I. LVCIFERI PANCRATII HILARII AD EVSEBIVM EPISCOPVM EPISTVLA. DOMINO HONORIFICENTISSIMO EVSEBIO EPISCOPO LVCIFER EPISCOPVS PANCBATIVS PRESBVTER ET HILARIVS. Calcato capite diaboli et suggestionibus prauis, domine sancte, gratiam tibi a domino nostro concessam rogamus noli negligere, sed ut quantocius inuadente (te) effugetur Arrianorum dogma, iam accelerare dignare. scit enim dominus et Christus eius quia sicut in aduentu beatissimorum apostolorum glorificatur dei nomen in ruina Simonis, ita Valente expulso in aduentu tuo dissoluta blasphemantium Arrianorum machina destruatur. nos, domine sanctissime, a prima die qua Vercellas uenimus religionem tuam usque in hodiernum cupimus et dominum rogamus, ut in hac ecclesia restaurationem perpetuam laudent sancti omnes tuamque spiritalem uirtutem debita laude prosequantur. quod credimus peruenturum, quia passionem saluatoris superari non posse confidimus. Christus dominus te gloriosum conseruet, sanctissime ac beatissime. I. Hanc epistulam ex Coletorum editione recepi; exstat ■etiam apud Baronium ad annum 355 m. VIII 10 inuadente te scripsi, inuadens coni. Coleti 18 spiritaalem uel specialem uulgo II. LIBERII PAPAE AD LVCIFERVM IN EXSILIO CONSTITVTVM EPISTVLA. LIBERIVS EPISCOPVS DILECTISSIMO FRATRI LVCIFEEO. Quamuis sub imagine pacis humani generis inimicus uehementius in membra ecclesiae uideatur esse grassatus, uos tamen acceptissimos in domino sacerdotes egregia et singularis fides et hic probabiles deo ostendit et iam ad futuram glorias: martyres designauit. quo itaque praeconio laudis, qua uocis exsultatione merita uirtutis uestrae proferam positus inter: moerorem absentiae uestrae et gaudium gloriae prorsus inuenire non possum, nisi quod scio hinc me probabiliora uobis solatia exhibere, si credatis me in exsilium simul uobiscum esse detrusum. denique me adhuc in ipsa exspectatione pendentem quod a consortio uestro durior necessitas interim u distrahit, satis contristor. optaueram enim, fratres deuotissimi. prior pro omnibus impendi, ut exemplum gloriae per me magis uestra dilectio consequeretur. sed fuerit haec palma meritorum uestrorum, ut priores de perseuerantia fidei ad confessionis illustrem gloriam ueneritis. quaeso igitur dilectionem uestram.: ut me praesentem uobiscum esse credatis atque eo me affectu absentem non, esse sentiatis et intelligatis dolere me satis. quod sum interim a uestro consortio disparatus. quantam denique gloriam fueritis consecuti, hinc magis scire potestis. quod si qui in persecutione coronati sunt solius persecutoris cruentos gladios sentire potuerunt, contra. uos deuoti per omnia dei milites etiam falsos fratres inimicos experti de I perfidia uictoriam pertulistis, quorum quanto uiolentia in n. \'Apud Hilarium? exstat haec epistola fragm. VI. ex mss . Remig. et Pith. nec non apud Baronium ad an. 355 n. 32 et Stephanum Ferrerium e tabulis Ecclesiae Vercellensis et Vaticano codice exscripta\' Coustantius Epist. Summ. Pont . 7 acceptissimos cod. Pith. et Ferr., acceptissimi Bar . in domino] deo Ferr . 8 ostendit scripsi, ostendet v 25 si qui] qui Bar. et Ferr . 26 cruentos gladios Bar- fructus gladio Pith. et Ferr., strictos uel ctudos gladios fort . saeculo crescere potuit, tanto sanctis sacerdotibus praemia laudis inueniuntur conferre. estote itaque de promissione caelesti securi, et quia proximiores estis deo effecti, uestris orationibus me uestrum consacerdotem famulum dei ad dominum subleuate, ut superuenientes impetus, qui de die in diem cum annuntiantur grauiora uulnera infligunt, tolerabiliter ferre possimus, ut inuiolata fide saluo statu ecclesiae catholicae parem uobis dignetur me dominus efficere. et quia cupio quae gesta sunt in ipsa congressione fidelius scire, obsecro sanctitatem uestram, uniuersa fideliter litteris intimare dignemini, ut additamentum maius uel ipse animus qui diuersis rumoribus cruciatur uel uires corporis ipsius quae iam extenuatae sunt de cohortatione uestra possint sentire. [et alia manu] deus uos incolumes custodiat, domini fratres. III. FLORENTII AD LVCIFERVM EPISTVLA. DOMINO BENIGNISSIMO LVCIFERO FLORENTIVS. Nomine tuo codicem quidam domino et augusto nostro obtulit; hunc ad sanctitatem tuam perferri mandauit et cognoscere desiderat, si idem codex a te destinatus sit. id ergo, quod in fide ueri est, perscribere debebis et codicem remittere, ut possit aeternitati eius denuo offerri. 9 congressione] congregatione Bar . 13 uerba et alia manu non scribentis esse patet; huius clausulae loco [leguntur apud FerreriÚm: dens te incolumem custodiat, domine frater charissime: item ipse etmei memor esse digneris III. Hanc epistulam quam Constantius imperator Luciferi libris de S. Athanasio acceptis scribi iussit et reliquas codex V fol. 162 sq. hoc ordine exhibet IXCIPIT EPISTOLA. FLORENTI AD LUCILFERU ̃ BPISCOPUIC 21 debebis v, debeo is V , XIIII. 21 IIII. LVCIFERI AD FLORENTIVM EPISTVLA. FLORENTIO MAGESTRO OFFICIORVM LUCIFER EPISCOPVS. Codicis perlatorem quem memorat honorificentia tua nomine meo adisse imperatorem a mea fuisse destinatum mediocritate, ipsum quoque codicem, ut es admonere dignatus, sollicite inspeetum atque Bonoso in rebus agenti perferendum traditum his formanda fuit religiosa prudentia tua, fili carissime. iam tuae erit generositatis agnitum a me sine ulla cunctatione i defendere. nos etenim propitio deo contra ea quae in nostram parantur necem stare laetos, cum causas cur tali scripserim\' modo discutere coeperit, inueniet. V. ATHANASII AD LVCIFERVM EPISTVLA. DOMINO DILECTISSIMO FRATEI LVCIFERO EPISCOPO ET CONFESSORI ATHANASIVS IN DOMINO SALVTEM. Deo fauente corpore ualentes misimus etiam nunc carissimum nostrum Eutychetem diaconem, ut tua quoque religiosa sanctitas, quod est nobis optandum et desiderabile, de tua incolumitate tuorumque omnium certiores nos efficere dignetur. uobis namque confessoribus ac semis dei uiuentibus credimus statum catholicae ecclesiae renouari et quod haeretici conscindere temptauerunt hoc dominum nostrum Iesum Christum per uos ad integrum restituere. quamquam enim praecuraores IIII. JSpistulam exh. V fol. 162 inscribens: FLORENTIO MAGISTRO OFnciORUM LUCEFER ΕΡ̃ S 8 informanda coni. Tilius 11 letus r, em. 9 talia Papebrochius in tom. IV Maii Balland. cap. 2 comment. hist. de S. Lucifero V. Epistulam exh. V fol. 162b inscribens: DONINO — SALVTEM 18 daconen 19 obtandtun antichristi per potentiam huius mundi omnia egerint, ut extinguerent lucernam ueritatis, tamen diuinitas per uestram confessionem clariorem eius lucem ostendit, ut neminem latere possit eorum fallacia. antehac uel simulare poterant, n.unc antichristi nominantur. quis enim non exsecretur? quis eorum communionem tamquam maculam ac uirus anguis non fugiat? omnis ubique ecclesia luget, omnis ciuitas gemit, senes episcopi in exilio laborant et haeretici dissimulant, qui dum negant Christum, publicanos se effecerunt sedentes in ecclesiis et exigentes uectigalia. o nouum genus hominum et persecutionis quod adinuenit diabolus, ut ipsis ministris ad malefaciendum et tanta crudelitate uteretur! sed et si haec tanta agunt et superbias et blasphemias extenderunt, confessio tamen et religio et sapientia uestra non modicum, sed maximum solarium et magna consolatio est fraternitati. peruenit enim ad nos scripsisse sanctitatem tuam Augusto Constantio, et magis magisque miramur, quia in medio tamquam scorpionum habitans animi tamen libertate uteris, ut uel monendo uel docendo uel emendando errantes ad lumen ueritatis adducas. rogo igitur, regant mecum etiam omnes confessores, ut digneris nobis exemplum destinare, ut non tantum auditu, sed etiam ex litteris perspicere possint omnes animae tuae uirtutem fideique fiduciam et libertatem. salutant sanctitatem tuam qui mecum sunt, saluto omnes qui tecum sunt. diuinitas te incolumem uegetum memoremque nostri semper tueatur, domine dilectissime ac uere homo dei. 1 egeri///t ,5 . enim eos nos Pap. . qui Vv, em. Papebr . 7 luguet 8 disimulant 10 g exentes u iectigalia V, exigentes tributa Papebr . 12 et V et Tilius in notis, et hi v et hi — uterentur Papebr . 13 et superbias om. Papebr . 15 magna ow. Papebr . 19 errantem Baronius ad annum 356 n. LXXIV lucem Papebr . 21 destinere 1 24 saluta fort. 26 dei] add . V: his acceptis litteris beatus lucifer misit libros. quos ad constantium scripserat quos cum legisset athanasius hanc infra epistulam misit domino gloriosissimo: etsi credo etc . 21*