluto omnes qui tecum sunt. diuinitas <lb/>
            te incolumem uegetum memoremque nostri semper tueatur, <lb n="25"/>
            domine dilectissime ac uere homo dei.

<note rend="script" type="footnote"> 1 egeri///t ,5 . enim eos nos <hi rend="italic">Pap.</hi>. qui <hi rend="italic">Vv, em. Papebr</hi>. <lb/>
            <lb/>
            7 luguet 8 disimulant <hi rend="italic">10 g exentes u iectigalia V, exigentes</hi> tributa <lb/>
            <hi rend="italic">Papebr</hi>. 12 et <hi rend="italic">V et Tilius in notis,</hi> et hi <hi rend="italic">v</hi> et hi — uterentur <lb/>
            <hi rend="italic">Papebr</hi>. 13 et superbias <hi rend="italic">om. Papebr</hi>. 15 magna <hi rend="italic">ow. Papebr</hi>. <lb/>
            19 errantem <hi rend="italic">Baronius ad annum 356 n. LXXIV lucem Papebr</hi>. <lb/>
            21 destinere <hi rend="italic">1</hi> 24 saluta fort. 26 dei] <hi rend="italic">add</hi>. V: his acceptis <lb/>
            litteris beatus lucifer misit libros. quos ad constantium scripserat quos cum <lb/>
            legisset athanasius hanc infra epistulam misit domino gloriosissimo: etsi <lb/>
            credo <hi rend="italic">etc</hi>. </note>

<note type="footnote"> 21* </note>
</p><pb n="324"/></div></div></body></text></TEI>