<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa004.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Dic, Constanti, uerum crimen detulisti de Athanasio <lb n="15"/>
            ad dei ecclesiam an falsum? si uerum te detulisse certum <lb/>
            habes, proba mihi qui te iam falsi criminis cognoui portitorem. <lb/>
            arbitraris nihil te malorum in conspectu egisse dei? quae te <lb/>
            conpulit ratio fieri testem falsum? cur mendax imperator extitisti? <lb/>
            cur non timuisti ne exemplo Ananiae et Sapphirae fuisses <lb n="20"/>
            extinctus? loquitur in Actibus apostolorum scriptura dixisse <lb/>
            beatum Petrum ad Ananian: <hi rend="italic">ut quid repleuit satanas cor tuum <lb/>
            mentiri spiritui sancto, ut subtraheres de pretio praedii? <lb/>
            nonne manens tibi manebat et uenditum in tua erat potestate? <lb/>
            </hi><hi rend="italic">quid est quod posuisti in corde tuo rem istam ? non es. mentitus<lb n="25"/>
             hominibus, sed deo. audiens autem Ananias hos sermones<lb/>
             cecidit et expirauit. et factus est timor magnus super omnes <lb/>
            qui audiebant. surgentes autem adolescentes sustulerunt eum <lb/>
            et euntes sepelierunt. factum est autem interuallum horarum <lb/>
            fere trium, et uxor eius nesciens quod erat factum intrauit,</hi>

<note type="footnote"> 4 Rom. 12, 17. 18 22 Act. 5, 3—10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> tr - <lb/>
            3 obtemperare <hi rend="italic">V m. rec. et v</hi> 4 auseramus malo ( <hi rend="italic">m. rec.)</hi> <lb/>
            8 ortatus <hi rend="italic">m. 1</hi> 9 enim <hi rend="italic">V,</hi> autem <hi rend="italic">V m. rec. et v</hi> aput <hi rend="italic">m. 1</hi> <lb/>
            h <lb/>
            13 "habere (te <hi rend="italic">m. rec.)</hi> excitus <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> exitus <hi rend="italic">Vv</hi> 20 sappirae <lb/>
            <hi rend="italic">(h m. rec.)</hi> 22 ananiam <hi rend="italic">v</hi> 24 erit (* <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 26 annanias <lb/>
            27 omne </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="160"/>
            <hi rend="italic">dixitque ad illam Petrus: dic mihi si tanti praedium uendidisti? <lb/>
            illa uero ait: tanti. quid conuenit inter uos temptare<lb/>
             spiritum domini ? ecce pedes eorum qui sepelierunt uirum tuum <lb/>
            in ostio sunt et efferent te. et protinus cecidit ante pedes eius<lb/>
             et expirauit</hi>. credo legeris haec, et tamen non timueris concinnare <lb n="5"/>
            mendacium ante domini conspectum. quare istud fecisti, <lb/>
            nisi quia sis sapiens? quid tu tibi futurum existimas, qui sis <lb/>
            non solum mendax, sed homicida, non solum homicida, sed <lb/>
            et haereticus? credis tibi inpune tanta cessura? credis te <lb/>
            euadere posse aeterna supplicia? Ananiae dicitur: <hi rend="italic">ut quid<lb n="10"/>
            repleuit satanas cor tuum, ut fuisses mentitus spiritui sancto </hi>? <lb/>
            et dices, Constanti imperator. quia non repleuerit satanas cor <lb/>
            uestrum Arrianorum, ut mentiti fuissetis spiritui sancto manenti <lb/>
            in dei ecclesia? ecclesiam etenim conuenisti dicens: <hi rend="italic">deliquit <lb/>
            in deum Athanasius;</hi> et uidebat spiritus sanctus mendaces <lb n="15"/>
            animas uestras, sicut uidit et Ananiam ac Sapphiram. uidebat <lb/>
            inquam, spiritus sanctus, quando haec fingebatis, quod enim <lb/>
            idcirco talia fuissetis commentati circa Athanasium, quo possetis <lb/>
            uestram haeresem introducere in ecclesiam, quo possetis <lb/>
            apostolicam destruere traditionem. Ananias et Sapphira, propterea <lb n="20"/>
            quod agrum suum uendentes fraudauerint de pretio, <lb/>
            quod ausi fuissent non integre loqui ante dei apostolum, taliter <lb/>
            iudicari meruerunt. tu qui non solum crimina falsa dei seruo <lb/>
            obiecisti, sed et omnem domum dei fueris persecutus, qui <lb/>
            effuderis cmorem cultorum eius, qui sacerdotes eius miseris <lb n="25"/>
            ad metalla et exilia et haereticos locis ordinaueris eorum, <lb/>
            qui euangelicam fidem dixeris haereticam et blasphemiam <lb/>
            uestram dixeris catholicam, qui introduxeris idololatriam in <lb/>
            ecclesiam, qui deserueris deum Abrahae, deum Isaac, deum <lb/>
            Iacob et omnium prophetarum apostolorum ac martyrum et <lb n="30"/>
            idololatriam fueris Arrii secutus, existimas, si in hac blasphemia <lb/>
            atque crudelitate duraueris, quod non in te maxima

<note rend="script" type="footnote"> o h <lb/>
            1 tanto <hi rend="italic">m. 1</hi> 4 osti 16 annaniam sappiram (h <hi rend="italic">m. rec.)</hi> <lb/>
            h <lb/>
            17 enim <hi rend="italic">exp. m. rec</hi>. 20 annanias sappira (h <hi rend="italic">m. rec.)</hi> 21 fraudauerunt <lb/>
            <hi rend="italic">Coleti</hi> 26 exilia <hi rend="italic">in initio folii decisum</hi> 27 blasphemam <lb/>
            <hi rend="italic">Yr, em. Coleti</hi> 28 idolatriam <hi rend="italic">m. 1</hi> 30 et <hi rend="italic">(ante</hi> omnium) <hi rend="italic">V,</hi> ac r </note> <lb/>
             
<pb n="161"/>
            sit uindicta futura? deinde si aduersariis Susanaae sic est <lb/>
            deus uindictam dare dignatus, in te arbitraris non grauiorem <lb/>
            processuram ? procedet, mihi crede, si non te mature conuerteris. <lb/>
            si enim illi, quia Susannae pudicitiam uiolare fuerant <lb/>
            conati, haec quae subieci meruerunt consequi, quanto magis <lb n="5"/>
            tu qui ecclesiae es adgressus uiolare castitatem ? petiuerunt <lb/>
            illi falso crimine Susannam, et uos totidem petistis non solum <lb/>
            Athanasium,, sed et cunctos uobis resistentes. aut unum dare <lb/>
            poteris e resistentibus, cui non adplicitum fuerit crimen? sic <lb/>
            nos fuistis armati ad ecclesiae uiolandam castitatem, sicut <lb n="10"/>
            illi ad Susannae fuerunt, qui dixerunt: <hi rend="italic">ostia uiridiarii clausa <lb/>
            sunt, nemo nos uidet, in concupiscentia tui sumus; propter <lb/>
            hoc consenti nobis et esto nobiscum, alioquin falsum testimonium <lb/>
            dicemus aduersum te, quoniam erat tecum iuuenis <lb/>
            et propter hoc dimisisti puellas a te</hi>. aut temptabis negare <lb n="15"/>
            esse dictum: <hi rend="italic">desiderantes sumus nos Arriani et uos Christi <lb/>
            ani unum effici corpus; derelinquite -fidem quam apud Niciam<lb/>
             contra</hi> nos <hi rend="italic">tenetis conscriptam, adquiescite Arrii doctrinae; <lb/>
            aliequin quia nos mtiUum possumus, imperium nostrum est, <lb/>
            quibus uelimus uos modis grauabimus, et omnes tollemini e<lb n="20"/>
             uestris sedibus</hi>? non poteris haec ita se habere negare, cum <lb/>
            deo perosae meditationes tuae rebus gestis fuerint reuelatae. <lb/>
            cur enim cogebamur, etiamsi non damnaremus Athanasium, <lb/>
            tamen communioni misceremur Arrianorum, nisi quia tu leno <lb/>
            haeresis Arrianae cunctos nos cuperes quouis modo fieri eonsacrilegos <lb n="25"/>
            tuos?.-. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>