I. LVCIFERI PANCRATII HILARII AD EVSEBIVM EPISCOPVM EPISTVLA. DOMINO HONORIFICENTISSIMO EVSEBIO EPISCOPO LVCIFER EPISCOPVS PANCBATIVS PRESBVTER ET HILARIVS. Calcato capite diaboli et suggestionibus prauis, domine sancte, gratiam tibi a domino nostro concessam rogamus noli negligere, sed ut quantocius inuadente (te) effugetur Arrianorum dogma, iam accelerare dignare. scit enim dominus et Christus eius quia sicut in aduentu beatissimorum apostolorum glorificatur dei nomen in ruina Simonis, ita Valente expulso in aduentu tuo dissoluta blasphemantium Arrianorum machina destruatur. nos, domine sanctissime, a prima die qua Vercellas uenimus religionem tuam usque in hodiernum cupimus et dominum rogamus, ut in hac ecclesia restaurationem perpetuam laudent sancti omnes tuamque spiritalem uirtutem debita laude prosequantur. quod credimus peruenturum, quia passionem saluatoris superari non posse confidimus. Christus dominus te gloriosum conseruet, sanctissime ac beatissime. I. Hanc epistulam ex Coletorum editione recepi; exstat â– etiam apud Baronium ad annum 355 m. VIII 10 inuadente te scripsi, inuadens coni. Coleti 18 spiritaalem uel specialem uulgo II. LIBERII PAPAE AD LVCIFERVM IN EXSILIO CONSTITVTVM EPISTVLA. LIBERIVS EPISCOPVS DILECTISSIMO FRATRI LVCIFEEO. Quamuis sub imagine pacis humani generis inimicus uehementius in membra ecclesiae uideatur esse grassatus, uos tamen acceptissimos in domino sacerdotes egregia et singularis fides et hic probabiles deo ostendit et iam ad futuram glorias: martyres designauit. quo itaque praeconio laudis, qua uocis exsultatione merita uirtutis uestrae proferam positus inter: moerorem absentiae uestrae et gaudium gloriae prorsus inuenire non possum, nisi quod scio hinc me probabiliora uobis solatia exhibere, si credatis me in exsilium simul uobiscum esse detrusum. denique me adhuc in ipsa exspectatione pendentem quod a consortio uestro durior necessitas interim u distrahit, satis contristor. optaueram enim, fratres deuotissimi. prior pro omnibus impendi, ut exemplum gloriae per me magis uestra dilectio consequeretur. sed fuerit haec palma meritorum uestrorum, ut priores de perseuerantia fidei ad confessionis illustrem gloriam ueneritis. quaeso igitur dilectionem uestram.: ut me praesentem uobiscum esse credatis atque eo me affectu absentem non, esse sentiatis et intelligatis dolere me satis. quod sum interim a uestro consortio disparatus. quantam denique gloriam fueritis consecuti, hinc magis scire potestis. quod si qui in persecutione coronati sunt solius persecutoris cruentos gladios sentire potuerunt, contra. uos deuoti per omnia dei milites etiam falsos fratres inimicos experti de I perfidia uictoriam pertulistis, quorum quanto uiolentia in n. \'Apud Hilarium? exstat haec epistola fragm. VI. ex mss . Remig. et Pith. nec non apud Baronium ad an. 355 n. 32 et Stephanum Ferrerium e tabulis Ecclesiae Vercellensis et Vaticano codice exscripta\' Coustantius Epist. Summ. Pont . 7 acceptissimos cod. Pith. et Ferr., acceptissimi Bar . in domino] deo Ferr . 8 ostendit scripsi, ostendet v 25 si qui] qui Bar. et Ferr . 26 cruentos gladios Bar- fructus gladio Pith. et Ferr., strictos uel ctudos gladios fort . saeculo crescere potuit, tanto sanctis sacerdotibus praemia laudis inueniuntur conferre. estote itaque de promissione caelesti securi, et quia proximiores estis deo effecti, uestris orationibus me uestrum consacerdotem famulum dei ad dominum subleuate, ut superuenientes impetus, qui de die in diem cum annuntiantur grauiora uulnera infligunt, tolerabiliter ferre possimus, ut inuiolata fide saluo statu ecclesiae catholicae parem uobis dignetur me dominus efficere. et quia cupio quae gesta sunt in ipsa congressione fidelius scire, obsecro sanctitatem uestram, uniuersa fideliter litteris intimare dignemini, ut additamentum maius uel ipse animus qui diuersis rumoribus cruciatur uel uires corporis ipsius quae iam extenuatae sunt de cohortatione uestra possint sentire. [et alia manu] deus uos incolumes custodiat, domini fratres.