<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa005.opp-lat1"><div n="1" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>I. LVCIFERI PANCRATII HILARII AD EVSEBIVM EPISCOPVM EPISTVLA. </title></ab><p>DOMINO HONORIFICENTISSIMO EVSEBIO EPISCOPO LVCIFER EPISCOPVS PANCBATIVS PRESBVTER ET HILARIVS. 
</p><p>Calcato capite diaboli et suggestionibus prauis, domine <lb/>
            sancte, gratiam tibi a domino nostro concessam rogamus noli <lb/>
            negligere, sed ut quantocius inuadente (te) effugetur Arrianorum <lb n="10"/>
            dogma, iam accelerare dignare. scit enim dominus et <lb/>
            Christus eius quia sicut in aduentu beatissimorum apostolorum <lb/>
            glorificatur dei nomen in ruina Simonis, ita Valente expulso <lb/>
            in aduentu tuo dissoluta blasphemantium Arrianorum machina <lb/>
            destruatur. nos, domine sanctissime, a prima die qua Vercellas <lb n="15"/>
            uenimus religionem tuam usque in hodiernum cupimus <lb/>
            et dominum rogamus, ut in hac ecclesia restaurationem perpetuam <lb/>
            laudent sancti omnes tuamque spiritalem uirtutem <lb/>
            debita laude prosequantur. quod credimus peruenturum, quia <lb/>
            passionem saluatoris superari non posse confidimus. Christus <lb n="20"/>
            dominus te gloriosum conseruet, sanctissime ac beatissime.

<note type="footnote"><hi rend="italic">I. Hanc epistulam ex Coletorum editione recepi; exstat ■etiam apud <lb/>
            Baronium ad annum 355 m. VIII</hi> 10 inuadente te <hi rend="italic">scripsi,</hi> inuadens <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Coleti</hi> 18 spiritaalem <hi rend="italic">uel</hi> specialem <hi rend="italic">uulgo</hi> </note>
</p><pb n="320"/></div><div n="2" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>II.  LIBERII PAPAE AD LVCIFERVM IN EXSILIO CONSTITVTVM EPISTVLA. </title></ab><p>LIBERIVS EPISCOPVS DILECTISSIMO FRATRI LVCIFEEO. 
</p><p>Quamuis sub imagine pacis humani generis inimicus uehementius <lb/>
            in membra ecclesiae uideatur esse grassatus, uos <lb/>
            tamen acceptissimos in domino sacerdotes egregia et singularis <lb/>
            fides et hic probabiles deo ostendit et iam ad futuram glorias: <lb/>
            martyres designauit. quo itaque praeconio laudis, qua uocis <lb/>
            exsultatione merita uirtutis uestrae proferam positus inter: <lb/>
            moerorem absentiae uestrae et gaudium gloriae prorsus inuenire <lb/>
            non possum, nisi quod scio hinc me probabiliora uobis <lb/>
            solatia exhibere, si credatis me in exsilium simul uobiscum <lb/>
            esse detrusum. denique me adhuc in ipsa exspectatione pendentem <lb/>
            quod a consortio uestro durior necessitas interim u <lb/>
            distrahit, satis contristor. optaueram enim, fratres deuotissimi. <lb/>
            prior pro omnibus impendi, ut exemplum gloriae per me magis <lb/>
            uestra dilectio consequeretur. sed fuerit haec palma meritorum <lb/>
            uestrorum, ut priores de perseuerantia fidei ad confessionis <lb/>
            illustrem gloriam ueneritis. quaeso igitur dilectionem uestram.: <lb/>
            ut me praesentem uobiscum esse credatis atque eo me affectu <lb/>
            absentem non, esse sentiatis et intelligatis dolere me satis. <lb/>
            quod sum interim a uestro consortio disparatus. quantam <lb/>
            denique gloriam fueritis consecuti, hinc magis scire potestis. <lb/>
            quod si qui in persecutione coronati sunt solius persecutoris <lb/>
            cruentos gladios sentire potuerunt, contra. uos deuoti per <lb/>
            omnia dei milites etiam falsos fratres inimicos experti de I <lb/>
            perfidia uictoriam pertulistis, quorum quanto uiolentia in

<note type="footnote"> n. <hi rend="italic">\'Apud Hilarium? exstat haec epistola fragm. VI. ex mss</hi>. Remig. <lb/>
            <hi rend="italic">et Pith. nec non apud Baronium ad an. 355 n. 32 et Stephanum <lb/>
            Ferrerium e tabulis Ecclesiae Vercellensis et Vaticano codice exscripta\'<lb/>
             Coustantius Epist. Summ. Pont</hi>. 7 acceptissimos <hi rend="italic">cod. Pith. et Ferr.,</hi> <lb/>
            acceptissimi <hi rend="italic">Bar</hi>. in domino] deo <hi rend="italic">Ferr</hi>. 8 ostendit scripsi, <lb/>
            ostendet <hi rend="italic">v</hi> 25 si qui] qui <hi rend="italic">Bar. et Ferr</hi>. 26 cruentos gladios <hi rend="italic">Bar-</hi> <lb/>
            fructus gladio <hi rend="italic">Pith. et Ferr.,</hi> strictos <hi rend="italic">uel</hi> ctudos gladios <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="321"/>
            saeculo crescere potuit, tanto sanctis sacerdotibus praemia laudis <lb/>
            inueniuntur conferre. estote itaque de promissione caelesti <lb/>
            securi, et quia proximiores estis deo effecti, uestris orationibus <lb/>
            me uestrum consacerdotem famulum dei ad dominum subleuate, <lb/>
            ut superuenientes impetus, qui de die in diem cum <lb n="5"/>
            annuntiantur grauiora uulnera infligunt, tolerabiliter ferre <lb/>
            possimus, ut inuiolata fide saluo statu ecclesiae catholicae <lb/>
            parem uobis dignetur me dominus efficere. et quia cupio quae <lb/>
            gesta sunt in ipsa congressione fidelius scire, obsecro sanctitatem <lb/>
            uestram, uniuersa fideliter litteris intimare dignemini, <lb n="10"/>
            ut additamentum maius uel ipse animus qui diuersis rumoribus <lb/>
            cruciatur uel uires corporis ipsius quae iam extenuatae sunt <lb/>
            de cohortatione uestra possint sentire. <hi rend="italic">[et alia manu]</hi> deus <lb/>
            uos incolumes custodiat, domini fratres. 
</p></div></div></body></text></TEI>